|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod sacramentum istud
materiam non habeat. Sacramenta enim habent efficaciam ex divina
institutione. Sed materia hujus sacramenti non legitur a domino
instituta. Ergo non habet determinatam materiam.
2. Praeterea, confirmatio datur ad plenitudinem sancti spiritus
percipiendam. Sed super apostolos in die Pentecostes descendit
spiritus sancti plenitudo absque omni materia. Ergo hoc sacramentum
materia non indiget.
3. Praeterea, apostoli formam nobis ecclesiastici ritus
tradiderunt. Sed ipsi confirmabant manus imponendo sine aliqua
materia, ut legitur in Act. apostolorum. Ergo hoc sacramentum
materiam non habet.
1. Sed contra est, quia, secundum Hugonem de s. Victore,
sacramentum est materiale elementum. Ergo debet omne sacramentum
habere materiam.
2. Praeterea, si omittatur aliquid quod non sit de substantia
sacramenti, non impeditur perceptio sacramenti. Sed si omitteret
episcopus chrismatis linitionem, non conferret sacramentum. Ergo
materia est de essentia hujus sacramenti.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod chrisma non sit materia competens. In
sacramentis enim uniformitas observari debet. Sed in Baptismo est
materia simplex elementum, scilicet aqua. Ergo etiam in confirmatione
aliquod elementum debet esse materia.
2. Praeterea, virtus agentis proportionatur agenti. Sed virtus
agens in sacramentis est simplex. Ergo et materia debet esse simplex;
et ita materia confirmationis non debet esse commixta ex duobus
liquoribus, scilicet oleo et balsamo.
3. Praeterea, materia sacramenti debet esse omnibus communis: quia
omnibus sacramenta proponuntur in salutem. Sed oleum olivae et
balsamum non est apud omnes. Ergo non sunt conveniens materia alicujus
sacramenti.
4. Praeterea, ex aliis etiam rebus fit oleum quam ex oliva, sicut
ex nucibus et papavere. Ergo videtur quod etiam ex tali oleo posset
fieri chrisma.
5. Praeterea, sacramentum confirmationis est ad corroborandum
hominem in pugna spirituali. Sed vinum facit homines bonae spei,
secundum philosophum, quod ad fortitudinem pugnae exigitur; et
similiter panis cor hominis confirmat, ut dicitur in Psal. 103.
Ergo panis et vinum esset hujus sacramenti convenientior materia quam
oleum et balsamum.
6. Praeterea, materia sacramenti debet habere significationem et
respectu effectus, et respectu alicujus quod in Christo praecessit, a
quo sacramenta profluxerunt. Sed per hujusmodi liquores nihil
significatur in Christo praecedens. Ergo hujusmodi liquores non sunt
conveniens materia hujus sacramenti.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod non exigatur materia prius sanctificata.
Confirmatio enim, ut in littera dicitur, non est majoris virtutis
quam Baptismus. Sed in Baptismo non requiritur materia prius
sanctificata. Ergo nec in confirmatione.
2. Praeterea, secundum Augustinum, accedit verbum ad elementum,
et fit sacramentum. Si ergo oporteret quod materia aliquibus verbis
prius sanctificaretur, tunc etiam ipsum chrisma per se est quoddam
sacramentum, et non sacramenti materia.
3. Praeterea, sanctificatio non est iteranda circa idem. Sed per
formam sacramenti sanctificatur materia, ut patet in Baptismo, cujus
materia est aqua verbo vitae sanctificata; quod verbum supra, dist.
3, dixit Magister esse formam Baptismi. Ergo non debet ante
prolationem formae sacramentalis aliqua sanctificatio circa materiam
confirmationis adhiberi.
1. Sed contra est communis usus Ecclesiae, et etiam determinatio
Dionysii, qui ponit ritum consecrationis chrismatis.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod materia sacramenti
dicitur illa res visibilis sub cujus tegumento divina virtus secretius
operatur salutem; et ideo ad hoc necessaria est materia sacramentis,
ut ad effectum, ad quem virtus humana nullatenus attingit neque
operando neque cooperando, divina virtus in re visibili operans
perducat. Et ideo in poenitentia et in matrimonio cujus effectus
aliquo modo dependet ex operatione humana, scilicet dolore de
peccatis, et consensu etiam in copulam conjugalem, non requiritur
talis materia. In Baptismo autem, cujus effectus totaliter est ab
extrinseco, nil cooperante interius baptizante neque eo qui
baptizatur, nisi ad removendum impedimentum, requiritur materia
sensibilis. Cum ergo effectus confirmationis, qui est plenitudo
spiritus sancti, sit omnino ab extrinseco, non per aliquam operationem
humanam, non est dubium quod in sacramento confirmationis materia
exigatur.
Ad primum ergo dicendum, quod plenitudo spiritus sancti non erat danda
ante Christi resurrectionem et ascensionem, sicut dicitur Joan. 7,
39: nondum erat spiritus datus, quia nondum erat Jesus
glorificatus; et ideo secundum unam opinionem, ea quae ad hoc
sacramentum pertinent non fuerunt ante Christi ascensionem
instituenda. Sed aliquo modo praefiguratum fuit hoc sacramentum in
manus impositione Christi super pueros; quamvis etiam illa manus
impositio possit referri magis ad manus impositionem quae fit super
catechumenos, ut dictum est. Nec hoc differt, sive dominus ipsemet
instituit, sive apostoli ejus speciali praecepto. Secundum vero aliam
opinionem dicendum, quod dominus materiam hujus sacramenti per seipsum
instituit, sicut et adventum spiritus sancti promisit; sed
denuntiandam apostolis dereliquit, quando usus sacramenti competebat,
scilicet post plenam spiritus sancti missionem.
Ad secundum dicendum, quod sicut sacramentum Baptismi incepit in
Baptismo Christi; ita sacramentum confirmationis incepit in adventu
spiritus sancti in apostolos. Et quia principia rerum debent esse
notissima, ideo utrobique spiritus sanctus apparuit visibiliter; in
Baptismo quidem in columbae specie, et in confirmatione apostolorum in
linguis igneis; et propter hoc non oportuit esse materiam, in qua
spiritus sanctus secretius operaretur salutem, ut Augustinus dicit.
Ad tertium dicendum, quod apostoli non confirmabant sine materia,
nisi forte quando praeter legem communem visibilibus signis spiritus
sanctus in eos descendebat quibus per apostolos manus impositio facta
fuerat: tunc enim illa visibilis apparitio supplebat locum elementi
visibilis. Quod autem aliquando materia uterentur, patet per
Dionysium in 4 cap. Eccl. Hier. in principio, ubi dicitur, quod
est quaedam perfectiva operatio quam duces nostri, quos apostolos
nominat, chrismatis hostiam nominant, hostiam dicens communiter omnem
ritum sacramenti.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod, sicut dictum est, hoc
sacramentum initium sumpsit ab adventu spiritus sancti in discipulos,
qui quamvis prius spiritum sanctum habuissent in munere gratiae, quo
perficiebantur ad ea quae ad singulares personas eorum pertinebant,
tamen in die etiam Pentecostes susceperunt spiritum sanctum, sed in
munere gratiae quo perficiebantur ad promulgationem fidei in salutem
aliorum; et ideo facta est apparitio spiritus sancti linguis igneis,
ut verbis essent proflui ad divulgandam fidem Christi; et caritate
fervidi, aliorum salutem quaerentes; et propter hoc dicitur Act.
2, 4: repleti sunt spiritu sancto, et coeperunt loqui. Igni autem
nihil convenientius accipi potuit loco ejus in materia confirmationis
quam oleum, tum quia lucet, tum quia maxime est nutritivum ignis.
Figurae autem linguae nihil convenientius esse potuit quam balsamum
propter odorem, quia propter confessionem linguae odor bonae notitiae
Dei diffunditur in omni loco. Et ideo sicut visibilis apparitio
spiritus sancti fuit in igne figurato figura linguae, ita materia
confirmationis est oleum balsamatum, ut oleum pertineat ad conscientiam
quam oportet nitidam habere eos qui confessores divinae fidei
constituuntur; et balsamum ad famam, quam oportet effundere et verbis
et factis fidei confessores.
Ad primum ergo dicendum, quod non debet in omnibus sacramentis
observari uniformitas identitatis, sed proportionalitatis; ut sicut
materia unius sacramenti competit illi sacramento, ita materia alterius
sacramenti etiam competat alii. Et quia Baptismus est janua
sacramentorum, quasi principium et elementum omnium aliorum, ideo sibi
competit materia quae sit simplex elementum, non autem ita aliis
sacramentis, in quibus additur aliquid speciale; sicut corpora mixta
habent aliquas virtutes superadditas speciem consequentes.
Ad secundum dicendum, quod virtus hujus sacramenti quamvis sit simplex
in essentia, tamen est multiplex in effectu: quia et hominem facit
ferventem in conscientia, et famosum per confessionem; et ideo materia
hujus sacramenti est et una et multiplex: una in actu, sed multiplex
in virtute, sicut et alia mixta.
Ad tertium dicendum, quod illa ratio procedit in sacramentis
necessitatis, cujusmodi non est hoc sacramentum. Tamen oleum et
balsamum quamvis non ubique terrarum crescant, tamen ubique de facili
transportari possunt.
Ad quartum dicendum, quod proprietates olei perfectius in oleo olivae
inveniuntur, unde antonomastice oleum dicitur; et praeterea ipsa oliva
propter virorem perpetuum quem conservat, adjuvat ad significationem
mysterii.
Ad quintum dicendum, quod vinum et panis roborant hominem per modum
nutrimenti confortando hominem in seipso; ideo magis competunt
Eucharistiae; sed oleum facit expeditum et ferventem ad ea quae
exterius sunt; et ideo etiam pugiles oleo unguntur; et ideo competit
magis oleum huic sacramento.
Ad sextum dicendum, quod hac unctione, ut dicit Hugo de sancto
Victore, significatur illa unctio qua Christus unctus est ut rex et
sacerdos oleo laetitiae prae consortibus suis. Unde etiam a chrismate
Christus dicitur, et a Christo Christianus; et propter hoc etiam
Dionysius per chrisma Christum significari dicit.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod materia sacramenti est quasi
instrumentum sanctificationis; est autem instrumentum et principalis
agentis et ministri qui materia sacramenti utitur ad significandum.
Quodlibet autem sacramentum determinat sibi principale agens quantum ad
necessitatem sacramenti, quia non habet efficaciam aliquam nisi ex
auctoritate domini et merito Christi; sed non quodlibet sacramentum
determinat sibi ministrum quantum ad necessitatem sacramenti, sed
quandoque solum quantum ad solemnitatem, sicut patet in Baptismo. Et
ideo ut materia sacramenti etiam principali agenti respondeat
proportionaliter et ministro, illa sacramenta quae ministrum sibi
determinant, materiam sanctificatam exigunt, ut dispositio sacramenti
a ministris Ecclesiae descendere ostendatur. Sacramentum autem quod
non determinat sibi ministrum nisi quantum ad solemnitatem, non habet
materiam sanctificatam quantum ad necessitatem sacramenti, sed solum
quantum ad solemnitatem, in cujus materia etiam chrisma in modum crucis
effunditur. Et quia sacramentum confirmationis determinat sibi
ministrum, ut dicetur, ideo materiam sanctificatam requirit ab eo qui
est minister sacramenti, scilicet ab episcopo.
Ad primum ergo dicendum, quod ad hoc nihil facit virtus sacramenti,
sed determinatio ministri, ut dictum est. Vel dicendum, quod
Baptismus est sacramentum necessitatis; et ideo materiam communissimam
habet; et propter hoc sanctificatione non indiget.
Ad secundum dicendum, quod quidam dicunt ipsum chrisma esse
sacramentum. Sed hoc falsum apparet in hoc quod usus chrismatis in
pluribus est quam sacramentum confirmationis; sicut patet in
baptizato, qui chrismate in fronte linitur, et de pontifice, cujus
caput chrismate tangitur. Et ideo dicendum, quod sacramentum
confirmationis non est ipsum chrisma, sed linitio chrismatis sub forma
praescripta verborum. Illa autem benedictio vocalis chrismatis non est
forma sacramenti, sed magis est quaedam benedictio sacramentalis,
sicut benedictio aquae vel altaris.
Ad tertium dicendum, quod sicut instrumentum virtutem instrumentalem
acquirit dupliciter, scilicet quando accipit formam instrumenti, et
quando movetur a principali agente ad effectum; ita etiam materia
sacramenti duplici sanctificatione indiget: una qua instituitur materia
propria sacramenti, et ad hoc est sanctificatio materiae; alia est
quando applicatur ad effectum, quae fit per formam sacramenti. Et
ideo non fit injuria sanctificationi, si duplex sanctificatio in
talibus adhibeatur.
|
|