|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in confirmatione
character non imprimatur. Character enim, ut supra, dist. 4,
quaest. 1 art. 1 in corp., dictum est, est signum distinctivum.
Sed pugna spiritualis omnibus indicitur. Cum ergo confirmationis
sacramentum detur ad roborandum in pugna spirituali, videtur quod in
ipsa non fiat aliqua distinctio alicujus ab altero per impressionem
characteris.
2. Praeterea, in veteri lege erat necessaria pugna spiritualis,
sicut et in nova. Sed in lege veteri non erat aliquod sacramentum
characterem imprimens, ut supra dictum est. Ergo nec confirmatio
characterem imprimit.
3. Praeterea, supra dictum est, quod character est spiritualis
potestas. Sed spiritualis potestas, scilicet percipiendi sacramenta
alia, sufficienter traditur in Baptismo; potestas autem activa,
scilicet dispensandi sacramenta, ad ordinem pertinet. Cum ergo
confirmatus non constituatur in gradu alicujus ordinis vel dignitatis,
videtur quod in confirmatione character non imprimatur.
1. Sed contra, character est signum conformans nos Trinitati. Sed
sicut oportet nos conformari in sapientia et potentia, ita et in
bonitate. Cum ergo in Baptismo imprimatur character fidei,
conformans nos divinae sapientiae, et in ordine character potestatis,
conformans nos divinae potentiae; videtur quod in confirmatione
imprimatur character plenitudinis spiritus sancti, conformans nos
divinae bonitati.
2. Praeterea, per characterem quasi ascribimur ad familiam Jesu
Christi. Sed Christus sicut est pater noster et sacerdos, ita est
et rex noster. Cum ergo per characterem baptismalem ascribamur ei
quasi patri filii regenerati per Baptismum, et per characterem ordinis
quasi ministri sacerdoti summo, videtur quod simili ratione in
confirmatione debeat imprimi character, quo conformemur ei quasi
minister regi.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod idem sit character confirmationis per
essentiam, et Baptismi. Quia ad eamdem formam seu speciem non potest
esse nisi una assimilatio. Sed in Trinitate, ut Hilarius dicit,
est species indifferens. Ergo cum character sit signum assimilans
Trinitati, videtur quod character confirmationis non possit esse alius
a charactere Baptismi.
2. Praeterea, in corporibus ita est quod duo characteres non possunt
esse in eadem parte. Sed characteris subjectum est una pars animae,
ut supra dictum est. Ergo post primum characterem non potest alius
character superaddi.
3. Praeterea, ad ea quae se necessario consequuntur, aliquis eodem
charactere ascribitur; sicut idem character est in sacerdote ad
confitendum et ad absolvendum. Sed confessio fidei, cujus sacramentum
est confirmatio, consequitur de necessitate ad fidem, cujus
sacramentum est Baptismus; quia corde creditur ad justitiam, ore
confessio fit ad salutem; Rom. 10, 10. Ergo idem character est
in Baptismo et in confirmatione.
1. Sed contra, character est proprius effectus sacramenti et
immediatus. Sed diversarum causarum proprii effectus sunt diversi.
Cum ergo Baptismus et confirmatio sint diversa sacramenta, et
characteres impressi erunt diversi.
2. Praeterea, ideo Baptismus iterari non potest, quia character
est indelebilis. Si ergo idem esset character Baptismi et
confirmationis, post Baptismum confirmatio non adderetur.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod character confirmationis non praesupponat
characterem baptismalem. Character enim confirmationis ad hoc datur
quod homo fortiter Christum confiteatur. Sed aliqui ante Baptismum
fortiter Christum confessi sunt, ad martyrii palmam pervenientes.
Ergo ante Baptismum potest aliquis accipere characterem
confirmationis.
2. Praeterea, character confirmationis est sacramentum et res. Sed
homo etiam non baptizatus potest percipere id quod est sacramentum et
res in Eucharistia, scilicet corpus domini verum; quamvis rem
sacramenti non consequatur, inordinate accipiens; nisi forte credat se
baptizatum. Ergo et similiter characterem confirmationis consequi
potest non baptizatus.
3. Praeterea, sicut Baptismus naturaliter praecedit
confirmationem, ita unus ordo naturaliter praecedit alium. Si autem
aliquis accipit ordinis consequentis characterem qui non accepit
characterem praecedentis, tamen non reordinatur, sed quod defuerat
suppletur. Ergo et characterem confirmationis potest homo accipere
sine charactere baptismali.
1. Sed contra est quod Dionysius dicit, quod nihil divinitus
traditorum operari potest qui non est regeneratus per Baptismum. Sed
character confirmationis est hujusmodi; ergo non potest aliquis
characterem confirmationis percipere qui non est baptizatus.
2. Praeterea, Baptismus dicitur esse principium spiritualis vitae,
secundum Dionysium, et Damascenum. Sed remoto principio aufertur
quod est post principium. Ergo qui non est baptizatus, non potest
characterem confirmationis accipere.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod character est
distinctivum signum, quo quis ab aliis distinguitur ad aliquid
spirituale deputatus. Sed ad spirituale potest aliquis tripliciter
deputari. Uno modo ut aliquis in se spiritualia participet; et ad hoc
quis deputatur in Baptismo, quia jam baptizatus potest esse particeps
omnis spiritualis receptionis; unde character baptismalis, ut supra
dictum est, est quasi quaedam spiritualis potentia passiva. Alio modo
ut spiritualia quis in notitiam ducat per eorum fortem confessionem; et
ad hoc quis deputatur in confirmatione; unde etiam tempore
persecutionis eligebantur aliqui qui deberent in loco persecutionis
remanere ad publice nomen Christi confitendum, aliis occulte
credentibus, sicut patet in legenda beati Sebastiani. Tertio modo ut
etiam spiritualia credentibus tradat; et ad hoc deputatur aliquis per
sacramentum ordinis. Et ideo sicut in Baptismo confertur character et
in ordine, ita et in confirmatione.
Ad primum ergo dicendum, quod pugna spiritualis qua quis pugnat contra
impedientes salutem sui ipsius, omnibus indicitur; sed ad hoc non
datur sacramentum confirmationis, sed ad persistendum fortiter in pugna
qua quis nomen Christi impugnat, et ut invictus confessor Christi
permaneat; et huic pugnae non omnes exponuntur, sed solum confirmati.
Ad secundum dicendum, quod in veteri lege non erat tempus per
stultitiam praedicationis propagandi cultum Dei, sed magis per
generationem carnalem; et ideo tunc talis pugna de confessione fidei
non multum erat necessaria. Nihilominus tamen erat distinctio hujus
characteris in veteri lege figurata, sicuti et aliorum. In
distinctione enim filiorum Israel ab Aegyptiis, significabatur
character baptismalis; in distinctione timidorum a fortibus in bellis,
character confirmationis; in distinctione Levitarum a fratribus suis,
character ordinis.
Ad tertium dicendum, quod potestas characteris hujus est potestas
activa, non ad conferendum spiritualia, quod est ordinis, sed magis
ad confitendum publice; et ideo confirmatus non constituitur in gradu
alicujus ordinis, quia nullus ei subjicitur in receptione divinorum ab
ipso.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod quaelibet potentia de sui
ratione importat ordinem ad aliquid; et ideo oportet potentiam
proportionatam esse actui ad quem est: quia proprius actus non fit nisi
in propria materia, secundum philosophum in 2 de anima; et ideo
oportet quod potentiae distinguantur per distinctionem actuum ad quos
ordinantur, sive sint potentiae activae, sive passivae; et quia
character, ut supra dictum est, dist. 4, quaest. 1, art. 1,
in corp., est potentia spiritualis, ideo cum character baptismalis
non ad idem ordinetur cum charactere confirmationis, ut ex dictis
patet, planum est quod non est idem uterque character.
Ad primum ergo dicendum, quod ad unam speciem seu formam, quam
aliquid perfecte repraesentat, non potest esse nisi una assimilatio;
et ideo patris non est nisi una perfecta imago, scilicet filius. Sed
si non sit perfecta repraesentatio, tunc possunt esse diversae
assimilationes ad unum simplex; et ideo diversae creaturae diversimode
secundum suum modum divinam similitudinem habent; et propter hoc non
est inconveniens, si sint diversi characteres in anima, Trinitati
secundum diversa conformantes.
Ad secundum dicendum, quod character corporalis attenditur secundum
figuram, quae consistit in terminatione figurati. Et quia impossibile
est esse diversas terminationes unius rei, ideo impossibile est ut idem
corpus secundum eamdem partem diversimode figuretur aut
characterizetur. Sed character spiritualis attenditur secundum aliquam
spiritualem proprietatem. Non est autem inconveniens diversas
proprietates non oppositas eisdem inesse secundum eamdem partem; et
ideo in eadem parte animae plures characteres esse possunt.
Ad tertium dicendum, quod quamvis cujuslibet baptizati et credentis
sit confiteri, quando confessio ab eo expectatur; non tamen est
cujuslibet se libere exponere, sed tantum confirmati. Et hoc etiam
patet in apostolis, in quibus hoc sacramentum initium sumpsit: quia
ante adventum spiritus sancti confirmantis eos erant clausae fores
coenaculi propter metum Judaeorum; postea repleti spiritu sancto
coeperunt loqui cum fiducia et publice verbum Dei, ut patet in
actibus.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod nihil potest participare
actionem vel proprietatem alicujus naturae nisi prius habeat
subsistentiam in natura illa; unde cum per Baptismum, qui est
spiritualis regeneratio, homo acquirat subsistentiam in vita spirituali
Christianae religionis, non potest non baptizatus aliquid eorum quae
ad hanc spiritualem vitam pertinent, participare; et ideo non potest
percipere confirmationis characterem; et hanc rationem Dionysius
assignat in 2 cap. Eccl. Hier.
Ad primum ergo dicendum, quod ad ea quae sunt necessitatis, homo
admittitur, etiam si hoc non competat ei ex officio; sicut patet quod
etiam non habens ordinem in casu necessitatis baptizare potest licite,
quamvis hoc non competat sibi ex officio. Similiter etiam quia
confiteri nomen Christi, ubi confessio exquiritur, est necessitatis,
ideo etiam non baptizatis hoc competit, quamvis hoc non habeant ex
officio characteris in sacramento confirmationis suscepti.
Ad secundum dicendum, quod in sacramento Eucharistiae illud quod est
res et sacramentum, est extra suscipientem; et ideo indispositio
illius non impedit quin sit illud quod est res et sacramentum, scilicet
corpus Christi verum. Sed hoc quod est res et sacramentum in
confirmatione est aliqua forma in suscipiente recepta; et ideo
indispositio recipientis impedit impressionem characteris.
Ad tertium dicendum, quod ordo potentiae passivae ad activam est ordo
necessitatis: quia qui non habet potentiam passivam ad aliquid
recipiendum, nihil recipit nisi miraculose: sed ordo potentiae
inferioris activae ad superiorem est tantum ordo congruitatis; et ideo
carens baptismali charactere, qui est potentia passiva recipiendi
spiritualia, nihil potest recipere de aliis spiritualibus; carens
autem charactere inferioris ordinis, qui est potentia activa, potest
recipere characterem superioris ordinis.
|
|