|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod quilibet non ordinatus
possit alium confirmare. Efficacia enim sacramentorum est a virtute
verborum. Sed quilibet, etiam non ordinatus, potest verba proferre
quae sunt forma hujus sacramenti. Ergo non ordinatus potest
confirmare.
2. Praeterea, unumquodque potest agere secundum formam quam habet:
quia unumquodque agit secundum quod est actu. Sed aliquis non
ordinatus habet characterem confirmationis. Ergo potest confirmare.
3. Praeterea, quanto aliquod sacramentum est majoris necessitatis,
tanto indiget majori discretione et attentione in ministrando. Sed
Baptismus est sacramentum necessitatis. Ergo cum illud quod requirit
majorem discretionem debeat majoribus committi, videtur quod ex quo non
ordinatus potest baptizare, etiam possit confirmare.
1. Sed contra est quod Hugo de s. Victore dicit, quod
administratio Ecclesiae consistit in ordinibus ministrorum, et
sacramentis. Ergo sicut sine sacramento non potest quis confirmari,
ita nec sine ordine confirmantis.
2. Praeterea, unctio confirmationis est dignior quam extremae
unctionis. Sed illa non potest fieri nisi ab ordinatis, ut patet
Jacob. ult. Ergo nec ista.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod sacerdos simplex, etiam si non sit
episcopus, possit confirmare. Baptismus enim quantum ad aliquid est
majoris efficaciae quam confirmatio. Sed sacerdos ex suo officio
potest baptizare. Ergo et confirmare.
2. Praeterea, sicut confirmationis sacramentum ad perfectionem
pertinet, ita et Eucharistiae, secundum Dionysium. Sed sacerdos
est proprius minister sacramenti Eucharistiae. Ergo ipse potest
confirmare.
3. Praeterea, in sacramentis ex parte conferentis requiritur ordo et
intentio. Sed episcopus non habet aliquem ordinem vel characterem quem
non habeat simplex sacerdos. Ergo sicut episcopus, ita et sacerdos
potest confirmare, si intentionem confirmandi habeat.
1. Sed contra, soli episcopi in loco apostolorum succedunt. Sed
soli apostoli in primitiva Ecclesia manus imponebant, quod erat
confirmare. Ergo soli episcopi nunc possunt confirmare.
2. Praeterea, in ordine ecclesiasticae hierarchiae, secundum
Dionysium, soli episcopi sunt perfectores. Sed, secundum eumdem,
sicut aliquis per exorcismum purgatur, et per Baptismum illuminatur,
ita per confirmationem chrismatis perficitur. Ergo soli episcopi
possunt confirmare.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod sacerdos simplex ex commissione Papae
non possit confirmare. Sicut enim se habet hoc quod est sacerdotis ad
sacerdotem, ita quod est episcopi ad episcopum. Sed nullus non
sacerdos potest propter Papae commissionem Eucharistiam conficere,
quod est sacerdotum. Ergo similiter ex commissione Papae nullus
potest non episcopus confirmare, quod est episcopi.
2. Praeterea, sicut conferre sacerdotalem ordinem est episcopi, ita
et confirmare. Sed nullus non episcopus ex mandato Papae posset
aliquem in sacerdotem promovere. Ergo nullus ex Papae mandato, qui
non sit episcopus, potest praebere confirmationis sacramentum.
3. Praeterea, quicumque potest ex mandato vel ex commissione
alicujus baptizare, si sine commissione baptizat eum qui non est sibi
subditus, extra casum necessitatis, baptizatus est, quamvis peccet.
Sed si sacerdos sine commissione alicujus confirmet, non est
confirmatum. Ergo non potest ex commissione Papae confirmare.
1. Sed contra est quod in littera dicitur, quod Gregorius in casu
permisit quod simplices sacerdotes possent confirmare.
2. Praeterea, majus est ordinem conferre quam confirmare. Sed ex
mandato Papae aliqui non episcopi conferunt quosdam ordines; sicut
sunt presbyteri cardinales, qui conferunt minores ordines. Ergo multo
fortius ex mandato Papae potest aliquis simplex sacerdos confirmare.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod proprii dispensatores
sacramentorum sunt ministri Ecclesiae per sacramentum ordinis
consecrati, ut sint medii inter Deum et plebem, divina populo
tradentes; et ideo solis eis competit ex officio sacramenta
ministrare, nec per alium conferri possunt, excepto Baptismo propter
necessitatem. Unde cum confirmatio non sit sacramentum necessitatis,
non poterit nisi ab ordinatis conferri.
Ad primum ergo dicendum, quod efficacia sacramenti non tantum est ex
verbis prolatis, sed etiam ex materia debita, et persona conveniente;
et ideo, si sit defectus in persona ministri, verba prolata ab alio
non possunt efficaciam sacramento praebere.
Ad secundum dicendum, quod perfectio personalis hujus vel illius nihil
facit ad collationem sacramentorum: quod patet ex hoc quod sacramenta
conferuntur a bonis ministris et malis; sed exigitur perfectio hujus
inquantum est minister Ecclesiae, sicut in naturalibus ad hoc quod
forma se in alteram materiam transfundat per sui similitudinem,
requiritur qualitas activa. Et quia per confirmationis sacramentum non
efficitur aliquis minister Ecclesiae, quamvis quamdam naturalem
perfectionem consequatur, ideo non oportet quod quilibet confirmatus
confirmare possit.
Ad tertium dicendum, quod omnia sacramenta indigent aequaliter
intentione; sed illa quae omnibus sunt conferenda, non indigent
discretione, qua unus repellatur, et alius admittatur: quia a
sacramentis necessitatis nullus debet excludi; et ideo cuilibet etiam
sacerdoti committitur illa sacramenta conferre, non autem illa quibus
aliquis ad statum perfectionis promovetur.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod in omnibus artibus et potentiis
ordinatis, vel habitibus, ita est quod ultima perfectio reservatur
inducenda per supremam artem in genere illo; sicut artes quae operantur
circa materiam navis, reservant inductionem formae arti superiori,
quae navim compaginat; et illa reservat ulterius finem, scilicet usum
navis, arti superiori, scilicet gubernatoriae. Unde cum episcopi in
ecclesiastica hierarchia teneant supremum locum, illud quod est ultimum
in actionibus hierarchicis, eis reservandum fuit. Et quia perficere
aliquem hoc modo quod sit supra communem statum aliorum, est supremum
in actionibus hierarchicis, ideo sacramentum confirmationis et
ordinis, quibus hoc efficitur, solis episcopis dispensanda
reservantur.
Ad primum ergo dicendum, quod Baptismus, cum sit sacramentum
necessitatis, communiter omnibus competit; et ideo per ipsum non
ponitur aliquis supra communem statum, sicut fit per confirmationem,
ut prius etiam dictum est.
Ad secundum dicendum, quod Eucharistia, sicut confirmatio et ordo,
est sacramentum perficiens; sed in hoc differt ab aliis, quia in
ordine et confirmatione illud quod est ibi res et sacramentum, est
aliquid in suscipiente acquisitum; et ideo suscipientem haec sacramenta
promovent ad perfectionem quamdam ultra communem statum fidelium; sed
Eucharistia habet illud quod est res et sacramentum, in se, non in
suscipiente; et ideo per sumptionem Eucharistiae non acquirit aliquis
perfectionem ultra communem statum, cum non imprimatur character; sed
perficit unumquemque in suo statu; et ideo etiam secundum Dionysium
cuilibet sacramento Eucharistiae perceptio adjungitur; et ideo non est
simile de Eucharistia et de aliis.
Ad tertium dicendum, quod quamvis episcopus non habeat aliquem ordinem
supra sacerdotem, secundum quod ordines distinguuntur per actus relatos
ad corpus domini, verumtamen habet aliquem ordinem supra sacerdotem,
secundum quod ordines distinguuntur per actus supra corpus mysticum.
Unde Dionysius in Eccles. Hierarch., ponit episcopatum ordinem;
unde et cum quadam consecratione dignitas episcopalis confertur; et
ideo in promotione membrorum corporis mystici aliquid potest competere
episcopo quod non competit simplici sacerdoti.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod circa hoc est multiplex opinio.
Quidam enim dicunt, quod presbyter simplex non possit ex mandato
Papae confirmare; et quod dicitur de Gregorio ad Januarium
scribente, exponunt quod illi presbyteri ex mandato Papae non
conferebant sacramentum confirmationis, sed aliquod sacramentale simile
illi sacramento, sicut alicui porrigitur panis benedictus loco
Eucharistiae. Sed non videtur conveniens, ut talem simulationem in
dispensatione sacramentorum induxisset Gregorius, vel sustinuisset:
quia dispensatio sacramentorum pertinet ad veritatem doctrinae, quae
non est propter scandalum dimittenda. Et ideo alii dicunt, quod
auctoritas Papae tanta est quod ejus mandato quilibet potest conferre
quod habet, ut confirmatus confirmare, sacerdos sacerdotium conferre,
diaconus diaconatum; non autem mandato ipsius potest aliquis conferre
quod non habet, ut diaconus ordinem sacerdotalem. Sed haec opinio
videtur nimis ampla; et ideo media via secundum alios tenenda est. Et
ideo sciendum est, quod cum episcopatus non addat aliquid supra
sacerdotium per relationem ad corpus domini verum, sed solum per
relationem ad corpus mysticum, Papa per hoc quod est episcoporum
summus, non dicitur habere plenitudinem potestatis per relationem ad
corpus domini verum, sed per relationem ad corpus mysticum. Et quia
gratia sacramentalis descendit in corpus mysticum a capite, ideo omnis
operatio in corpus mysticum sacramentalis, per quam gratia datur,
dependet ab operatione sacramentali super corpus domini verum; et ideo
solus sacerdos potest absolvere in foro poenitentiali, et baptizare ex
officio. Et ideo dicendum, quod promovere ad illas perfectiones quae
non respiciunt corpus domini verum, sed solum corpus mysticum, potest
a Papa, qui habet plenitudinem pontificalis potestatis, committi
sacerdoti, qui habet actum summum super corpus domini verum; non autem
diacono, vel alicui inferiori, qui non habet perficere corpus domini
verum, sicut nec absolvere in foro poenitentiali. Non autem potest
simplici sacerdoti committere promovere ad perfectionem quae respicit
aliquo modo corpus domini verum; et ideo simplex sacerdos ex mandato
Papae non potest conferre ordinem sacerdotii: quia ordines sacri
habent actum supra corpus domini verum, vel supra materiam ejus.
Potest autem concedere simplici sacerdoti quod conferat minores
ordines, quia isti nullum actum habent supra corpus domini verum, vel
materiam ejus, nec etiam supra corpus mysticum habent actum per quem
gratia conferatur; sed habent ex officio quosdam actus secundarios et
praeparatorios; et similiter potest concedere alicui sacerdoti quod
confirmet: quia confirmatio perficit eum in actu corporis mystici, non
autem habet aliquam relationem ad corpus domini verum.
Et per hoc de facili patet solutio ad objecta.
|
|