|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non exigatur quod
aliquis teneat aliquem ad confirmationem. Ille enim qui habet
immediatam relationem ad principem, sicut liberi, non oportet quod
mediantibus aliquibus coram principe compareat, sicut servi comparent
mediantibus dominis et filiifamilias mediantibus patribus. Sed
confirmandus jam habet immediatam relationem ad principem Ecclesiae,
cum sit membrum Ecclesiae per Baptismum. Ergo quamvis baptizatus per
alium debeat praesentari, tamen confirmandus nullo modo debet per alium
ad confirmationem teneri, praecipue si sit adultus.
2. Praeterea, fortitudo minus competit mulieribus quam viris.
Prov. ultim. 10: mulierem fortem quis inveniet? Sed confirmatio
est sacramentum fortitudinis, quia in eo datur spiritus sanctus ad
robur. Ergo ad minus mulier non debet tenere virum ad confirmationem.
1. Sed contra, videtur etiam quod non confirmatus possit tenere ad
confirmationem. Quia majus est sacramentum conferre quam ad
sacramentum suscipiendum aliquem tenere. Sed non confirmatus potest
sacramentum Baptismi conferre. Ergo multo fortius potest ad
confirmationem tenere.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non debeat fieri linitio chrismatis
tantum in fronte. Quia vertex est nobilior pars corporis quam frons,
quia ibi est organum cogitativae, hic autem organum phantasiae. Sed
sacerdos, qui est inferior quam episcopus, ungit baptizatos chrismate
in vertice. Ergo episcopus non debet ungere chrismate confirmandos in
fronte.
2. Praeterea, confirmatio est sacramentum confessionis. Sed
confessio fit ore. Ergo unctio confirmationis magis deberet in ore
fieri.
3. Praeterea, frons est locus nudus et patens. Sed hic de facili
sordes contrahit. Cum ergo chrisma sit servandum ab omni
inquinamento, videtur quod non congrue fiat unctio in fronte.
1. Sed contra, in confirmatione datur spiritus sanctus ad robur.
Sed robur in fronte significatur, ut patet Ezech. 3, 8: ecce
dedi (...) frontem tuam duriorem frontibus eorum. Ergo in fronte
debet fieri unctio confirmationis.
2. Praeterea, Apocal. 7, 3, Angelus dicit: quoadusque
signemus servos Dei vivi in frontibus eorum. Sed episcopi dicuntur
Angeli, ut patet Apoc. 3. Ergo eorum est in fronte signare.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod confirmatio possit iterari. Sicut enim
confirmatio datur ad robur fidei, ita Eucharistia ad robur caritatis.
Sed Eucharistia iteratur. Ergo et confirmatio.
2. Praeterea, si morbus iteratur, et medicina iterari debet. Sed
morbus contra quem datur hoc sacramentum, potest iterari, scilicet
spiritualis infirmitas. Ergo et sacramentum debet iterari.
1. Sed contra, sicut in Baptismo imprimitur character, ita et in
confirmatione. Sed Baptismus non iteratur. Ergo nec confirmatio.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod in sacramento
confirmationis datur spiritus sanctus ad robur. Unde propter hoc
aliquis ad confirmationem accedit, quia se habere robur standi non
praesumit; et ideo institutum fuit ut ab altero teneatur, ad
significandum quod per se stare non posset.
Ad primum ergo dicendum, quod ille qui est mediator in hoc
sacramento, non habet officium repraesentandi quasi extraneum, sicut
est in Baptismo, neque suscipiendi quasi instruendum: sed solum
tenendi quasi infirmum.
Ad secundum dicendum, quod fortitudo spiritualis est per Christum,
in quo non est masculus et femina, ut dicitur ad Galat. 3; et ita
non differt utrum vir mulierem, vel mulier virum teneat; quamvis
quidam contrarium dicant, scilicet quod mulier virum tenere non
potest.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod homo potest impediri a libera
et aperta confessione nominis Christi propter duo; scilicet propter
timorem mortis, et propter confusionem, quae est timor ignominiae.
Utriusque autem signum praecipue in facie manifestatur: quia
pallescunt timentes, et rubent verecundati, ut dicitur in 4
Ethic., et praecipue in fronte quae est pars magis aperta, et
imaginationi, ex qua procedunt passiones praedictae, vicina; et ideo
cum confirmatio detur ad liberam confessionem nominis Christi,
convenienter unguntur confirmati in fronte.
Ad primum ergo dicendum, quod unctio quae datur in vertice a
sacerdote, significat dignitatem regalem et sacerdotalem in baptizato,
quia incipit esse de numero illorum quibus dicitur: vos estis gens
sancta, regale sacerdotium, 1 Petr. 2, 9; et ideo in vertice
fit ad signandum eminentiam dignitatis collatae. Sed unctio
confirmationis datur ad fortiter defendendam dignitatem acceptam, quod
amplius est; et ideo in loco publico dari debet.
Ad secundum dicendum, quod non datur hoc sacramentum ad confessionem
simpliciter, sed ad libertatem confessionis; et ideo debet dari ubi
apparent illae passiones quae liberam confessionem impedire possunt.
Ad tertium dicendum, quod ex hoc non est periculum: quia ligatur
frons confirmati quousque desiccetur locus; et postmodum etiam secundum
Hugonem, debet esse sub quadam disciplina custodiendi chrisma, ne
scilicet caput lavet usque ad septem dies propter septem dona spiritus
sancti, sicut etiam Ecclesia septem diebus adventum spiritus sancti in
discipulos celebrat.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod sacramentum quod habet effectum
semper permanentem, non potest iterari sine injuria sacramenti: et
quia in confirmatione imprimitur character, qui est indelebilis, ideo
non debet iterari.
Ad primum ergo dicendum, quod Eucharistia non imprimit characterem;
nec illud quod est res et sacramentum, est aliqua forma recepta in
recipiente sacramentum, sicut est in confirmatione; et ideo non est
similis ratio.
Ad secundum dicendum, quod confirmatio datur contra infirmitatem,
prout est contracta per originale peccatum; et sic non redit, quamvis
infirmitas actualis peccati redeat.
|
|