|
Donatio spiritus sancti ad robur. Contra. Panis cor hominis
confirmat; Psalm. 103. Ergo magis pertinet ad Eucharistiam quam
ad confirmationem. Et dicendum, quod per Eucharistiam roboratur
caritas, per hoc autem sacramentum fides: in his enim duabus
virtutibus tota virtus spiritualis aedificii consistit. Vel dicendum
quod caritas perficit et roborat ad standum in seipso per modum cibi,
sed confirmatio ad pugnam quam quis ab aliis patitur in confessione
nominis Christi contra adversarios audaciam praebens. Hoc sacramentum
tantum a jejunis accipi et jejunis tradi debet. Propter eminentiam
spiritus sancti, qui cum sua plenitudine in hoc sacramento dat robur.
|
|