|
Postquam Magister determinavit de Baptismo et confirmatione, hic
tertio determinat de Eucharistiae sacramento; et dividitur in partes
duas: in prima determinat ea quae pertinent ad ipsum sacramentum; in
secunda determinat de dispensantibus sacramentum, 13 dist., ibi:
solet etiam quaeri, utrum pravi sacerdotes hoc sacramentum conficere
queant. Prima in duas: in prima determinat ea quae requiruntur ad hoc
sacramentum in generali; in secunda prosequitur de eis in speciali,
dist. 10, ibi: sunt item alii praecedentium insaniam
transcendentes. Prima iterum in duas: in prima determinat ea quae
requiruntur ad hoc sacramentum; in secunda determinat usum sacramenti,
9 dist., ibi: et sicut duae sunt res illius sacramenti, ita et duo
modi manducandi. Prima autem in tres: in prima determinat
praecedentia Eucharistiam quibus hoc sacramentum figuratur; in secunda
determinat concomitantia, quibus hoc sacramentum integratur, scilicet
formam et institutionem, ibi: hic etiam ante alia consideranda
occurrunt quatuor; in tertia determinat consequentia, quae in hoc
sacramento efficiuntur vel significantur, ibi: nunc quid ibi
sacramentum sit et quid res, videamus. Secunda pars dividitur in
tres: in prima determinat institutionem; in secunda formam, ibi:
forma vero est quam ipse ibidem edidit; in tertia movet quamdam
quaestionem, et solvit, ibi: ubi consideratione dignum est quare
illud sacramentum post coenam dedit discipulis. Nunc quid ibi sit
sacramentum et quid res, videamus. Hic determinat de sacramento
Eucharistiae per comparationem ad significatum vel causatum ejus: et
circa hoc duo facit. Primo ostendit quid sit ibi res, et quid
sacramentum. Secundo concludit eorum numerum et ordinem, ibi: sunt
igitur, hic tria distinguenda et cetera. Hic est duplex quaestio.
Prima de ipso Eucharistiae sacramento. Secunda de forma ipsius.
Circa primum quaeruntur quatuor: 1 utrum Eucharistia sit
sacramentum; 2 de significatione ejus; 3 de institutione; 4 de
ordine sumendi hunc cibum respectu aliorum ciborum.
|
|