|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod haec non sit forma
consecrationis panis: hoc est corpus meum. Sacramenta enim habent
efficaciam ex institutione divina. Sed dominus instituens hoc
sacramentum non consecravit his verbis, sed post consecrationem et
fractionem haec verba protulit; unde dicitur Matth. 26, 26:
coenantibus illis accepit Jesus panem, et benedixit, et fregit,
deditque discipulis suis, et ait: accipite et comedite; hoc est
corpus meum. Ergo in praedictis verbis non consistit forma
consecrationis panis.
2. Praeterea, forma Baptismi consistit in verbis quae dicuntur in
ipso usu Baptismi. Sed haec verba non dicuntur in usu Eucharistiae,
sed magis in sanctificatione materiae. Ergo in his verbis non
consistit forma hujus sacramenti.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non tantum in his verbis consistat
forma: hoc est corpus meum. Sicut enim dicit Eusebius Emissenus,
invisibilis sacerdos visibiles creaturas in suum corpus convertit
dicens: accipite et comedite et cetera. Ergo haec etiam est forma:
accipite et comedite.
2. Praeterea, illud quod non est de substantia formae, non debet
interponi inter substantialia formae, in hoc sacramento, sicut nec in
aliis. Sed inter haec verba, in libris Romanis interposita invenitur
haec conjunctio enim. Ergo hoc etiam est de forma, et non tantum
verba praedicta.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod forma haec non sit conveniens. In forma
enim sacramenti debet exprimi hoc quod in sacramento geritur per actum
convenientem materiae, sicut in forma Baptismi dicitur: ego te
baptizo; et in forma confirmationis: confirmo te chrismate salutis.
Sed non ponitur in verbis praemissis aliquid pertinens ad
transubstantiationem, quae fit in hoc sacramento, panis scilicet in
corpus Christi. Ergo non est conveniens forma.
2. Praeterea, dispensatur hoc sacramentum per ministros Ecclesiae,
sicut et alia sacramenta. Sed in formis aliorum sacramentorum ponitur
aliquid pertinens ad ministrum. Ergo cum in hac forma non ponatur
actus ministri, videtur quod sit incompetens.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod singulae partes inconvenienter ponantur.
Hoc enim pronomen hoc demonstrativum est. Aut ergo importat
demonstrationem ut conceptam, aut ut exercitam. Si ut conceptam, sic
sumitur ut res quaedam, et non ut habens ordinem ad rem aliam, ut si
diceretur: hoc pronomen hoc. Sed sanctificatio sacramenti non fit
nisi per hoc quod verba formae ordinantur ad materiam ex intentione
proferentis. Ergo secundum hoc non posset verbis praedictis fieri
consecratio aliqua corporis Christi. Si autem importat
demonstrationem ut exercitam; aut facit demonstrationem ad
intellectum, aut ad sensum. Si ad intellectum, ut sit sensus: hoc,
idest significatum per hoc, est corpus meum, tunc iterum significatio
verborum non refertur ad hanc materiam panis. Sed sacramenta
significando efficiunt; et de formis sacramentorum Augustinus dicit:
accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Ergo adhuc per verba
praedicta non fit transubstantiatio. Si autem facit demonstrationem ad
sensum, ergo demonstrabit substantiam contentam sub illis speciebus
sensibilibus. Sed illa substantia est panis, de quo non potest dici
quod sit corpus Christi. Ergo non erit vera haec locutio: hoc est
corpus meum.
2. Praeterea, quod transit in aliquid, non est illud: quia omnis
motus et factio est ex incontingenti, ut dicit philosophus in 1
Phys. Sed verum est dicere quod haec substantia demonstrata fit
corpus Christi vel transit in corpus Christi. Ergo non vere
dicitur: hoc est corpus meum.
3. Praeterea, signatum debet respondere signo. Sed panis est
corpus homogeneum. Ergo significatio ejus est respectu alicujus partis
homogeneae corporis Christi. Non nisi carnis: quia de ipsa dicit
dominus, Joan. 6, 55: caro mea vere est cibus. Ergo potius
dici debuit: haec est caro mea, quam hoc est corpus meum.
4. Praeterea, sicut dictum est, oportet quod hoc pronomen hoc
faciat demonstrationem exercitam, ad hoc quod fiat consecratio corporis
Christi ex hac materia. Sed non potest hoc esse, nisi quando
demonstratio profertur ex persona loquentis: quia si proferretur a
recitante verba alterius, non faceret demonstrationem ad istam
materiam, sed quasi materialiter sumerentur. Ergo oportet quod verba
praedicta proferantur quasi ex persona sacerdotis ea enuntiantis. Sed
panis non convertitur in corpus Christi. Ergo deberet dicere: hoc
est corpus Christi; et non: hoc est corpus meum: quia hoc posset
esse erroris materia.
Quaestiuncula 5
1. Ulterius. Videtur quod verba quae circa formam dicuntur, non
convenienter ponantur. Sicut enim Dionysius dicit in principio de
Divin. Nom., non est audendum dicere aliquid de divinis praeter ea
quae nobis ex sacris eloquiis sunt expressa. Sed in Evangeliis non
legitur quod dominus instituens hoc sacramentum in coena, oculos ad
caelum levaverit. Ergo inconvenienter praemittitur: sublevatis oculis
in caelum.
2. Praeterea, in Baptismo non licet fieri mutationem verborum etiam
per verba ejusdem significationis, ut si loco patris, genitoris
poneretur. Sed in nullo Evangelio sunt haec verba: accipite et
manducate; sed accipite et comedite. Ergo inconvenienter dicitur:
manducate.
3. Praeterea, in nullo Evangelio ponitur omnes. Ergo videtur quod
praesumptuosum fuit addere.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod per formam cujuslibet
sacramenti oportet quod exprimatur hoc in quo substantia sacramenti
consistit; sicut in forma Baptismi ablutio exprimitur, qua Baptismi
perficitur sacramentum. Tota autem perfectio hujus sacramenti in ipsa
materiae consecratione consistit, quae est per transubstantiationem
panis in corpus Christi: et hanc transubstantiationem exprimunt verba
haec: hoc est corpus meum; et ideo haec verba sunt forma hujus
sacramenti.
Ad primum ergo dicendum, quod circa hoc est quadruplex opinio.
Quidam enim dixerunt, quod Christus, qui habebat potestatem
excellentiae in sacramentis, absque omni forma virtute divina
confecit, et postea verba protulit, sub quibus alii deinceps
consecrarent; et hanc opinionem tangit Innocentius, dicens: sane
dici potest, quod Christus virtute divina confecit, et postea formam
expressit sub qua posteri benedicerent. Sed hoc non videtur
conveniens: quia in textu Evangelii dicitur: benedixit, quod
aliquibus verbis factum est. Innocentius autem loquitur opinionem
narrando, vel tangendo ordinem quo virtus consecrationis a Christo,
in quo primo erat, ad verba derivata est. Et ideo alii dicunt, quod
confecit quidem sub aliqua forma verborum, non autem sub his, sed sub
aliis verbis ignotis. Sed hoc etiam videtur inconveniens: quia
sacerdos his verbis conficiens ea profert ut tunc a Christo prolata;
unde si tunc eis non fiebat confectio, nec modo fieret. Et ideo alii
dicunt, quod confecit sub eisdem verbis, sed ea bis protulit: primo
tacite, cum benedixit; secundo aperte, cum distribuit, ut formam
consecrandi aliis traderet. Sed hoc etiam videtur inconveniens: quia
non proferuntur a sacerdote consecrante in persona Christi, ut in
occulto prolata: non enim benedixit dicens: hoc est corpus meum, sed
dedit dicens: accipite et cetera. Et ideo alii dicunt, et melius,
quod Christus ea semel tantum protulit, et eis semel prolatis
consecravit, et formam consecrandi dedit. Hoc enim participium dicens
non importat concomitantiam solum ad hoc verbum dedit, sed ad hoc cum
aliis praedictis, ut sit sensus: dum benedixit et fregit, et dedit
discipulis, haec verba protulit: accipite et cetera. Vel, secundum
quosdam, Evangelista non observat ordinem verborum quo a domino
fuerunt prolata; ordo enim fuit talis: accepit panem, et benedixit,
dicens: accipite et cetera. Sed primum melius est.
Ad secundum dicendum, quod perfectio aliorum sacramentorum consistit
in usu materiae, istius autem in materiae consecratione; et ideo forma
etiam in aliis sacramentis est in verbis quae dicuntur in usu
sacramenti; in hoc autem forma sacramenti est in verbis quae dicuntur
in consecratione materiae consecratae.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod in hoc sacramento, sicut in
aliis, duo sunt; scilicet consecratio materiae, et usus materiae
consecratae; et haec duo per verba domini exprimuntur. In hoc enim
quod dicitur. Accipite et manducate ex hoc omnes, praecipitur usus
sacramenti; in hoc autem quod dicitur, hoc est corpus meum, traditur
materiae consecratio. Et quia consecratio materiae est ad usum
fidelium, ideo usus praemittitur in institutione sacramenti, quamvis
sequatur in executione: quia finis est prior in intentione et
cognitione, et ultimus in operatione. Sed quia, ut dictum est, usus
materiae in hoc sacramento non est de essentia sacramenti, sicut in
aliis; ideo illa verba quae ad usum pertinent, non sunt de forma, sed
tantum illa quae ad consecrationem materiae pertinent, scilicet, hoc
est corpus meum.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis sacramenti usus non sit de
essentia sacramenti, est tamen ad completum esse ipsius, inquantum
pertingit ad hoc quod institutum est; et ideo quandoque dicuntur esse
de forma non solum illa quae pertinent ad consecrationem, sed etiam
illa quae pertinent ad usum; et sic loquitur Ambrosius et Eusebius et
Magister in littera.
Ad secundum dicendum, quod haec conjunctio enim importat ordinem
consecrationis ad usum materiae consecratae; et ideo sicut verba quae
pertinent ad usum, non sunt de forma, ita nec praedicta conjunctio.
Apponi autem debet secundum usum Romanae Ecclesiae, quae a beato
Petro initium sumpsit. Nec est simile de hoc sacramento et de aliis.
Verba enim formae hujus sacramenti proferuntur a ministro in persona
Christi quasi recitative; et ideo oportet apponere continuationem ad
recitationem praemissam, quam facit conjunctio enim. Aliorum autem
sacramentorum formae ex persona ministri proferuntur; et ideo non
oportet interponere aliquid quod non sit de forma ratione
continuationis, cum absolute proferantur.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod minister in sacramentis
dupliciter operatur. Uno modo ut verba pronuntians; alio modo actum
aliquem exteriorem exercens, ut in Baptismo patet; et utrumque
istorum est sacramentalis causa ejus quod divina virtute, quae in
sacramentis latet, perficitur. Causa autem sacramentalis significando
efficit; unde in illis sacramentis in quibus utroque modo minister
operatur, oportet quod verba prolata significent actum exercitum, et
actus exterior significet interiorem effectum, ut in Baptismo patet:
quia ablutio exterior, quam verba formae exprimunt, significat
interiorem ablutionem, quam divina virtus perficit in sacramento
latens. Ubi ergo minister non operatur nisi verba pronuntians,
oportet quod verborum significatio immediate ad hoc quod efficitur,
referatur; in hoc autem sacramento, cujus perfectio in ipsa materiae
consecratione consistit, non habet minister actum nisi pronuntiatione
verborum, sicut nec in aliqua alia materiae sanctificatione. Unde
oportet quod verba formae significent hoc quod virtus divina in secreto
facit; hoc autem est esse corpus Christi sub speciebus illis; et ideo
haec est conveniens forma in sacramento: hoc est corpus meum, quae hoc
quod dictum est, significat.
Ad primum ergo dicendum, quod in hoc sacramento non geritur aliquid a
ministro quod sit de essentia sacramenti, sicut erat in Baptismo;
unde oportet quod verba significent illud tantum quod divina virtute
geritur. Omne autem faciens causat ipsam factionem in hoc quod factum
est; nec oportet esse assimilationem factionis ad facientem, sed facti
ad facientem, quia ad hoc est intentio facientis. Sicut autem in
operibus artis et naturae requiritur inter faciens et factum similitudo
secundum formam naturalem et artificialem; ita in causis
sacramentalibus requiritur assimilatio vel repraesentatio per modum
significationis; unde verba prolata in hoc sacramento non deberent
signare ipsam factionem vel transubstantiationem ut in fieri, sed ut in
factum esse; unde haec non esset conveniens forma hujus sacramenti:
hoc fit corpus meum: quia per hoc non significatur aliquid esse vel non
esse; et similiter nec haec: hoc mutetur, vel transubstantietur in
corpus meum: quia non significatur esse vel non esse hoc, quod est
principaliter intentum in hoc sacramento. Vel dicendum, quod alia
verba signant agere et pati, et ita motum aliquem, et quia in
transubstantiatione non est motus aliquis, cum non sit subjectum
commune, nec mutatio, quia terminus transubstantiationis est
praeexistens actu; ideo per nullum verbum congrue potuit tradi forma
sacramenti hujus, nisi per verbum substantivum.
Ad secundum dicendum, quod minister non habet actum exteriorem in
consecratione, in qua consistit essentia hujus sacramenti; quamvis
habeat actum exteriorem in dispensatione, quae consequitur ad
sacramentum; et ideo actus ministri in forma quae est de essentia
sacramenti, poni non debuit.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod, sicut dictum est, verba
formae transubstantiationem in suo termino signare debent, non secundum
quod consideratur ut in fieri. Esse autem est terminus
transubstantiationis, cujus extrema vel termini sunt duae substantiae;
et ideo in verbis formae signantur duo termini transubstantiationis, et
ipsa transubstantiatio prout est in suo termino per verbum essendi. In
termino autem transubstantiationis substantia quae erat terminus a quo,
non manet quantum ad naturam speciei, sed solum quantum ad accidentia,
quibus ejus individuatio cognoscebatur; sed substantia quae est
terminus ad quem, in termino transubstantiationis continetur in
sacramento integre, et quo ad naturam speciei, et quo ad accidentia
propria; et ideo ex parte termini a quo, non ponitur illud quod
significaret naturam speciei, sed pronomen demonstrativum, quod signat
individuationem per accidentia, prout cadunt sub sensu: ex parte autem
termini ad quem, ponitur nomen designans naturam speciei, et pronomen
non demonstrativum hujus substantiae prout est sub sacramento, sed
prout est Christi in propria specie visibilis, quia sic verba formae
pronuntiavit. Unde patet quod congrue in his verbis quatuor forma
consistit: hoc est corpus meum.
Ad primum ergo dicendum, quod circa hoc est multiplex opinio. Quidam
enim dicunt, quod hoc pronomen hoc nullam demonstrationem facit, quia
sumitur materialiter, cum verba illa recitative a sacerdote
proferantur. Sed hoc non potest stare: quia secundum hoc verba illa
nullum ordinem haberent ad materiam praesentem, et sic non fieret
sacramentum. Augustinus enim dicit: accedit verbum ad elementum, et
fit sacramentum. Et praeterea eadem difficultas remanet de verbis
istis secundum quod fuerunt ab ipso Christo prolata. Et ideo alii
dicunt, quod facit demonstrationem ad intellectum, et est sensus: hoc
est corpus meum; idest, per hunc panem vel per has species
significatur corpus meum: vel, significatum per hoc, est corpus
meum. Sed illud iterum stare non potest: quia cum in sacramentis non
efficiatur nisi quod significatur virtute dictorum verborum, non fieret
corpus Christi in altari secundum veritatem, sed secundum
significationem tantum, quod est haereticum; vel verba praemissa non
essent forma hujus sacramenti. Nec potest dici quod intentio
proferentis verba facit ut his verbis consecretur virtute divinitus
collata: quia virtus data sacramentis consequitur significationem; et
intentio ministri non potest ad alium effectum sacramenta perducere,
nisi qui eis significatur. Et ideo alii dicunt, quod ly hoc facit
demonstrationem ad sensum, et demonstrat panem non simpliciter, sed
secundum quod est transubstantiatus in corpus Christi. Sed contra hoc
est, quia panis transubstantiatus jam non est panis. Sed dum
profertur hoc pronomen hoc, nondum facta est transubstantiatio, quia
jam alia verba non essent de essentia formae. Cum igitur non possit ad
sensum demonstrari quod actu non subest sensui, non poterit praedicto
modo demonstratio sumi; nisi dicatur, sicut alii dicunt, quia totus
sensus locutionis et omnium partium ejus referendus est ad ultimum
instans pronuntiationis verborum, quia pro illo instanti pro quo res
est, habet locutio veritatem; et est simile cum dicitur, nunc taceo,
nunc bibo, si statim tacere vel bibere incipiat. Sed hoc iterum non
potest stare: quia secundum hoc significatio horum verborum
praesupponeret transubstantiationem jam factam: ergo virtute verborum
non fieret. Et praeterea secundum hoc sensus hujus locutionis erit:
corpus meum est corpus meum: quod quidem virtute horum verborum non
fit. Et ideo aliter dicendum, quod ea quae sunt in voce,
proportionantur his quae sunt in anima. Conceptio autem animae duobus
modis se habet. Uno modo ut repraesentatio rei tantum, sicut est in
omnibus cognitionibus acceptis a rebus; et tunc veritas conceptionis
praesupponit entitatem rei sicut propriam mensuram, ut dicitur in 10
Metaph.; et per modum hujusmodi conceptionum se habent locutiones,
quae causa significationis tantum proferuntur. Alio modo conceptio
animae non est repraesentativa rei, sed magis praesignativa, sicut
exemplar factivum, sicut patet in scientia practica, quae est causa
rei; et veritas hujus conceptionis non praesupponit entitatem rei, sed
praecedit ipsam naturaliter quasi causa, etsi simul sint tempore: et
ad hunc modum se habent verba praemissa, quia sunt significantia et
factiva ejus quod significatur. Unde veritas et significatio hujus
locutionis praecedit naturaliter entitatem rei quam signat, et non
praesupponit ipsam, quamvis sit simul cum ipsa tempore, sicut causa
propria cum proprio effectu. Sed quia significatio et veritas
locutionis, quae est simul tempore cum transubstantiatione, consurgit
ex consignificationibus partium successive prolatarum; ideo oportet
quod dictio ultimo prolata compleat significationem locutionis, sicut
differentia specifica; et simul cum significatione fiat entitas rei;
et per consequens significationes primarum partium praecedant
transubstantiationem, quae quidem non successive fit, sed in instanti
ultimo per significationem locutionis jam perfectam. Sic ergo hoc
pronomen hoc neque demonstrat terminum ad quem transubstantiationis
determinate, quia jam significatio locutionis praesupponeret entitatem
rei significatae, et non esset causa ejus; neque iterum demonstrat
terminum a quo determinate, quia ejus significatio impediret veritatem
significationis totius locutionis, cum terminus a quo non remaneat in
ultimo instanti locutionis. Relinquitur ergo quod demonstret hoc quod
est commune utrique termino indeterminate. Sicut autem in formalibus
mutationibus commune utrique termino est subjectum vel materia;
distinguuntur autem termini per formas accidentales vel substantiales;
ita in transubstantiatione communia sunt accidentia sensibilia, quae
remanent; diversitas autem est subjecti. Unde sensus est: hoc
contentum sub his speciebus est corpus meum. Et haec est causa quare
cum pronomine non ponitur aliquod nomen, ne demonstratio ad aliquam
speciem substantiae determinetur. Sicut enim in locutione quae
significat tantum alterationem, per se subjectum est subjectum commune
alterationis, ut cum dicitur, hoc fit album; ita oportet quod in
locutione quae facit transubstantiationem, subjectum sit hoc quod est
commune in transubstantiatione.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procederet, si demonstratio
pronominis ferretur ad contentum sub speciebus, secundum quod est
determinatum ad speciem panis: quia corpus Christi non potest
praedicari de pane, nisi cum verbo importante transitum. Sed sic non
intelligitur demonstratio pronominis, sed sicut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod dominus, Joan. 6, loquebatur de hoc
sacramento tantum secundum quod est ad actum refectionis; et quia
refectioni magis convenit caro quam corpus secundum similitudinem ad
refectionem corporalem; ideo ibi potius dixit carnem quam corpus. Sed
in forma sacramenti debet exprimi et essentia sacramenti et significatio
ipsius; et ideo potius debet dici corpus quam caro: tum quia
essentialiter in hoc sacramento continetur ex vi sacramenti non solum
caro, sed totum corpus Christi: tum quia hoc sacramentum significat
repraesentando Christi passionem, quae erat per totum corpus.
Significat etiam, quasi rem ultimam, corpus mysticum, scilicet
Ecclesiam, quae propter distinctionem officiorum habet similitudinem
cum toto corpore ratione distinctionis membrorum. Panis autem non est
figura rei contentae in sacramento secundum quod est corpus homogeneum,
sed secundum quod ex diversis conficitur granis; unde sua significatio
magis aptatur ad totum corpus quam ad carnem.
Ad quartum dicendum, quod hoc sacramentum directe repraesentativum est
dominicae passionis, qua Christus ut sacerdos et hostia Deo se
obtulit in ara crucis. Hostia autem quam sacerdos offert, est una cum
illa quam Christus obtulit secundum rem, quia Christum realiter
continet; minister autem offerens non est idem realiter; unde oportet
quod sit idem repraesentatione; et ideo sacerdos consecrans prout gerit
personam Christi, profert verba consecrationis recitative ex persona
Christi, ne hostia alia videatur. Et quia per ea quae gerit respectu
exterioris materiae, Christi personam repraesentat; ideo verba illa
simul et recitatione et significatione tenentur respectu praesentis
materiae, quae est figura illius quam Christus praesentem habuit; et
propter hoc dicitur convenientius: hoc est corpus meum, quam: hoc est
corpus Christi. Vel etiam propter hoc quod sacerdos non habet actum
exteriorem, qui sit sacramentaliter causa consecrationis; sed in solis
verbis prolatis consistit virtus consecrationis; et ideo ex persona
illius proferuntur cujus virtute fit transubstantiatio.
Quaestiuncula 5
Ad quintam quaestionem dicendum, quod multa sunt a domino facta vel
dicta quae Evangelistae non scripserunt, ut patet Joan. 21, quae
tamen Ecclesia postea ab apostolis accepta fideliter observavit.
Et secundum hoc dicendum ad primum, sicut Innocentius dicit, quod
quamvis nusquam in sacra Scriptura legatur quod dominus ad caelum
oculos sublevaverit in coena; tamen hoc Ecclesia ex traditione
apostolorum recitat, et satis rationabiliter potest ex aliis locis
Scripturae colligi. Legitur enim Joan. 11, quod in suscitatione
Lazari oculos ad patrem elevaverit; et similiter Joan. 17,
orationem ad patrem fundens. Hoc autem in arduis faciebat, gratias
agens, et exemplum nobis ad Deum recurrendi praebens, secundum illud
Psal. 122, 1: at te levavi oculos meos qui habitas in caelis.
Et quia hoc sacramentum arduissimum est, ideo instituens hoc
sacramentum probabiliter colligitur quod oculos ad patrem levaverit,
gratias agens patri de reparatione humani generis, quae hoc sacramento
figuratur, et nobis ostendens virtute divina hoc confici sacramentum.
Ad secundum dicendum, quod, sicut dictum est, haec verba: accipite
et manducate ex hoc omnes, non sunt de substantia formae; et ideo non
est tanta vis facienda, ut penitus eadem observentur. Et praeterea
comedere et manducare, in nullo differentem habent significationem; et
quamvis circa ista verba non ponatur in Evangeliis verbum manducandi,
ponitur tamen parum ante, Luc. 22, 15: desiderio desideravi hoc
Pascha manducare vobiscum antequam patiar.
Ad tertium dicendum, quod quamvis non exprimatur in Evangelio haec
determinatio omnes, tamen intelligitur: quia sacramentalis manducatio
est omnium, quamvis non spiritualis; ideo etiam exprimitur circa
sumptionem sanguinis in Evangeliis praedicta dictio, quia sanguis in
redemptionem effusus est; redemptio autem omnium est quantum ad
sufficientiam, quamvis non quantum ad efficaciam. Vel quia ultimo
traditur sumptio sanguinis, quod circa eam dicitur, circa sumptionem
corporis similiter intelligendum est.
|
|