|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod verbis praedictis non
insit aliqua vis creata ad transubstantiationem faciendam. Damascenus
enim dicit, quod sola virtute spiritus sancti fit conversio panis in
corpus Christi. Sed virtus spiritus sancti non est virtus creata.
Ergo nulla virtus creata inest his verbis, per quam fiat
transubstantiatio.
2. Praeterea, opus transubstantiationis videtur esse difficilius
quam opus creationis; quia citius ratio consentit creationi quam huic
conversioni; cum quidam etiam philosophi ratione naturali ducti
creationem posuerint. Sed nulla virtus creata, secundum communem
opinionem, potest Deo cooperari in opere creationis. Ergo multo
minus in opere hujus conversionis.
3. Praeterea, difficilius est convertere panem in substantiam
corporis Christi, quam purissimos sanguines virginis: quia corpus
Christi et sanguines virginis habent materiam communem, quae est
subjectum conversionis; quod non potest esse in conversione panis in
corpus Christi. Sed in formatione corporis Christi ex virgine non
fuit aliqua virtus creata active operans transformationem, ut in 3
Lib., distinct. 3, quaest. 2, art. 2, dictum est. Ergo nec
verbis praedictis inest aliqua virtus creata ad transubstantiandum.
4. Praeterea, nulla virtus creata potest operari aliquid supra
naturam. Sed conversio panis in corpus Christi est maxime supra
naturam, cum non servetur modus mutationis naturalis: quia neque est
subjectum commune, et terminus ad quem est praeexistens actu. Ergo
non potest per virtutem creatam verbis formae collatam hujusmodi
conversio fieri.
5. Praeterea, virtus activa directe proportionatur ei ad quod actio
terminatur: quia hoc est intentum ab agente, et ex eo denominatur
actio. Sed corpus Christi ad quod terminatur conversio, est multo
dignius qualibet pura creatura. Ergo cum agens debeat esse nobilius
facto, non potest aliqua virtute creata aliquid in corpus Christi
converti.
6. Praeterea, faciens et factum, causa et causatum, debent esse
simul: quia quod non est, non potest aliquid facere, vel alicujus
causa existere. Sed cum conversio praedicta fiat in istanti, et verba
formae successive proferantur; quando fit conversio, verba illa non
possunt simul esse, nisi secundum aliquid minimum sui. Ergo virtute
aliqua quae insit verbis, non potest fieri hujusmodi conversio.
7. Praeterea, verba ista non habent virtutem ex seipsis: hoc planum
est. Si ergo habent aliquam hujusmodi virtutem, oportet quod eis sit
divinitus data. Oportet autem hanc virtutem esse simplicem, cum ejus
effectus sit in instanti. Simplex autem virtus non potest successive
dari, et ejus subjectum oportet esse simplex. Cum ergo verba
praedicta compositionem habeant et successionem, non potest ipsis talis
virtus esse collata.
8. Praeterea, inconveniens videtur facere aliquid nobilissimum,
quod statim desinat esse. Sed virtus transubstantians est
nobilissima, quod patet ex nobilitate effectus. Ergo cum verba formae
statim esse desinant, inconveniens videtur, si ei virtus
transubstantiandi data est a Deo.
9. Praeterea, verba ista non faciunt conversionem praedictam, nisi
a sacerdote dicta. Sed anima sacerdotis magis est capax virtutis
alicujus divinae quam verba prolata ab ipso. Ergo magis dicendum est
quod haec virtus in sacerdote sit quam in verbis; si tamen aliqua
virtus creata ad transubstantiationem operetur.
1. Sed contra est quod Dionysius dicit in fine Eccl. Hier., in
ipsis, scilicet consummativis invocationibus, idest formis
sacramentorum, esse virtutes operativas ex Deo. Sed verba praedicta
sunt forma dignissimi sacramenti. Ergo est in ipsis aliqua virtus ad
transubstantiandum.
2. Praeterea, Ambrosius dicit, quod sermo Christi creaturas
mutat, et sic ex pane fit corpus Christi consecratione caelestis
verbi. Verbum autem Christi est forma praedicta a Christo
instituta, et ex ejus persona recitata. Ergo virtute horum verborum
fit transubstantiatio.
3. Praeterea, sacerdos non operatur ad transubstantiationem nisi
proferendo verba. Si ergo verbis non inesset virtus ad
transubstantiandum, tunc sacerdos non haberet aliquam potestatem
spiritualem conficiendi; et sic non haberet ordinem, qui est quaedam
potestas ad hoc principaliter.
Respondeo dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim
dicunt, quod nulla virtus creata inest his verbis, qua fiat
transubstantiatio; sed quod dicitur aliquando virtute horum verborum
transubstantiationem fieri, intelligendum est, quod divina
institutione firmatum est ut ad prolationem horum verborum conversio
praedicta fiat virtute divina tantum; et sic etiam dicunt in omnibus
aliis sacramentis, ut supra, distinct. 1, quaest. 1, art. 2,
quaestiunc. 2, dictum est. Sed haec opinio dignitati sacramentorum
novae legis derogat, et dictis sanctorum obviare videtur. Et ideo
dicendum est, quod in verbis praedictis, sicut et in aliis formis
sacramentorum, est aliqua virtus ex Deo; sed haec virtus non est
qualitas habens esse completum in natura, qualiter est virtus alicujus
principalis agentis secundum formam suam, sed habet esse incompletum,
sicut virtus quae est in instrumento ex intentione principalis agentis,
et sicut similitudines colorum in aere, ut supra, dist. 1 dictum
est.
Ad primum ergo dicendum, quod dictio exclusiva adjuncta principali
agenti non excludit agens instrumentale: non enim sequitur: solus hic
faber facit cultellum; ergo martellus nihil ad hoc operatus est.
Virtus enim instrumenti non est nisi quaedam redundantia virtutis
agentis principalis; unde in toto actio non attribuitur instrumento,
sed principali agenti, secundum philosophum; et propter hoc ex hoc
quod dicitur, quod sola virtute spiritus sancti fit hujusmodi
conversio, non excluditur virtus instrumentalis, quae est in verbis
praemissis.
Ad secundum dicendum, quod virtus creata praesupponit materiam in qua
operetur; quod quidem contingit esse dupliciter. Uno modo ita quod
sit mutationis subjectum, sicut accidit in conversionibus naturalibus.
Alio modo ita quod subsit termino a quo, non autem mutationi, sicut
accidit in dicta conversione. Sed creatio neutro modo materiam
praesupponit; et ideo magis potest aliquid Deo instrumentaliter
cooperari in hac conversione quam in opere creationis. Utrum autem
majoris virtutis sit ista conversio, vel creatio, dicetur infra,
distinct. 11, quaest. 1, art. 3, quaestiunc. 4.
Ad tertium dicendum, quod si in conceptione unio includatur, quae
simul cum ipsa facta est, major difficultas fuit in conceptione quam in
transubstantiatione: quia illa unio est terminata ad esse divinae
personae: haec autem transubstantiatio ad corpus Christi, quia panis
non convertitur nisi in corpus Christi. Si autem conceptionis opus
includat tantum conversionem sanguinum purissimorum virginis in corpus
Christi, sic major difficultas est in hac conversione quam in illa
conceptione; unde potuit etiam alicui creaturae conferre quod in illa
conceptione sibi cooperaretur; quamvis non fuisset conveniens propter
dignitatem Christi servandam, quod tunc fiebat simpliciter, prius non
existens: quod hic non accidit; et ideo nihil deperit dignitati
corporis Christi, si aliqua creatura accipiat instrumentalem virtutem
operandi in id quod in corpus Christi transubstantiatur.
Ad quartum dicendum, quod nulla creatura potest agere ea quae sunt
supra naturam quasi principale agens; potest tamen agere quasi agens
instrumentale a virtute increata motum: quia sicut creaturae inest
obedientiae potentia, ut in ea fiat quidquid creator disposuerit, ita
etiam ut ea mediante fiat, quod est ratio instrumenti.
Ad quintum dicendum, quod virtus agentis principalis respicit
principaliter terminum ad quem; sed virtus causae instrumentalis non
attingit ad terminum ad quem, sed habet operationem suam in his quae
sunt circa terminum; sicut qualitates activae elementares non attingunt
ad animae rationalis introductionem. Et similiter hic contingit: quia
virtus illa instrumentalis quae inest verbis, habet operationem supra
substantiam panis, quia verbum ad elementum accedit, secundum
Augustinum, non est autem aliquo modo causa eorum quae in termino ad
quem sunt, sicut quod sint accidentia sine subjecto, vel alicujus
hujusmodi; et ideo objectio cessat.
Ad sextum dicendum, quod virtus haec conversiva quae est in his
verbis, cum sit sacramentalis, sequitur significationem, ut dictum
est; significatio autem existentis conversionis, cum importet ordinem
unius ad alterum, non potest fieri per dictionem, sed oportet quod per
orationem fiat; cujus partes quamvis successive proferantur, tamen
significatio est tota simul, quod tunc complet ultima orationis
particula ad modum differentiae ultimae in definitionibus; et hac
significatione existente, in ultimo prolationis instanti fit
transubstantiatio.
Ad septimum dicendum, quod significatio orationis, quamvis relata ad
partes quibus fit significatio, videatur composita, tamen relata ad
rem significatam simplex est, inquantum significat unum, scilicet
compositionem hujus cum hoc; sicut etiam philosophus dicit in 5
Metaph., quod substantia senaria non est bis tria, sed semel sex
quam ibi qualitatem nominat. Unde sicut ad hanc qualitatem senarii se
habent partes ejus ut dispositiones materiales, non ut qualitates
partium, sicut partes unius qualitatis totius; ita significationes
partium sunt dispositiones ad significationem totius orationis, quae
consurgit ex significatione ultimae partis in ordine ad omnes
praecedentes: quia virtus conversiva sequitur significationem, ut
dictum est; et ideo in ipso complemento significationis datur illa
virtus orationi toti, ita quod partes singulae se habent materialiter
tantum ad illam virtutem.
Ad octavum dicendum, quod valde conveniens est quod omne quod est
propter aliquid, esse desinat perfecto hoc propter quod erat; et quia
virtus illa non erat ad perfectionem ejus cui dabatur, sed magis ad
faciendum conversionem de qua loquimur, cum sit tantum instrumentalis
virtus, ut dictum est; ideo non est inconveniens, si statim
conversione facta, et verba et virtus verborum esse desinant.
Ad nonum dicendum, quod quando aliquod opus perficitur pluribus
instrumentis, virtus instrumentalis non est complete in uno, sed
incomplete in utroque, sicut manu et penna scribitur; et similiter
contingit in proposito: quia virtus instrumentalis ad faciendam
praedictam conversionem non tantum est in verbo vel in sacerdote, sed
in utroque incomplete: quia nec sacerdos sine verbo, nec verbum sine
sacerdote conficere potest. Et quia sacerdos est similior principali
agenti quam verbum, quia gerit ejus figuram; ideo, simpliciter
loquendo, sua virtus instrumentalis est major et dignior (unde etiam
permanet, et ad multos hujusmodi effectus se habet): virtus autem
verbi transit, et ad semel tantum est: sed secundum quid est potentior
virtus verbi, inquantum effectui propinquior, quasi signum ipsius;
sicut etiam penna est Scripturae propinquior, sed manus scribenti.
|
|