|
Post sacramentum Baptismi et confirmationis sequitur Eucharistiae
sacramentum. Videtur quod male ordinet. Quia quod est per
essentiam, prius est quam id quod est per participationem. In hoc
autem sacramento continetur Christus per essentiam, in aliis vero per
participationem suae virtutis. Ergo hoc sacramentum ante omnia alia
determinare debuit. Praeterea, Dionysius aliter ordinat. Prius
enim de Baptismo, et postea de Eucharistia, et postea de chrismate
determinat. Ergo videtur quod Magister hic ordinem pervertat. Et
dicendum ad primum, quod sacramenta sunt ordinata ad usum fidelium;
unde ordo sacramentorum non attenditur secundum contentorum ordinem sed
secundum quod veniunt in usum fidelium; et ideo Baptismus ante
Eucharistiam ab omnibus ponitur. Ad secundum dicendum, quod
Dionysius determinat de sacramentis secundum quod sunt actiones
hierarchicae, ut supra, dist. 2, qu. 1, art. 2 in corp.,
dictum est; et ideo ordinem sacramentorum attendit, secundum quod per
ea distinguuntur personae, ut in hierarchia et ordine. Et quia
Eucharistia non importat aliquam distinctionem supra Baptismum, cum
ex hoc ipso quod baptizatur aliquis, ad Eucharistiae perceptionem
deputetur; confirmatio autem addit; ideo praemittit Eucharistiam
confirmationi, sicut commune ad proprium. Magister autem determinat
de sacramentis secundum quod sacramenta sunt medicinae quaedam
sanctificantes; et ideo secundum ordinem sanctificationum ordinat
sacramenta; et quia amplioris sanctificationis est Eucharistia quam
confirmatio; ideo postremo de ea determinat. Intelligi datur
antiquiora esse sacramenta Christianorum quam Judaeorum. Videtur hoc
esse falsum: quia hoc sacramentum quo ad rem non fuit ante adventum
Christi; quo ad speciem autem et ritum fuerunt sacrificia, quae erant
sacramenta Judaeorum, etiam ante Melchisedech. Et dicendum, quod
loquitur quantum ad figuram hujus sacramenti per similitudinem speciei
et ritus. Sacramenta autem quae in lege naturae fiebant, non erant
figurae sacramentorum veteris legis, sed magis passionis Christi.
Consecratio quibus fit verbis? et cetera. Videtur falsum esse quod
dicit: quia non dicitur: accipite et edite, sed manducate; et
praeterea hoc non est de forma, ut dictum est supra, qu. 2, art.
2. Item non dicitur: hic est sanguis meus, sed: hic est calix
sanguinis mei. Et dicendum, quod Magister non intendit hic definite
ponere verba quibus fit consecratio, sed explanare quod verbis domini
fit; non tamen in omnibus verbis quae ipse ponit, nec eisdem numero,
sed eisdem quo ad sensum. Per reliqua autem omnia quae dicuntur, laus
Deo defertur. Sciendum, quod eorum quae in officio Missae
dicuntur, quaedam dicuntur per sacerdotem, quaedam per ministros,
quaedam a toto choro. Ea quidem quibus populus immediate ordinatur ad
Deum, per sacerdotes tantum dicuntur, qui sunt mediatores inter
populum et Deum; quorum quaedam dicuntur publice, spectantia ad totum
populum, in cujus persona ipse solus ea Deo proponit, sicut orationes
et gratiarum actiones; quaedam privatim, quae ad officium ipsius
tantum spectant, ut consecrationes, et hujusmodi orationes quas ipse
pro populo facit; tamen in persona populi orans etiam in omnibus
praemittit: dominus vobiscum, ut mens populi Deo conjungatur ad ipsum
per intentionem erecti. Et quia populus in his quae ad Deum sunt,
sacerdotem ducem habet, ideo in fine cujuslibet orationis populus
consentit respondens: amen; unde et omnis sacerdotis oratio alte
terminatur, etiam si privatim fiat. Ad ea vero quae per ministerium
aliorum divinitus sunt tradita, per ministros altaris populus
ordinatur. Ea vero quae ad dispositionem populi pertinent, chorus
prosequitur: quorum quaedam a sacerdote inchoantur, quae ad ea
pertinent quae rationem humanam excedunt, quasi divinitus accepta:
quaedam chorus per seipsum, quibus illa declarantur quae rationi sunt
consona. Item quaedam pertinent ad populum ut praeparatoria ad divina
percipienda; et haec a choro praemittuntur his quae a ministris et
sacerdote dicuntur; quaedam vero ex perceptione divinorum in populo
causata; et haec sequuntur. His ergo visis, sciendum est, quod quia
omnis nostra operatio a Deo inchoata, circulariter in ipsum terminari
debet; ideo Missae officium incipit ab oratione, et terminatur in
gratiarum actione. Unde tres habet partes principales; scilicet
principium orationis quod durat usque ad epistolam; medium
celebrationem ipsam quae durat usque ad postcommunionem; et finem
gratiarum actionis exinde usque in finem. Prima pars duo continet;
scilicet populi praeparationem ad orationem, et ipsam orationem.
Praeparatur autem populus ad orationem tripliciter. Primo per
devotionem, quae excitatur in introitu; unde et sumitur ex aliquo
pertinente ad solemnitatem, in cujus devotionem populus congregatur,
et etiam adjungitur Psalmus. Secundo humilitatem, quae fit per kyrie
eleison, quia misericordiam petens miseriam profitetur; et dicitur
novies propter novem choros Angelorum, vel propter fidem Trinitatis,
secundum quod quaelibet persona in se consideratur et in ordine ad
alias. Tertio per rectam intentionem, quae ad caelestem patriam et
gloriam dirigenda est, quae omnem rationem humanam excedit; et hoc fit
per gloria in excelsis, quod chorus prosequitur sacerdote inchoante;
et ideo non dicitur nisi in solemnitatibus quae nobis caelestem
solemnitatem repraesentant; in officiis vero luctus omnino
intermittitur. Deinde sequitur oratio ad Deum pro populo fusa, quam
sacerdos publice proponit praemisso dominus vobiscum, quod sumitur de
Ruth 2. Pontifex autem dicit: pax vobis, gerens typum Christi qui
his verbis discipulos post resurrectionem allocutus est, Joan. 20.
Secunda autem pars principalis tres partes continet. Prima est populi
instructio usque ad offertorium; secunda, materiae oblatio usque ad
praefationem; tertia, sacramenti consummatio usque ad post
communionem. Instructio autem populi fit per verbum Dei, quod quidem
a Deo per ministros suos ad populum pervenit; et ideo ea quae ad
instructionem plebis pertinent, non dicuntur a sacerdote, sed a
ministris. Ministerium autem verbi Dei est triplex. Primum
auctoritatis, quod competit Christo qui dicitur minister, Rom.
15, de quo dicitur Matth. 7, 29: erat autem in potestate
docens. Secundum manifestae veritatis quae competit praedicatoribus
novi testamenti, de quo dicitur 2 Corinth. 3, 6: qui et idoneos
nos fecit ministros et cetera. Tertium figurationis, quod competit
praedicatoribus veteris testamenti; et ideo doctrinam Christi proponit
diaconus. Et quia Christus non solum est homo, sed Deus; ideo
diaconus praemittit: dominus vobiscum, ut ad Christum quasi ad Deum
homines attentos faciat. Doctrina vero praedicatorum novi testamenti
proponitur per subdiaconos. Nec obstat quod aliquando ab eis legitur
loco epistolae aliquid de veteri testamento, quia praedicatores novi
testamenti etiam vetus praedicant. Doctrina vero praedicatorum veteris
testamenti per inferiores ministros legitur non semper, sed illis
diebus quibus praecipue configuratio novi et veteris testamenti
designatur, ut in jejuniis quatuor temporum, et quando aliqua
celebrantur quae in veteri lege figurata sunt, sicut passio,
nativitas, Baptismus, et aliquod hujusmodi. Et quia utraque
doctrina ordinat ad Christum, et eorum qui praeibant, et eorum qui
sequebantur; ideo doctrina Christi postponitur quasi finis. Ex
doctrina autem ordinante ad Christum duplex effectus populo provenit,
quibus etiam homo praeparatur ad doctrinam Christi: scilicet profectus
virtutum, qui per graduale insinuatur: dicitur enim a gradu quo
ascenditur de virtute in virtutem, vel a gradibus altaris ante quos
dicitur; et exultatio habita de aeternorum spe, quod insinuat
alleluja; unde et replicatur propter stolam animae et corporis. In
diebus vero et officiis luctus intermittitur, et loco ejus, tractus
ponitur, qui asperitate vocum et prolixitate verborum praesentis
miseriae incolatum insinuat. Tempore autem resurrectionis duplex
alleluja dicitur propter gaudium resurrectionis capitis, et membrorum.
Effectus autem evangelicae doctrinae est fidei confessio; quae quia
supra rationem est, a sacerdote inchoatur symbolum fidei et chorus
prosequitur, nec dicitur nisi in illis solemnitatibus de quibus fit
mentio in symbolo, sicut de nativitate, resurrectione, de apostolis,
qui fidei fundatores extiterunt, ut 1 Corinth. 3, 10: ut
sapiens architectus fundamentum posui. Deinde sequitur secunda pars
partis secundae principalis quae pertinet ad materiae consecrandae
oblationem; et haec tria continet. Praemittitur enim offerentium
exultatio, quasi praeparatoria, in offertorio, quia hilarem datorem
diligit Deus, 2 Corinth. 9, 7: exprimitur ipsa oblatio dum
dicitur: suscipe sancta Trinitas: petitur oblationis acceptatio per
orationes secreto dictas, quia hoc sacerdotis tantum est Deum
oblationibus placare: ad quam orationem sacerdos per humilitatem se
praeparat dicens: in spiritu humilitatis et in animo contrito
suscipiamur a te domine. Et quia haec tria praedicta exigunt mentis
erectionem ad Deum, ideo omnibus tribus praemittitur: dominus
vobiscum, loco cujus quando oratio secreta facienda est, dicitur:
orate fratres. Tertia pars secundae principalis partis, quae ad
sacramenti perceptionem pertinet, tria continet. Primo
praeparationem; secundo sacramenti perfectionem, ibi: te igitur
etc., tertio sacramenti susceptionem, ibi: oremus. Praeceptis
salutaribus moniti, et divina institutione formati audemus dicere.
Praeparatio autem populi et ministrorum et sacerdotis ad tantum
sacramentum fit per devotam Dei laudem; unde in praefatione, in qua
fit dicta praeparatio, tria continentur. Primo populi excitatio ad
laudem, ubi sacerdos praemisso dominus vobiscum, quod ad totam hanc
tertiam partem referendum est, inducit ad mentis erectionem, dicens:
sursum corda, et ad gratiarum actionem, dicens: gratias agamus domino
Deo nostro. Secundo Deum implorat ad laudem suscipiendum, ostendens
laudis debitum, dicens: vere dignum, ratione dominii (unde subdit:
domine sancte); justum ratione paternitatis (unde subdit: pater
omnipotens); aequum, ratione deitatis (unde subdit: aeterne
Deus); salutare, ratione redemptionis (unde subdit: per Christum
dominum nostrum). Quandoque vero adjungitur aliqua alia laudis
materia secundum congruentiam solemnitatis, sicut: et te in
assumptione beatae Mariae semper virginis collaudare; etiam proponens
laudis exemplum: per quem majestatem tuam laudant Angeli. Tertio
populus laudes exsolvit divinitatis, assumens Angelorum verba:
sanctus, sanctus, sanctus dominus Deus exercituum, Isa. 6, 3,
et humanitatis Christi, assumens verba puerorum, Matth. 21,
10: benedictus qui venit in nomine domini. Illa autem pars quae
perfectionem sacramenti continet, in tres dividitur, secundum tria
quae sunt de integritate hujus sacramenti: scilicet aliquid quod est
sacramentum tantum; aliquid quod est res et sacramentum; aliquid quod
est res tantum. In prima igitur parte continetur benedictio oblatae
materiae, quae est tantum sacramentum; in secunda corporis et
sanguinis Christi consecratio, quod est res et sacramentum, ibi:
quam oblationem; in tertia, effectus sacramenti postulatio quod est
res tantum, ibi: supra quae propitio ac sereno vultu respicere
digneris. Circa primum duo facit sacerdos: primo petit oblationis
benedictionem, quae dicitur donum a Deo nobis datum, munus Deo a
nobis oblatum, sacrificium ad nostram salutem a Deo sanctificatum;
secundo petit offerentibus, sive pro quibus offertur, salutem, ibi:
in primis quae tibi offerimus et cetera. Ubi tria facit: primo
commemorat eos pro quorum utilitate offertur hostia tam quantum ad
generalem statum Ecclesiae, quam quantum ad personas speciales, ibi:
memento; secundo commemorat eos in quorum offertur reverentia, ibi:
communicantes; et ponitur virgo quae Christum in templo obtulit,
apostoli qui ritum offerendi nobis tradiderunt, et martyres qui seipsos
Deo obtulerunt, non autem confessores, quia de iis antiquitus non
solemnizabat Ecclesia, vel quia non sunt passi sicut Christus, cujus
passionis memoriale est hoc sacramentum: tertio concluditur expresse
quid per oblationem hostiae impetrandum petatur, ibi: hanc igitur
oblationem et cetera. Quam oblationem et cetera. Haec pars ad
consecrationem pertinet, quae tria continet: primo imploratur
consecrantis virtus; secundo perficitur consecratio, ibi: qui pridie
quam pateretur, accepit panem; tertio exponitur rei consecratae
commemoratio, ibi: unde et memores et cetera. Verba autem illa quae
ibi dicuntur: benedictam, adscriptam, ratam, rationabilem,
acceptabilemque, possunt referri uno modo ad hoc quod est res contenta
in hoc sacramento, scilicet Christum, qui est hostia benedicta ab
omni macula peccati immunis; adscripta, idest praefigurata figuris
veteris testamenti, et praedestinatione divina praeordinata; rata,
quia non transitoria; rationabilis, propter congruitatem ad
placandum; acceptabilis, propter efficaciam. Alio modo possunt
referri ad ipsam hostiam, quae est sacramentum tantum; quam petit
fieri benedictam, ut Deus eam consecret, et ut confirmet quantum ad
memoriam; adscriptam, quantum ad propositum immobile; ratam, ut ante
acceptet; rationabilem, quantum ad judicium rationis; acceptabilem,
quantum ad beneplacitum voluntatis. Tertio modo possunt referri ad
effectum; unde dicit, benedictam, per quam benedicimur; adscriptam,
per quam in caelis ascribamur; ratam, per quam in membris Christi
censeamur; rationabilem, per quam a bestiali sensu eruamur;
acceptabilem, per quam Deo accepti simus. Supra quae propitio ac
sereno vultu respicere digneris. Hic petit sacerdos sacramenti
effectum; et primo effectum gratiae; secundo effectum gloriae, ibi:
memento etiam domine famulorum famularumque tuarum. Circa primum duo
facit: primo petit acceptari sacramentum, quod est gratiae causa;
secundo petit dari gratiae donum, ibi: supplices te rogamus; cujus
expositio infra, dist. 33, ponetur. Effectum autem gloriae primo
petit jam mortuis, ibi, memento, secundo adhuc vivis, ibi: nobis
quoque peccatoribus. Completur autem canon Missae more aliarum
orationum in Christo, ibi: per Christum dominum nostrum, per quem
hoc sacramentum originem habet et quantum ad substantiam; unde dicit,
creas propter esse naturae; sanctificas, propter esse sacramenti: et
quantum ad virtutem; unde dicit, vivificas, propter effectum
gratiae, quae est vita animae; benedicis, propter gratiae augmentum;
et quantum ad operationem, sive usum; unde dicit: et praestas nobis.
Oremus. Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione
formati audemus dicere. Hic ponitur sacramenti perceptio, ad quam
praemittitur praeparatio communis et specialis. Communis triplex:
primo enim ponitur sacramenti petitio in oratione dominica, in qua
dicitur: panem nostrum quotidianum da nobis hodie; secundo
percipientium expiatio per orationem sacerdotis: libera nos; tertio
pacis adimpletio, ibi: pax domini. Hoc enim sacramentum est
sanctitatis et pacis; et quia pax Christi exsuperat omnem sensum,
ideo pacis petitio a sacerdote inchoatur, cum dicit pax domini, et a
choro completur, cum dicitur, agnus Dei; et sic tria a sacerdote
incepta prosequitur, scilicet, gloria in excelsis, quod pertinet ad
spem; credo in unum Deum, quod pertinet ad fidem; pax domini, quod
pertinet ad caritatem. Petit autem populus misericordiam quantum ad
amotionem mali contra miseriam culpae et poenae, et pacem quantum ad
consecutionem omnis boni; unde ter agnus Dei, dicitur. Praeparatio
autem specialis sacerdotis sumentis fit per orationes quas privatim
dicit, domine Jesu Christe, et si quae aliae sunt. Tertia pars
principalis est gratiarum actionis; et continet duo: rememorationem
accepti beneficii in cantu antiphonae post communionem, et gratiarum
actionem in oratione, quam sacerdos prosequitur, ut conformiter finis
Missae principio respondeat. Sciendum autem, quod in officio
Missae, ubi passio repraesentatur, quaedam continentur verba
Graeca, sicut, kyrie eleison, idest domine miserere: quaedam
Hebraica, sicut alleluja, idest laudate Deum; Sabaoth, idest
exercituum; hosanna, salva obsecro; amen, idest vere, vel fiat:
quaedam Latina, quae patent: quia his tribus linguis scriptus est
titulus crucis Christi, Joan. 19.
|
|