|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod corpus Christi non
debeat sumi per modum manducationis. Quia quod manducatur, per os
intrat. Omne autem quod per os intrat, in ventrem vadit, et per
secessum emittitur, ut dicitur Matth. 15; quod dignitati corporis
Christi non competit. Ergo non debet per modum manducationis sumi.
2. Praeterea, quod manducatur, ad manducantem trahitur. Sed,
sicut dicit Dionysius, nos non trahimus Deum ad nos, sed magis nos
in Deum. Ergo non debemus nos Deo conjungi per modum manducationis.
3. Praeterea, hoc sacramentum ordinatur ad refectionem mentis. Sed
refectio mentis, quae erit in patria, erit per visionem. Ergo corpus
Christi deberet dari videndum, non manducandum.
1. Sed contra, est quod dicitur Joan. 6, 56: caro mea vere
est cibus. Sed usus cibi non est ut videatur, sed ut manducetur.
Ergo non debet videri tantum corpus Christi, sed manducari.
2. Praeterea, oportet membra capiti realiter conjungi, ad hoc quod
vivificentur. Sed per visum non conjungitur nobis aliquid realiter,
sed secundum similitudinem tantum. Ergo non per visum, sed per
manducationem corpus Christi sumi debet.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod manducatio corporis Christi sit de
necessitate salutis. Sicut enim dicitur de Baptismo, Joan. 3,
5: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest
intrare in regnum caelorum; ita dictum est Joan. 6, 54: nisi
manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non
habebitis vitam in vobis. Sed propter verba praedicta dicitur
Baptismus sacramentum necessitatis. Ergo eadem ratione manducatio
corporis Christi est de necessitate salutis.
2. Praeterea, Innocentius III dicit, quod manducandus est
agnus, ut a vastante Angelo protegamur. Sed protegi a vastante
Angelo est de necessitate salutis. Ergo et praedicta manducatio.
3. Praeterea, per istam manducationem Christo incorporamur. Sed
hoc est de necessitate salutis, sicut et a peccato mundari. Ergo
praedicta manducatio est de necessitate salutis, sicut et poenitentia
et Baptismus, quibus a peccatis mundamur.
1. Sed contra, pueri baptizati salutem consequuntur, cum gratia in
Baptismo detur. Sed eis non datur corpus Christi manducandum. Ergo
manducatio praedicta non est de necessitate salutis.
2. Praeterea Baptismi ministerium propter hoc quod est de
necessitate salutis, omnibus est concessum in casu necessitatis. Sed
hoc sacramentum per solos sacerdotes perfici potest. Ergo non est
sacramentum necessitatis.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod male distinguantur duo modi manducationis
in littera. Corpus enim Christi est cibus spiritualis. Sed cibi
corporalis manducatio semper est corporalis. Ergo et hujus cibi
manducatio semper est spiritualis; et ita non sunt duo modi
manducationis.
2. Praeterea, in aliis sacramentis non attenditur aliqua distinctio
nisi ex parte recipientis tantum, sicut quod quidam accedunt ficti,
quidam non. Sed haec distinctio videtur esse ex parte ipsius
sacramenti. Ergo inconvenienter ponitur.
3. Praeterea, ubi unum propter alterum, ibi unum tantum. Sed
manducatio sacramentalis est propter spiritualem. Ergo una non debet
contra aliam distingui.
4. Sed contra, videtur quod sint plures modi. Quia usus hujus
sacramenti dicitur manducatio. Sed in hoc sacramento sunt tria;
scilicet id quod est sacramentum tantum, id quod est res et
sacramentum, et id quod est res tantum. Ergo debent esse tres modi
manducationis.
5. Praeterea, in Baptismo etiam fit trimembris divisio
suscipientium: quidam enim suscipiunt rem et sacramentum; quidam
sacramentum et non rem; quidam rem, et non sacramentum. Sed
susceptio hujus sacramenti dicitur manducatio. Ergo hic etiam debet
distingui triplex modus manducandi.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut dictum est, ad
perfectionem sacramentorum novae legis exigitur quod sit sacramentum
aliquod in quo Christus nobis realiter conjungatur et uniatur, non
solum per participationem virtutis ejus, sicut est in aliis
sacramentis; et quia sacramentum est sensibile signum, ideo oportet
quod alicui sensui usus sacramenti approprietur. In sensibilibus autem
est triplex differentia. Quaedam enim sentientibus neque conjunguntur
neque uniuntur, sicut ea quae sentiuntur per medium extrinsecum, ut in
visu praecipue accidit et auditu et olfactu, sed solum similitudines
sensibilium ad sensum referuntur. Quaedam autem sensibilia
conjunguntur quidem, sed non uniuntur realiter, sed secundum
assimilationem qualitatis tantum, sicut accidit in tactu: quia
qualitates tangibilium immutant tactum; nec tamen ex tangente et tacto
fit unum nisi secundum quid. Quaedam autem et conjunguntur et
uniuntur, sicut accidit in cibis et potibus. Et ideo sumptio hujus
sacramenti congrue per modum manducationis fit. Alia vero sacramenta
novae legis, quibus per virtutem eis inditam Christo assimilamur,
fiunt in tangendo tantum, ut Baptismus. Figurae autem veteris
testamenti quae solam similitudinem Christi venturi habebant,
significabant per modum visionis. Competit etiam manducatio passioni
Christi in hoc sacramento repraesentatae, per quam corpus Christi
vulneratum fuit; convenit etiam effectui, qui est robur animae.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit de cibo qui
ordinatur ad refectionem corporis quem oportet digeri, et sic impuro
separato in membra converti; sed cibus iste ordinatur ad refectionem
mentis: et propter hoc ratio non sequitur.
Ad secundum dicendum, quod de ratione manducationis est quod aliquid
per os introrsum sumatur; sed esse in aliter in spiritualibus, et
aliter in corporalibus sumitur: quia in corporalibus quod est in,
continetur sicut locatum in loco; in spiritualibus autem quod est in
continet sicut anima corpus. Et ideo convenienter cibus corporis
trahitur ad corpus, ut contentum ad continens: cibus autem mentis
trahit ad se mentem, ut continens contentum: propter quod Augustinus
dicit sibi dictum: non tu me mutabis in te, sicut cibum carnis tuae;
sed tu mutaberis in me.
Ad tertium dicendum, quod res visa beatificans per essentiam suam
videnti conjungetur in patria; quod quidem non accidit in visione
corporali. Et quia oportebat hanc conjunctionem significari per
aliquod sensibile signum, oportuit illud sensibile ad hoc assumi quod
realiter conjungatur et uniatur. In patria autem signis
sacramentalibus opus non erit; nihilominus propter similitudinem ad ea
quae nunc geruntur, frequenter illa beata visio nobis per figuram
manducationis in Scriptura exprimitur.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod gratia est sufficiens causa
gloriae; unde omne illud sine quo potest haberi gratia, non est de
necessitate salutis. Hoc autem sacramentum gratiam praesupponit, quia
praesupponit Baptismum, in quo gratia datur: nec debet peccato
praeveniri, quod gratiam privet; et ideo quantum est de se, non est
de necessitate salutis. Sed de ordinatione Ecclesiae homines
obligantur secundum Ecclesiae statutum corpus Christi semel in anno
sumere.
Ad primum ergo dicendum, quod dominus loquitur de manducatione
spirituali sine qua non potest esse salus.
Ad secundum dicendum, quod Innocentius loquitur quantum ad
instructionem Ecclesiae, vel etiam quantum ad manducationem
spiritualem.
Ad tertium dicendum, quod incorporatio spiritualis ad Christum potest
esse sine manducatione sacramentali; et ideo non oportet quod sit
sacramenti susceptio de necessitate salutis.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod divisio formalis alicujus
sumitur penes id quod competit ei per se, et non per accidens. Usus
autem alicujus rei per se et non per accidens, est quando utitur quis
re aliqua ad hoc ad quod instituta est. Unde cum manducatio dicat usum
hujus sacramenti, quod quidem ad hoc institutum est ut quis re
sacramenti potiatur; distinguetur manducatio secundum duas res hujus
sacramenti: ut manducatio sacramentalis respondeat ei quod est res et
sacramentum; manducatio vero spiritualis ei quod est res tantum.
Ad primum ergo dicendum, quod manducatio cibi corporalis non
praesupponit aliam manducationem quae sit ejus causa sicut manducatio
spiritualis praesupponit sacramentalem quasi causam. Unde in his qui
sacramentaliter manducant, potest ex defectu manducantium impediri
effectus sacramenti, qui est spiritualis manducatio; et ideo possunt
haec manducationes ab invicem separari, et propter hoc oportet eas
distinguere.
Ad secundum dicendum, quod perfectio aliorum sacramentorum in ipso usu
consistit; et ideo eorum distinctio non potest nisi ex parte
recipientium sumi: sed perfectio hujus sacramenti in ipsa materiae
consecratione consistit; et ideo potest esse hic distinctio ex parte
ipsius sacramenti.
Ad tertium dicendum, quod verbum illud intelligitur in his quae hoc
modo ad se invicem ordinantur quod ab invicem separari non possunt;
sicut quando talis effectus nunquam potest esse sine tali causa, nec e
converso; et tunc etiam non excluditur diversitas rerum inter causam et
causatum, sed ponitur necessitas ordinis.
Ad quartum dicendum, quod id quod est hic res et sacramentum, nunquam
separatur ab eo quod est sacramentum tantum; et si separaretur usus
ejus quod est sacramentum tantum, esset accidentalis usus; et ideo
penes hoc non debet sumi aliquis modus manducationis specialis.
Ad quintum dicendum, quod hic etiam posset fieri talis distinctio.
In quibusdam enim conjunguntur duae manducationes, et hi suscipiunt
rem et sacramentum; et in quibusdam separantur, et hi suscipiunt vel
rem tantum, vel sacramentum tantum. Sed quia haec divisio magis se
tenet ex parte suscipientium quam ex parte sacramenti; ideo non est
propria huic sacramento sicut Baptismo.
|
|