|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod peccator non manducet
corpus Christi sacramentaliter. Quia, ut dicitur Sap. 1, 4, in
malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore
subdito peccatis. Sed Christus, qui est res contenta in hoc
sacramento, est Dei sapientia, ut habetur 1 Corinth. 1. Ergo a
peccatore sumi non potest.
2. Praeterea, cibus iste non vadit in ventrem, sed in mentem. Non
autem vadit in mentem peccatoris. Ergo nullo modo corpus Christi
sumit.
3. Praeterea, nihil indecens debet fieri a sapiente. Sed hoc est
valde indecens quod corpus tam pretiosum in immundo corpore ponatur.
Ergo cum corpus peccatoris sit immundum, non recipiet verum corpus
Christi.
1. Sed contra, majus videtur consecrare corpus Christi quam
sumere. Sed peccator potest consecrare. Ergo et sumere.
2. Praeterea, Christi corpus non est magis nobile sub sacramento
quam in specie propria. Sed in specie propria permisit se a
peccatoribus tractari. Ergo et sub specie sacramenti a peccatoribus
manducari potest.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod infideles sacramentaliter comedant.
Quia, sicut dicit Hugo de s. Victore, quamdiu sensus corporalis
afficitur, praesentia carnis non tollitur. Sed sensus corporalis
infidelis afficitur. Ergo praesentiam corporalem carnis Christi non
amittit.
2. Praeterea, infidelis potest recipere characterem, qui est res et
sacramentum, in Baptismo. Sed fides operatur in Baptismo sicut in
Eucharistia. Ergo et corpus Christi sacramentaliter potest
manducare.
3. Praeterea, plus est conficere corpus Christi quam sumere. Sed
haereticus habens ordinem potest conficere, ut infra dicetur. Ergo et
potest sacramentaliter manducare.
1. Sed contra, in forma hujus sacramenti ponitur mysterium fidei.
Ergo hi qui fide carent, sacramentaliter manducare non possunt.
2. Praeterea, de ratione sacramenti est quod significet et
efficiat. Sed in eo qui non habet fidem non efficit aliquid, nec
aliquid, ei signat. Ergo sacramentaliter non manducat.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod creatura irrationalis non sumat
aliqualiter corpus Christi. Primo per hoc quod Magister infra
dicit, quod hoc quod a brutis sumitur, non est corpus Christi.
2. Praeterea, hoc sacramentum est majoris perfectionis quam
Baptismus. Sed quantumcumque animal brutum aqua abluatur, non
dicitur Baptismi sacramentum percipere aliquo modo. Ergo neque
sacramentum corporis Christi poterit aliquo modo percipere.
3. Praeterea, constat quod non percipit spiritualiter, quia non
credit; neque sacramentaliter, quia sacramenta creaturae rationali
sunt tradita. Si ergo aliquo modo sumat, erit tertius modus
manducandi praeter duos in littera assignatos.
1. Sed contra, Deus magis abominatur peccatorem quam creaturam
irrationalem, in qua non est nisi quod Deus in ea fecit, qui solum
culpam non fecit. Sed, sicut in littera determinatur, corpus
Christi verum a peccatoribus sumitur. Ergo et a brutis.
2. Praeterea, si corpus Christi per negligentiam vel quocumque modo
in aliquem locum immundum projiciatur, non dicitur quod desinat esse
sub speciebus corpus Christi. Ergo non oportet dici, quod sub
speciebus a brutis comestis desinat esse corpus Christi. Sed species
possunt a brutis manducari. Ergo et corpus Christi.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod qui non manducat sacramentaliter, non
manducet spiritualiter. Sacramentalis enim manducatio est propter
spiritualem. Si ergo spiritualis sine corporali haberi possit,
frustra aliquis sacramentali uteretur.
2. Praeterea, spiritualis manducatio est per fidem et caritatem,
per quae aliquis Christo incorporatur. Sed antiqui patres fidem et
caritatem habuerunt. Ergo si spiritualis manducatio esse posset sine
sacramentali, ipsi spiritualiter manducassent; quod non potest esse,
quia usus sacramenti non potest esse ante ejus institutionem.
1. Sed contra, aliquis potest percipere rem Baptismi sine
sacramento, ut supra, dist. 4, dictum est. Sed Baptismi
sacramentum est majoris necessitatis quam hoc. Ergo potest etiam
spiritualiter manducare quis sine sacramenti manducatione.
Quaestiuncula 5
1. Ulterius. Videtur quod etiam Angelus corpus Christi possit
manducare spiritualiter: quia super illud, Psalm. 72, panem
Angelorum manducavit homo, dicit Glossa: idest corpus Christi, qui
est vere cibus Angelorum.
2. Praeterea, quicumque potest manducare sacramentaliter, potest
etiam manducare spiritualiter. Sed Angelus in carne assumpta potest
manducare sacramentaliter. Ergo etiam sine corpore assumpto potest
manducare spiritualiter.
1. Sed contra, manducare est usus sacramenti. Sed sacramenta non
sunt data Angelis ad usum, sed hominibus. Ergo Angeli non possunt
spiritualiter manducare.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod quidam dixerunt corpus
Christi secundum rei veritatem a peccatoribus non sumi: quia quam cito
labiis peccatoris tangebatur, desinebat sub speciebus esse corpus
Christi: intantum dignitati sacramenti deferentes quod derogabant
veritati. Si enim vere corpus Christi sub speciebus erat per
conversionem panis et vini in substantiam corporis Christi, speciebus
remanentibus, non poterit esse quod desinat ibi esse corpus Christi,
nisi per aliquam contrariam mutationem ejus quod prius convertebatur in
corpus Christi. Et quia de illo non remanent nisi species solae,
quae ad utramque substantiam communiter se habent, sicut subjectum in
naturalibus mutationibus duabus formis; ideo quamdiu species non
mutantur, nullo modo desinit ibi esse corpus Christi; sicut nec in
mutationibus formalibus forma introducta desinit esse in subjecto,
donec subjectum ad formam aliam transmutetur. Speciebus autem in
aliquid transmutari non competit nisi secundum quod habent aliquam
proprietatem substantiae in hoc quod sunt sine subjecto; unde nihil
potest eas transmutare ad aliam substantiam, nisi quod transmutaret
substantiam panis et vini, si ibi esset; quod solus tactus labiorum,
vel divisio quae est per dentes, vel trajectio in ventrem non faceret,
sed sola digestio, quae est a calore naturali convertente cibum. Unde
patet quod veritati sacramenti derogat qui dicit, quod ad solum tactum
labiorum desinit esse corpus Christi a peccatore sumptum. Et ideo hac
opinione tamquam haeretica de medio sublata, ejus contrarium ab omnibus
tenetur.
Ad primum ergo dicendum, quod auctoritas illa loquitur de spirituali
inhabitatione, et non de sacramentali vel corporali: quia Christus
etiam peccatoribus corpus suum tractandum exhibuit.
Ad secundum dicendum, quod cum dicitur, cibus iste non transit in
ventrem, sed in mentem, haec praepositio in non denotat terminum motus
localis, sed finem sumptionis: vadit enim quasi localiter quocumque
species vadunt; sed non sumitur propter ventris repletionem, sicut
corporales cibi, sed propter mentis refectionem, in qua ejus effectus
recipitur, non in ipsa materia corporis, quia mentem inhabitare per
essentiam sola divinitas potest.
Ad tertium dicendum, quod ex hoc quod corpus Christi sumitur a
peccatoribus, nullo modo corpus Christi aliquam immunditiam
contrahit: quia labia peccatoris non tangunt nisi species, sub quibus
secundum veritatem est corpus Christi; et praeterea in hoc dat
exemplum mansuetudinis et humilitatis.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod manducatio est actus transiens
a manducante in manducatum. Unde sacramentaliter manducare potest
intelligi dupliciter. Uno modo ut adverbium determinet manducationem
ex parte manducati; et sic quicumque sumit species, sacramentaliter
manducat; idest, sumit hoc quod est sacramentum in Eucharistia,
idest verum corpus Christi. Alio modo ut determinet manducationem ex
parte manducantis; et sic solus ille sacramentaliter manducat qui
utitur illo cibo visibili ut sacramento. Infidelis autem circa id quod
est significatum in hoc sacramento, errans, non utitur speciebus illis
ut sacramento, sive non credit in Christum secundum quod sub hoc
sacramento continetur; unde talis non sacramentaliter manducat. Et
quia actio est magis propinqua agenti quam patienti, ideo sensus
secundus est magis proprius; et ideo secundum hunc sensum dicendum,
quod infidelis non credens rem hujus sacramenti, non manducat
sacramentaliter.
Ad primum ergo dicendum, quod illa objectio procedit secundum primum
sensum.
Ad secundum dicendum, quod percipiens Baptismum se habet tantum ut
patiens. Unde ad hoc quod aliquis recipiat sacramentaliter
Baptismum, non exigitur nisi quod subjiciat se actioni Ecclesiae, ut
scilicet intendat recipere quidquid illa facit, quamvis quandoque
credat illa nihil facere; sed percipiens Eucharistiam non solum se
habet ut recipiens, seu patiens, sed etiam ut agens, inquantum
manducat; ideo ad hoc ut sacramentaliter manducet, oportet quod
ipsemet utatur sacramento ut sacramento.
Ad tertium dicendum, quod consecrare Eucharistiam non est uti
sacramento, sed quodammodo efficere ipsum; sed manducare est uti
sacramento; actio autem utentis recipit modum ab eo quo quis utitur,
sed actio efficientis non recipit modum ab eo quo quis efficit, sed a
virtute activa: unde aliquis dicitur conficere sacramentum, et non
conficere sacramentaliter; dicitur autem manducare et sacramentum, et
sacramentaliter. Et ideo non est mirum, si aliquid requiritur ad hoc
quod aliquis manducet sacramentaliter quod non requiritur ad hoc quod
efficiat sacramentum.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod circa hoc est duplex opinio.
Quidam enim dicunt, quod corpus Christi non manducatur a brutis ita
quod in ventrem trajiciatur, eo quod corpus Christi non est sub
speciebus illis nisi prout est ordinabile ad usum humanum. Ex quo
autem in ventrem muris descendunt species, non possunt ordinari ad usum
humanum; et ideo desinit esse corpus Christi. Sed haec ratio non
valet propter duo. Primo, quia supponit falsum. Cum enim non statim
species in ventrem trajectae esse desinant, vel in aliud convertantur,
possunt adhuc de ventre animalis extrahi, et in usum venire.
Secundo, quia quamvis aliquid ordinetur ad usum aliquem, non tamen
oportet quod esse desinat, quando quis eo uti non potest. Et ideo
secundum alios dicendum, quod verum corpus Christi manet adhuc sub
speciebus a brutis ore acceptis, et in ventrem trajectis.
Ad primum ergo dicendum, quod nulla ordinatio bruti est ad corpus
Christi, secundum quam possit Christo incorporari; et ideo non
sumunt corpus Christi nisi per accidens, inquantum sumunt illud sub
quo est corpus Christi; et sic Magister intellexit quod non sumitur
corpus Christi a brutis; vel loquitur secundum aliam opinionem.
Ad secundum dicendum, quod illud quod est sacramentum in Baptismo,
est aliquis effectus inductus in recipiente, cujus creatura
irrationalis capax esse non potest; et ideo sacramentum Baptismi
creatura irrationalis neque per se neque per accidens recipit: sed
sacramentum Eucharistiae consistit in ipsa materiae consecratione; et
ideo potest creatura irrationalis ipsum accipere non per se, sed per
accidens.
Ad tertium dicendum, quod creatura irrationalis nullo modo
spiritualiter manducat, neque sacramentaliter: quia neque utitur
manducato ut sacramento, neque manducat sacramentum secundum rationem
sacramenti, sicut dicitur sacramentaliter manducare infidelis qui
intendit recipere hoc quod recipit Ecclesia, quamvis hoc credat nihil
esse. Et similiter etiam ille qui manducaret hostiam consecratam,
nesciens eam consecratam esse, non manducaret sacramentaliter aliquo
modo, quia non manducaret sacramentum nisi per accidens: nisi quod
plus accederet ad sacramentalem manducationem, inquantum est aptus
natus sacramentum ut sacramentum manducare, quod bruto non competit.
Nec tamen oportet quod sit alius modus manducationis tertius a duobus
praedictis; quia hoc quod est per accidens, in divisionem non cadit.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod Christus est spiritualis
electorum cibus, non quidem in alios conversus, sed ad se convertens
eos quos reficit; unde spiritualiter Christum manducare est Christo
incorporari, quod per fidem et caritatem contingit. Et quia Christus
in seipso est spiritualis cibus, ideo in sacramentali cibo significatur
et continetur. Prius ergo naturaliter est Christum esse cibum
spiritualem quam esse cibum spiritualem sub sacramento contentum: quia
prius est aliquid naturaliter proprietatem aliquam habens, quam
similitudinem proprietatis illius ei significatio aliqua adhibeat.
Unde non quicumque manducat Christum spiritualiter, manducat hoc
sacramentum spiritualiter; utroque tamen modo convenit spiritualiter
manducare non manducantem sacramentaliter. Manducat enim spiritualiter
Christum qui fidem et caritatem ad ipsum habet sine ordine ad hoc
sacramentum; non tamen manducat talis spiritualiter hoc sacramentum,
sed solum ille qui habet fidem et caritatem ad Christum cum devotione
et proposito sumendi hoc sacramentum, etiam si sacramentaliter non
manducet.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut baptizatus Baptismo flaminis
emundationem consecutus est propter propositum Baptismi sacramentalis,
et accipiens sacramentum ampliorem gratiam consequitur, ita etiam qui
spiritualiter manducavit, in proposito et devotione habuit
manducationem sacramentalem, ad quam accedens ex ipsa vi sacramenti
majorem gratiam consequitur; unde non sequitur quod sacramentalis
manducatio superfluat.
Ad secundum dicendum, quod antiqui patres non manducaverunt
spiritualiter hoc sacramentum quia nondum erat institutum, nec
consecratio praecesserat; manducaverunt tamen spiritualiter Christum;
et secundum hoc dicitur 1 Corinth. 10, quod omnes eamdem escam
manducaverunt spiritualem.
Quaestiuncula 5
Ad quintam quaestionem dicendum, quod manducare hoc sacramentum
spiritualiter non competit Angelis: quia eis Christus sub sacramento
non proponitur, sed in nuda veritate. Christum tamen quodammodo
spiritualiter manducant, et quodammodo non. Cum enim spiritualiter
manducare sit Christo incorporari, secundum hoc aliquis Christum
manducare potest secundum quod ejus membrum effici potest et Christus
esse caput ejus. Est autem Christus caput Angelorum quodammodo,
quia secundum rationem influentiae, et secundum conformitatem naturae
in genere; et quodammodo non, quia non secundum conformitatem in
specie, ut in 3 Lib., dist. 13, qu. 1, art. 2,
quaestiunc. 1, in corp., dictum est; et ideo uno modo
spiritualiter manducant Christum, et alio modo non.
Ad primum ergo dicendum, quod Christus dicitur esca Angelorum
secundum divinitatem, inquantum Angelos reficit; et secundum
humanitatem, secundum quod in ipsum desiderant Angeli prospicere, 1
Petr. 1; non tamen secundum conformitatem naturae in specie.
Ad secundum dicendum, quod si Angelus assumpto corpore species
masticaret, non tamen manducaret sacramentaliter: quia non manducaret
sacramentum secundum rationem sacramenti, cum non habeat fidem, sed
manifestam visionem; neque habet conformitatem naturae; et ideo non
manducaret sacramentum nisi per accidens.
|
|