|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod nocturna pollutio quae
in somnis accidit, sit peccatum. Meritum enim et demeritum, cum sint
contraria, nata sunt fieri circa idem. Sed homo in somnis mereri
potest, sicut patet de Salomone, qui dormiens a domino sapientiae
donum impetravit: 2 Paralip. 1. Ergo et potest aliquis demereri:
ergo si in somnis in aliquod peccatum consentiat, peccatum est, quod
in nocturna pollutione frequenter accidit.
2. Praeterea, quicumque non habet mentem ligatam, non excusatur a
peccato, si aliquod turpe committere consentiat. Sed mens dormientis
non videtur esse ligata, cum non sit actus corporis ex cujus passione
somnus accidit; immo videtur quod debeat esse magis libera, quia
immobilitatis exterioribus sensibus, interiores, a quibus immediate
mens accipit, confortantur; et quaedam quandoque de futuris mente
dormiens percipit quae vigilans percipere non potest. Ergo non
excusatur a peccato, si in aliquod turpe consentiat; et sic idem quod
prius.
3. Praeterea, quicumque potest deliberare et ratiocinari, videtur
usum liberi arbitrii habere, quod inquirendo eligit. Sed dormiens,
ut experimento scitur, interdum argumentatur, et argumenta solvit.
Ergo habet usum liberi arbitrii et sic idem quod prius.
4. Praeterea, quicumque potest consentire et dissentire alicui
turpi, reus esse videtur, si consentiat: quia talis videtur esse
dominus sui actus. Sed dormiens aliquando dissentit turpitudini
praesentatae, aliquando autem consentit. Ergo quando consentit,
videtur esse reus peccati.
5. Praeterea, actiones et motus ex terminis judicantur. Sed
nocturna pollutio frequenter vigilia finitur quamvis in somno
inchoetur. Ergo est judicanda ac si in vigilia fieret; et ita est
peccatum.
1. Sed contra, est quod Augustinus dicit, 12 super Genes. ad
litteram: ipsa phantasia quae fit in cogitatione sermocinantis, cum
expressa fuerit in visione somniantis, ut inter illam et veram
conjunctionem corporum non discernatur, continue movetur caro, et
sequitur quod eum motum sequi solet; cum hoc tam sine peccato fiat,
quam sine peccato a vigilantibus dicitur, quod ut diceretur sine dubio
cogitatum est.
2. Praeterea, philosophus dicit in 1 Ethic., quod secundum
dimidium vitae, scilicet somnum, non differt felix a misero neque
vitiosus a studioso. Sed secundum peccatum differunt. Ergo peccatum
non potest in somnis accidere.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non impediat a sumptione corporis
Christi. Veniale enim peccatum magis displicet Deo quam quaelibet
immunditia corporalis quae fit sine peccato. Sed nocturna pollutio non
est peccatum, ut ex auctoritate Augustini inducta patet. Ergo cum
veniale peccatum non impediret a sumptione corporis Christi, multo
minus nocturna pollutio impedit.
2. Praeterea, non est dubium quin peccatum mortale plus impedit quam
nocturna pollutio. Sed aliquis post peccatum mortale confessum,
potest corpus Christi manducare. Ergo multo fortius qui pollutionem
nocturnam confessus est, potest eadem die manducare corpus Christi.
3. Praeterea, homo debet impedire peccatum alterius mortale,
quantumcumque potest. Sed si aliquis in peccato mortali existens
celebret Missam, constat quod peccat mortaliter. Ergo si aliquis non
habens conscientiam peccati mortalis possit hoc impedire celebrando loco
ejus, videtur quod debeat celebrare, etiam si sit nocturna pollutione
pollutus.
4. Praeterea, turpis cogitatio aliquando sine peccato accidit, ut
ex verbis Augustini inductis patet: crapulatio autem sine peccato
accidere non potest. Sed secundum Gregorium, pollutio quae ex
crapula accidit, a communione non impedit, si necessitas incumbat.
Ergo nec illa quae ex turpi cogitatione praecedente in vigilia
procedit, nec illa quae ex infirmitate naturae, ut Gregorius dicit.
Ergo nulla pollutio impedit.
1. Sed contra est quod dicitur Levit. 15, 16: vir a quo
egreditur semen coitus (...) immundus erit usque ad vesperam. Sed
immundis non licet sancta tangere. Ergo multo minus corpus Christi
manducare.
2. Praeterea, Isidorus dicit, et habetur in Decr. dist. 6:
qui nocturna pollutione polluitur, quamvis extra memoriam turpium
cogitationum se sentiat inquinatum, tamen hic ut tentaretur suae culpae
tribuat, et suam immunditiam statim fletibus tergat. Sed ille qui
purgatione indiget, debet a perceptione hujus sacramenti abstinere.
Ergo pollutus nocturna pollutione impeditur a perceptione corporis
Christi.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod propter immunditiam pure corporalem
aliquis a perceptione hujus sacramenti impediatur. Deut. 23,
12: habebis locum extra castra, dicit Glossa: corporalem munditiam
diligit Deus. Ergo corporalem immunditiam odit; et ita propter
corporalem immunditiam debet homo ab hoc sacramento abstinere.
2. Praeterea, major est dignitas hujus sacramenti quam omnium
sacramentorum veteris testamenti. Sed in veteri lege et mulieres post
partum, et patientes fluxum menstrui, et seminiflui immundi
reputabantur respectu sacramentorum veteris testamenti. Ergo multo
fortius debent abstinere a perceptione hujus sacramenti.
3. Praeterea, sacerdoti leproso interdicitur facultas celebrandi,
ut patet Extra. de clerico aegro vel debili: tua nos. Ergo eadem
ratione propter lepram debet laicus a perceptione hujus sacramenti
abstinere.
1. Sed contra, poena non debetur poenae, sed culpae: alioquin
consurgeret duplex tribulatio, quod est contra id quod dicitur Nahum
1. Sed omnes praedictae immunditiae corporales poenae quaedam sunt.
Ergo propter eas non debet aliquis a sacramento altaris impediri, quod
est maxima poena.
2. Praeterea, naturalibus non meremur neque demeremur. Sed omnes
praedictae immunditiae ex causis naturalibus accidunt. Ergo propter
eas non meretur aliquis a participatione hujus sacramenti impediri.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod omne peccatum,
secundum Augustinum, est in voluntate: motus autem voluntatis
praesupponit judicium rationis, eo quod est apparentis boni vel vere
vel false; unde ubi non potest esse judicium rationis, non potest esse
voluntatis motus. In somnis autem judicium rationis impeditur.
Judicium enim perfectum haberi non potest de aliqua cognitione, nisi
per resolutionem ad principium unde cognitio ortum habet; sicut patet
quod cognitio conclusionum ortum habet a principiis; unde judicium
rectum de conclusione haberi non potest nisi resolvendo ad principia
indemonstrabilia. Cum ergo omnis cognitio intellectus nostri a sensu
oriatur, non potest esse judicium rectum nisi reducatur ad sensum. Et
ideo philosophus dicit in 6 Ethic., quod sicut principia
indemonstrabilia, quorum est intellectus, sunt extrema, scilicet
resolutionis, ita et singularia, quorum est sensus. In somno autem
sensus ligati sunt; et ideo nullum judicium animae est liberum, neque
rationis neque sensus communis; et ideo neque motus appetitivae partis
est liber; et propter hoc non potest aliquis peccare in somno, neque
mereri. Sed tamen potest in somno accidere signum peccati vel meriti,
inquantum somnia habent causas imaginationis vigilantium; unde dicit
philosophus in 1 Ethic., quod inquantum paulatim pertranseunt quidam
motus, scilicet a vigilantibus ad dormientes, meliora sunt phantasmata
studiosorum quam quorumlibet; et Augustinus, 12 super Genes.,
quod propter affectionem animae bonam etiam in somnis quaedam ejus
merita clarent.
Ad primum ergo dicendum, quod secundum quod Augustinus ibidem dicit,
Salomonis petitio in somnis facta placuisse Deo et remunerationem
invenisse dicitur pro bono desiderio prius habito, quod in somnis per
signum sanctae petitionis claruit; non quod tunc in somno meruerit.
Ad secundum dicendum, quod mens humana habet duos respectus: unum ad
superiora, quibus illustratur: alium ad corpus a quo recipit, et quod
regit. Ex parte illa qua anima a supernis accipit, per somnum non
ligatur, immo magis libera redditur quanto fit a corporalibus curis
magis absoluta; et ideo etiam ex influentia superni luminis aliqua de
futuris percipere potest dormiens quae vigilans scire non posset. Ex
parte autem illa qua a corpore recipit, oportet quod ligetur quantum ad
ultimum judicium et completum, ligatis sensibus a quibus ejus cognitio
initium sumit; quamvis etiam imaginatio ejus non ligetur, quae
immediate ei species rerum subministrat.
Ad tertium dicendum, quod liberi arbitrii est eligere, secundum quod
patet ex Augustini definitione in 2 Lib., dist. 24, quaest.
1, art. 1, posita: electio autem est quasi conclusio consilii, ut
dicitur in 3 Ethic.; unde ad judicium pertinet, vel judicium
praesupponit; et ideo quamvis aliquem usum alicujus rationis homo
dormiens habere possit, secundum quod sensus minus ligantur, tamen
usum liberi arbitrii in eligendo habere non potest.
Ad quartum dicendum, quod secundum quod sensus magis vel minus ligatur
a passione somni, hoc etiam judicium rationis magis vel minus
impeditur. Unde quandoque homo dormiens considerat, haec quae
apparent somnia esse. Sed quia in dormiendo nunquam sunt sensus soluti
ex toto, ideo etiam rationis judicium non est ex toto liberum; unde
semper cum aliqua falsitate judicium rationis est, etiam si quantum ad
aliquid sit verum; et inde contingit quod aliquis in somno aliquando
consentit turpitudini, aliquando non. Quia tamen judicium rationis
non est omnino liberum, et per consequens nec liberi arbitrii usus;
ideo nec talis consensus vel dissensus potest esse meritorius vel
demeritorius in se.
Ad quintum dicendum, quod corporales motus non pertinent ad meritum
vel demeritum, nisi secundum quod a voluntate quasi a principio
causantur; et ideo nocturna pollutio magis judicatur quantum ad
rationem meriti vel demeriti, secundum principium quod est in
dormiendo, quam secundum terminum qui est in vigilando: quia ex quo in
dormiendo excitatus est motus carnis, non subjacet voluntati vigilantis
ulterius motus ille, nec reputatur evigilasse, quousque perfectum usum
liberi arbitrii recuperavit. Potest tamen contingere quod in ipsa
evigilatione peccatum oriatur, si quidem pollutio propter delectationem
placeat: quod quidem erit veniale peccatum, si sit ex surreptione
talis placentia; mortale autem, si sit cum deliberante consensu, et
praecipue cum appetitu futuri. Ista autem placentia non facit
praeteritam pollutionem peccatum, quia ipsius causa non est, sed ipsa
in se peccatum est. Si autem placeat ut naturae exoneratio, vel
alleviatio, peccatum non creditur.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod ad hoc quod homo digne ad
sacramentum Eucharistiae accedat, tria requiruntur. Primo munditia
conscientiae; quae non nisi per peccatum tollitur. Secundo erectio
mentis ad Deum per actualem devotionem; et haec per mentis hebetudinem
vel occupationem aut evagationem interdum sine peccato amittitur.
Tertio munditia corporalis; unde et celebrantes, vel tractaturi
aliquod sacramentum, propter reverentiam manus lavant. Unde primo et
principaliter peccatum impedit; secundo indevotio sive hebetudo
mentis; tertio corporalis immunditia; et haec tria quandoque
concurrunt in aliqua pollutione nocturna, quandoque duo ex his,
quandoque unum tantum; et secundum hoc homo magis vel minus impeditur;
et ideo distinguendae sunt pollutionum differentiae. Distinguitur
autem dupliciter pollutio nocturna. Primo quantum ad causam. Eorum
enim quae in somnis apparent, triplex est causa. Una extrinseca
spiritualis, sicut in his quae per spirituales substantias nobis
revelantur. Alia intrinseca spiritualis, quando phantasmata quae
apparent dormientibus, sunt reliquiae praecedentium cogitationum.
Tertia est corporalis intrinseca, sicut quando phlegma dulce ad
linguam decurrit, somniat homo comedere dulcia; unde medici ex
somnis, corporis dispositionem conjiciunt. Pollutio ergo quandoque ex
illusione accidit, quando phantasmata per causam extrinsecam
spiritualem, scilicet Daemones, commoventur; quandoque ex reliquiis
praeteritarum cogitationum, quod est causa spiritualis intrinseca;
quandoque ex causa intrinseca naturali: quae quidem causa vel fuit
voluntati subjecta, et est quando ex superfluitate cibi aut potus
praecedente pollutio accidit; vel non fuit voluntati subjecta, sicut
sive accidat ex debilitate naturae impotentis retinere semen, sive ex
ejus virtute superflua expellentis, sive quocumque alio modo, quod in
idem redit. Secundo distinguitur pollutio quantum ad modum: quia
quandoque accidit sine imaginatione, quandoque cum imaginatione; et
hoc dupliciter: quia quandoque in ipsa somni imaginatione homo
turpitudini consentit, quandoque dissentit, et tamen pollutio
accidit. Quando ergo sine imaginatione pollutio accidit, signum est
quod pollutio ex causa sit corporali intrinseca. Sed quando cum
imagine, potest sic vel sic esse. In omnibus igitur praedictis
pollutionibus corporalis immunditia est communis; sed quaedam mentis
hebetatio non est nisi in illis pollutionibus quae cum imaginatione
accidunt: quia in illis quae sine imaginatione accidunt, anima nihil
participare videtur. Nulla autem dictarum est peccatum, ut ex dictis
patet, sed potest esse effectus peccati significans praecedens peccatum
veniale vel mortale. Peccatum autem mortale ex necessitate praecepti a
perceptione Eucharistiae impedit, quia mortaliter peccat qui cum
conscientia peccati mortalis accedit. Hebetudo autem mentis et
immunditia corporalis est quaedam indecentia honestatis: quia indevotio
quaedam videtur sic accedere, nisi necessitas urgeat. Et ideo
considerandum est, utrum in causa pollutionis possit inveniri peccatum
praecedens: quia cogitatio turpium quandoque est sine peccato, sicut
cum in cogitatione tantum manet, ut cum quis disputans de talibus,
oportet quod loquens cogitet; aliquando etiam cum peccato veniali,
quando ad affectionem cogitatio pertingens in sola delectatione
finitur; quandoque etiam cum mortali, quando consensus adjungitur.
Et quia cogitationi tali de propinquo est delectatio, et delectationi
consensus, inde etiam in dubium potest verti, utrum sequens pollutio
ex peccato acciderit, vel non, et aut veniali, aut mortali; satis
tamen probabiliter potest conjici non praecessisse consensum, quando in
ipsa somni imaginatione anima dissentit; non tamen oportet quod, si
consentiat, consensus in vigilando praecesserit: quia hoc potest
accidere propter ligamen judicii rationis, quod quandoque magis
quandoque minus est liberum in somno. Unde in tali pollutione si ad
causam recurrens dubitet de consensu, omnino abstinere debet. Si
autem expresse inveniat consensum non praecessisse, et necessitas
urgeat, aut aliqua causa potior reformet actum, potest accedere, aut
etiam celebrare non obstante corporis immunditia, aut hebetatione
mentis: alias si necessitas non incumbat, videtur non exhibere debitam
reverentiam sacramento. Non tamen si celebrat, mortaliter peccat,
sed venialiter, sicut cum quis quandoque mentis evagationem patitur.
Quando autem ex illusione accidit, si illusionis causa in nobis
praecessit, puta cum quis indevotus ad dormiendum accesserit; idem est
judicium ac de pollutione quae ex cogitatione praecedenti causatur. Si
autem in nobis causa non praecesserit, immo magis causa contraria, et
hoc frequenter accidat, et praecipue in diebus quibus quis communicare
debet; signum est quod Diabolus homini fructum Eucharistiae
percipiendae auferre conatur. Unde in tali casu consultum fuit cuidam
monacho, ut in collationibus patrum legitur, quod, communicaret; et
sic Diabolus videns se non posse consequi intentum, ab illusione
cessavit. Si autem ex cibo praecedenti aut potu acciderit, idem est
judicium ac de pollutione quae ex turpi cogitatione processit; nisi
intantum quod non ita de facili accidit peccare mortaliter in sumptione
cibi sicut in cogitatione turpi. Et quia aliquando haec pollutio sine
imaginatione accidit, illa vero nunquam; illa autem quae ex naturae
dispositione accidit, non est signum alicujus peccati, sed potest
hebetationem mentis inducere, si cum imaginatione contingat,
immunditiam autem corporalem habet; ideo si necessitas immineat, vel
devotio exposcat, talis non impeditur, et praecipue quando non cum
imaginatione accidit. Tamen si propter reverentiam abstineat,
laudandus est, quando infirmitas non est perpetua. Et quia non ita de
facili potest percipi ex qua causa contingat, ideo tutius est
abstinere, nisi necessitas incumbat. Debet autem abstinere, ut
dicunt, usque ad vigintiquatuor horas: quia in tali spatio natura
deordinata per corporalem immunditiam et mentis hebetationem,
reordinatur.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis peccatum quodlibet veniale magis
ad impuritatem pertineat mentis secundum se quam pollutio nocturna, et
secundum hoc magis Deo displiceat; tamen peccatum veniale non ita
hebetat animam et corpus inquinat, nec ita de facili est signum peccati
mortalis, sicut pollutio; et ideo ratio non sequitur.
Ad secundum dicendum, quod non esset consulendum alicui quod statim
post peccatum mortale etiam contritus et confessus, ad Eucharistiam
accederet; sed deberet, nisi magna necessitas urgeret, per aliquod
tempus propter reverentiam abstinere; et praeterea confessio purgat
maculam mentis, non autem immunditiam corporalem et hebetudinem, quae
contingit in mente ex depressione ipsius ad carnem.
Ad tertium dicendum, quod quidam dicunt quod homo debet peccare
venialiter, ut alium a peccato mortali impediat. Sed hoc dictum
contradictionem implicat: quia ex hoc ipso quod dicitur peccatum,
ponitur indebitum fieri. Unde si aliquid fit quod nullo modo possit
non esse peccatum, non debet fieri, nec etiam bonum est fieri, nec
licitum, ut alius a peccato mortali liberetur; quamvis ad hoc ex
quadam pietate animi etiam multi boni inclinentur. Sed potest hoc
contingere ut aliquid quod alias est peccatum veniale, ex tali causa
factum desineret esse peccatum; sicut dicere aliquod verbum jocosum
quod non esset otiosum si diceretur causa piae utilitatis; unde si
talis pollutio sit, quae in casu necessitatis non impediat, deberet
pollutus in casu proposito celebrare; alias non.
Ad quartum dicendum, quod turpis cogitatio dicitur non solum quae de
turpibus est (quia de eis non potest esse honesta cogitatio); sed
quae turpitudinem habet propter delectationem vel consensum adjunctum;
et haec quidem turpitudo magis horrenda est quam illa quae in cibo
accidit: tum quia magis vitari potest, cum difficillimum sit in cibo
modum tenere: tum quia est magis propinqua ad mortale peccatum.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod cum iste cibus non sit corporis
sed mentis cibus, magis in ejus sumptione consideranda est dispositio
mentis quam corporis; et ideo distinguendum est in immunditia corporali
tantum: quia aut est perpetua, sicut lepra, aut diuturna; vel est
temporalis et cito purgabilis. Si quidem sit perpetua vel diuturna,
tunc nullo modo propter hoc quis abstinere debet, ne propter
immunditiam corporis perdatur fructus mentis, sicut accidit in leprosis
patientibus fluxum sanguinis vel seminis. Si autem sit temporalis et
facile expurgabilis, tunc si aliquis in mente sit bene dispositus,
sumere non prohibetur; quamvis etiam possit ad tempus laudabiliter
abstinere propter reverentiam tanti sacramenti.
Ad primum ergo dicendum, quod Deus diligit corporalem munditiam, et
immunditiam odit, secundum quod pertinet ad reverentiam vel
irreverentiam sacramenti; et ideo si ex devotione mentis, non propter
irreverentiam, aliquis cum immunditia corporali accedat, Deus
acceptat.
Ad secundum dicendum, quod prohibitio immundorum in lege a sanctis
magis erat propter significationem quam propter ipsas res; et ideo non
oportet quod similiter fiat in novo testamento, ubi veniente veritate
figurae cessaverunt.
Ad tertium dicendum, quod interdicitur sacerdoti leproso ne celebret
publice coram populo propter horrorem; tamen secrete bene potest ex
devotione celebrare, nisi sit adeo corruptus quod ministerium sine
periculo explere non possit. Leprosus tamen ad sacerdotium promoveri
non debet.
|
|