|
Quaestiuncula 1
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sacerdos dare non debeat
corpus Christi petenti, si sciat ipsum esse peccatorem. Medicus enim
non debet dare infirmo medicinam quam scit ei esse mortiferam. Sed
sacerdos scit peccatori corpus Christi esse mortiferam causam. Ergo
non debet ei dare.
2. Praeterea, contra veritatem vitae non est faciendum aliquid
propter vitandum scandalum. Sed dare corpus Christi peccatori est
contra veritatem vitae, cum sit contra praeceptum domini, Matth.
7, 6: nolite sanctum dare canibus. Ergo quantumcumque possit sequi
scandalum, nullo modo est ei dandum: sicut nec pro aliquo scandalo
vitando deberet dari cani, aut in lutum projici.
3. Praeterea, de duobus malis minus malum eligendum est. Sed
peccatori minus est malum si infametur, quam si corpus Christi
manducet indigne. Ergo magis sacerdos debet ei negare in publico,
etiamsi crimen ipsius in notitiam venire debeat, quam ei dare.
4. Praeterea, si dat ei hostiam non consecratam, nullum scandalum
erit. Ergo videtur quod hoc debet magis facere.
1. Sed contra, omnis Christi actio nostra est instructio. Sed
Christus dedit corpus suum in coena Judae, ut habetur Joan. 13,
et Dionysius dicit, quamvis sciret eum peccatorem. Ergo et sacerdos
peccatori petenti denegare non debet.
2. Praeterea, Augustinus dicit: non prohibeat dispensator pingues
terrae, idest peccatores, mensam domini manducare.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod suspectis de crimine etiam dari debeat.
Suspicio enim dubitationem importat. Sed dubia in meliorem partem
interpretanda sunt. Ergo videtur quod debeat ei dari ac si esset
justus.
2. Praeterea, experimentum non sumitur de aliquo crimine, nisi de
quo suspicio praecessit. Sed corpus Christi dandum est aliquando
alicui ad experimentum de peccato sumendum sub his verbis: corpus
domini sit tibi ad probationem hodie; ut dicitur in Decret. Caus.
2, qu. 4, cap. saepe contingit. Ergo dari debet suspectis.
1. Sed contra, si suspectis de crimine daretur corpus Christi,
esset scandalum populo videnti et scienti. Sed scandalum vitandum
est. Ergo non oportet eis dari corpus Christi.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod amentibus corpus Christi dari non
debeat. Quia ad hoc quod aliquis corpus Christi sumat, requiritur
diligens examinatio, ut patet 1 Corinth. 11, 28: probet autem
seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat. Sed hoc
non potest in amente procedere. Ergo non potest ei dari Eucharistia.
2. Praeterea, inter amentes etiam energumeni computantur, secundum
Dionysium in Eccl. Hierarch.: energumeni etiam ab inspectione
divinorum arcentur; unde statim post Evangelium in primitiva Ecclesia
per vocem diaconi cum catechumenis excludebantur. Ergo non debet eis
dari Eucharistia.
1. Sed contra Cassianus dicit: eis qui ab incommodis vexantur
spiritibus, communionem sacrosanctam a senioribus nostris nunquam
meminimus interdictum. Ergo cum tales sint amentes, amentibus debet
dari.
2. Praeterea, in Decret. Caus. 26, qu. 1, cap.: qui
recedunt, dicitur: amentibus etiam quaecumque pietatis sunt,
conferenda sunt; et loquitur de reconciliatione et sacra communione.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod etiam pueris dandum sit corpus Christi.
Quia per Baptismum aliquis ascribitur ad corporis Christi
sumptionem; unde et baptizato conferendum est, ut Dionysius dicit.
Sed pueri baptizati sunt. Ergo et eis corpus Christi debet dari.
2. Praeterea, vita spiritualis sicut est per Baptismum, ita est
per Eucharistiam: quia dicitur Joan. 6, 58: qui manducat me,
vivit propter me. Sed pueris datur Baptismus ut habeant spiritualem
vitam. Ergo et similiter debet dari eis Eucharistia.
1. Sed contra est quod iste cibus est grandium, ut patet per
Augustinum. Sed pueri nondum sunt grandes in fide. Ergo non debet
eis dari.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod si sacerdos sciat
peccatum alicujus qui Eucharistiam petit, per confessionem vel alio
quolibet modo, distinguendum est: quia aut peccatum est occultum, aut
manifestum. Si est occultum, aut exigit in occulto, aut in
manifesto. Si in occulto, debet ei denegare, et monere ne in publico
petat. Si autem in manifesto petit, debet ei dare. Primo, quia pro
peccato occulto poenam inferens publicam, revelator est confessionis,
aut proditor criminis. Secundo, quia quilibet Christianus habet jus
in perceptione Eucharistiae, nisi illud per peccatum mortale amittat.
Unde cum in facie Ecclesiae non constet istum amisisse jus suum, non
oportet ei in facie Ecclesiae denegari: alias daretur facultas malis
sacerdotibus pro suo libito punire maxima poena quos vellent. Tertio
propter incertitudinem status sumentis: quia spiritus ubi vult,
spirat, Joan. 3, 8, unde subito potuit esse compunctus, et
divinitus a peccato purgatus, et divina inspiratione ad sacramentum
accedere. Quarto, quia esset scandalum, si denegaretur. Si vero
peccatum est manifestum, debet ei denegari sive in occulto sive in
manifesto petat.
Ad primum ergo dicendum, quod potius deberet eligere medicus medicinam
esse mortiferam infirmo quam sibi, si alterutrum oporteret. Et
similiter sacerdos potius deberet eligere quod peccator assumat ad
perditionem suam, quam ipse deneget in perditionem propriam,
scandalizando et peccatum occultum revelando. Et praeterea non est
certum utrum sit ei mortifera, quia subito homo spiritu Dei mutatur.
Et iterum in ipsa petitione peccavit mortaliter in mortale peccatum
consentiens.
Ad secundum dicendum, quod non dimittitur tantum propter scandalum,
sed propter alias causas quae faciunt ne esset contra veritatem vitae,
si negaret. Dominus ergo non prohibuit simpliciter dare, sed
voluntatem dandi, dicens: nolite sanctum dare canibus. Sacerdos
autem in casu proposito non dat propria sponte, sed magis coactus.
Nec est similis ratio de animalibus brutis, et de projectione in
lutum: quia causae praedictae non sunt ibi.
Ad tertium dicendum, quod secundum Innocentium tertium, cum nemo
debeat unum mortale committere ut proximus aliud non committat,
eligendum est potius sacerdoti non prodere peccatorem, quam ut ille non
peccet; sed peccator debet potius eligere ut abstinendo reddatur
suspectus quam communicando manducet indignus.
Ad quartum dicendum, quod nullo modo debet dari hostia non consecrata
pro consecrata: tum quia in sacramento veritatis non debet esse aliqua
fictio: tum quia cum manducans adoret quod manducat, ut dicit
Augustinus, daret sacerdos ei occasionem idolatrandi. Unde
decretalis dicit in casu consimili, quod falsa sunt abjicienda remedia
quae sunt veris periculis graviora.
Rationes quae sunt ad oppositum, procedunt solum quando peccator
occultus publice petit.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod triplex est suspicio. Quaedam
violenta, ad cujus contrarium non admittitur probatio; sicut si
inveniatur solus cum sola nudus in lecto, loco secreto, et tempore
apto ad commixtionem. Alia est probabilis, sicut si inveniatur solus
cum sola colloquens in locis suspectis, et frequenter. Tertia est
praesumptuosa, quae ex levi conjectura ortum habet. Haec autem ultima
deponenda est; in secunda non debet denegari, quia poena non
infligitur ubi culpa ignoratur; sed de prima est idem judicium quod de
peccato. Unde si sit suspicio procedens ex fama publica, non debet ei
dari neque in occulto neque in manifesto; si autem sit singularis
ipsius sacerdotis, sic debet dari in publico, sed non in occulto.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis non habeatur in prima suspicione
certitudo sensibilis, vel per demonstrationem, tamen habetur talis
certitudo quae sufficit ad probationem juris. Non enim in omnibus est
similiter certitudo requirenda, ut dicitur 1 Ethic.
Ad secundum dicendum, quod decretum illud abrogatum est: quia facere
tales probationes est tentare Deum. Vel dicendum, quod intentio
illius decreti non est ut talis purgatio fiat, sed ut propter timorem
talis purgationis a futuris abstineat.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod de amentibus distinguendum est.
Quidam enim dicuntur large amentes, quia debilem mentem habent, sicut
dicitur invisibile quod male videtur; et tamen sunt aliquo modo
docibiles eorum quae ad fidem et devotionem sacramenti pertinent: et
talibus non oportet corpus Christi denegari. Quidam vero sunt omnino
carentes judicio rationis; et isti vel fuerunt tales a nativitate, et
tunc eis non debet dari, quia non possunt ad devotionem induci quae
requiritur ad hoc sacramentum (quamvis quidam contrarium dicant): vel
inciderunt in amentiam post fidem et devotionem sacramenti, et tunc
debet eis dari, nisi timeatur periculum vel de vomitu vel de
exspuitione, aut aliquo hujusmodi. Et hoc patet per hoc quod habetur
in decretis, 26, qu. 6: si is qui infirmitate poenitentiam petit
et dum sacerdos invitatus ad eum venit, vertatur in phrenesim, accepto
testimonio ab astantibus qui petitionem audierunt, et reconcilietur,
et Eucharistia ejus ori infundatur.
Ad primum ergo dicendum, quod in isto casu praecedens devotio
computatur ei ad dignam manducationem.
Ad secundum dicendum, quod daemoniacis non est deneganda communio,
nisi forte certum sit quod pro aliquo crimine a Diabolo torqueantur;
et de talibus loquitur Dionysius. Vel dicendum, et melius, quod
ipse vocat energumenos illos in quibus adhuc viget virtus Daemonis
propter peccatum originale nondum extirpatum, eo quod nondum Baptismi
gratiam consecuti sunt, quibus adhibetur exorcismus post catechismum
ante Baptismum; unde ipse ponit eos secundo loco post catechumenos.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod pueris carentibus usu rationis,
qui non possunt distinguere inter cibum spiritualem et corporalem, non
debet Eucharistia dari; quamvis quidam Graeci contrarium teneant,
irrationabiliter autem: quia ad Eucharistiae sumptionem exigitur
actualis devotio, quam tales pueri habere non possunt. Pueris autem
jam incipientibus habere discretionem, etiam ante perfectam aetatem,
puta cum sint decem vel undecim annorum, aut circa hoc, potest dari,
si in eis signa discretionis appareant et devotionis.
Ad primum ergo dicendum, quod pueri baptizati acquirunt jus
percipiendi corpus Christi, non tamen statim, sed tempore
competenti; sicut et jus percipiendae hereditatis habent, quamvis eam
statim non possideant. Dionysius autem assignat ritum Baptismi quoad
adultos, ut patet inspicienti verba ejus.
Ad secundum dicendum, quod per Baptismum datur primus actus vitae
spiritualis, unde est de necessitate salutis; et ideo pueris
Baptismus dandus est: sed per Eucharistiam datur complementum
spiritualis vitae; et ideo illis qui perfectionis secundae, quae est
per actualem devotionem, possunt esse capaces, debet dari, prout
habetur de Consecr., distinct. 4, cap. in Ecclesia, ubi
dicitur: non cogitetis vitam habere posse qui sunt expertes corporis et
sanguinis domini; et loquitur de pueris. Intelligendum est autem
quantum ad rem sacramenti, quae est unitas Ecclesiae, extra quam non
est salus nec vita, et non quantum ad sacramentalem manducationem.
|
|