|
Postquam Magister determinavit quod in hoc sacramento tria
inveniuntur, aliquid quod est sacramentum tantum, et aliquid quod est
res et sacramentum, et aliquid quod est res tantum; et secundum hoc
diversimode diversi manducant: in parte ista incipit prosequi de
singulis dictorum trium in speciali; unde dividitur in partes tres: in
prima determinat de ipso vero corpore Christi, quod est sacramentum,
et res contenta in sacramento; in secunda de speciebus panis et vini,
quae sunt in sacramentum tantum; 12 dist., ibi: si autem quaeritur
de accidentibus quae remanent (...) in quo subjecto fundentur,
potius mihi videtur fatendum existere sine subjecto quam esse in
subjecto; in tertia determinat de effectu sacramenti, qui est res
tantum, in fine dist., ibi: institutum est hoc sacramentum duabus de
causis. Prima in duas: in prima ostendit verum corpus Christi in
altari contineri sub sacramento; in secunda determinat de
transubstantiatione, per quam fit ut ibi sit verum corpus Christi,
dist. 11: si autem quaeritur, qualis sit illa conversio (...)
definire non sufficit. Prima in tres: in prima ponit errorem
quorumdam negantium veritatem quam asserere intendit, et probationes
eorum; in secunda solvit probationes ipsorum, ibi: quae ex eadem
ratione omnia accipienda sunt; in tertia inducit auctoritates ad
veritatem probandam, ibi: haec et his similia objiciunt et cetera.
Secunda pars dividitur in partes tres: in prima exponit auctoritates
quas illi errantes pro se inducunt, et expositionem sanctorum
praedictam confirmat; in secunda ostendit dubitationem esse de quadam
auctoritate Augustini inducta pro se, ibi: deinde addit quod magis
movet; in tertia exponit eam, ibi: attende his diligenter. Hic
quatuor quaeruntur: 1 utrum verum corpus Christi contineatur in hoc
sacramento; 2 utrum totus Christus contineatur in sacramento sub
speciebus quae manent; 3 qualiter sit ibi; 4 quomodo possit agnosci
corpus Christi secundum quod est sub sacramento.
|
|