|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in sacramento altaris non
contineatur verum corpus Christi. In his enim quae ad pietatem et
reverentiam pertinent divinam, nihil debet esse quod in crudelitatem
vel irreverentiam sonet. Sed manducare carnes hominis sonat in quamdam
bestialem crudelitatem manducantis, et irreverentiam manducati. Ergo
et in sacramento pietatis, quod ad manducationis usum ordinatur, non
debet esse verum corpus Christi quod manducatur.
2. Praeterea, sacramenta ordinantur ad utilitatem nostram. Sed
Joan. 6, 64, dicitur: caro non prodest quidquam. Ergo corpus
Christi, sive ejus caro, non debet esse in hoc sacramento, sed solum
ejus spiritualis virtus.
3. Praeterea, Gregorius dicit in Homil. de regulo: corporalem
praesentiam domini quaerebat, qui per spiritum nusquam deerat. Minus
itaque in illum credidit, quem non putabat posse salutem dare, nisi
praesens esset in corpore. Sed non ponimus quod corpus Christi sit in
altari, nisi ut nobis sit causa salutis. Ergo videtur quod ex
infirmitate fidei procedat.
4. Praeterea, nihil potest esse nunc ubi prius non fuit, loco
praeexistente, nisi ipsum mutetur. Sed corpus Christi ante
consecrationem non erat in altari. Si ergo post consecrationem sit ibi
secundum veritatem, oportet quod aliquo modo sit mutatum; quod non
potest dici. Ergo non est verum ibi corpus Christi.
5. Praeterea, nullum corpus potest esse simul in diversis locis.
Sed corpus Christi est in caelo vere, quo ascendit. Ergo
impossibile est quod sit in altari. Probatio primae. Nihil
continetur extra suos terminos, si termini cujuslibet corporis locati
sunt simul cum termino corporis locantis. Ergo nullum corpus locatum
in uno loco, potest esse extra terminos illius loci; et ita non potest
esse in duobus locis simul.
6. Praeterea, eadem ratione potest poni corpus Christi esse in
diversis locis et esse ubique, sicut ponentes Angelum esse in diversis
locis, dicunt quod est ubicumque velit. Sed ponere quod corpus
Christi ubique possit esse, est haereticum: quia hoc solius
divinitatis est. Ergo non potest esse in diversis locis simul.
7. Praeterea, Angelus est simplicior quam corpus Christi. Sed
Angelus non potest esse simul in pluribus locis. Ergo neque corpus
Christi: et sic idem quod prius.
8. Praeterea, corpus Christi, inquantum corpus, non habet quod
sit in pluribus locis, quia sic cuilibet corpori conveniret; neque
inquantum gloriosum, quia multo fortius spiritui glorificato
conveniret; neque inquantum divinitati unitum, quia unio non ponit
ipsum extra limites corporis. Ergo nullo modo sibi competit.
1. Sed contra, 1 Corinth. 11, 19: qui manducat et bibit
indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus
domini. Sed si esset corpus Christi ibi secundum solam
significationem, non oporteret dijudicare hunc cibum ab aliis: quia
quilibet panis eadem ratione significat corpus Christi. Ergo oportet
ponere quod sit ibi verum corpus Christi.
2. Praeterea, veritas in novo testamento debet respondere figuris
veteris testamenti. Sed in veteri testamento ipse agnus, qui
figurabat Christum, sumebatur in cibum, ut patet Exod. 12: ergo
in nova lege ipsum verum corpus Christi quod per agnum significatur,
debet manducari.
3. Praeterea, Deuter. 32, 4 dicitur: Dei perfecta sunt
opera. Sed non perfecte conjungeremur Deo per sacramenta quae nobis
tradit, nisi sub aliquo eorum ipse vere contineretur. Ergo in hoc
sacramento verum corpus Christi continetur: quia non est aliud
assignare sacramentum in quo Christus realiter contineatur.
4. Ad hoc etiam sunt multae auctoritates in littera positae.
Respondeo dicendum, quod sub sacramento altaris continetur verum
corpus Christi, quod de virgine traxit: et contrarium dicere est
haeresis, quia derogatur veritati Scripturae, qua dominus dicit: hoc
est corpus meum. Ratio autem quare oportet quod in hoc sacramento ipse
Christus contineatur, in principio hujus tractatus, dist. 8, dicta
est: quia scilicet non ita perfecte nobis Christus conjungeretur, si
sola sacramenta illa haberemus in quibus conjungitur nobis Christus per
virtutem suam in sacramentis illis participatam; et ideo oportet esse
aliquod sacramentum in quo Christus non participative, sed per suam
essentiam contineatur, ut sit perfecta conjunctio capitis ad membra.
Consequenter autem et aliae utilitates, sicut ostensio maximae
caritatis in hoc quod seipsum dat nobis in cibum, sublevatio spei ex
tam familiari conjunctione ad ipsum, et maximum meritum fidei in hoc
quod creduntur multa in hoc sacramento quae non solum praeter rationem
sunt, sed etiam contra sensum, ut videtur; et multae aliae
utilitates, quae explicari sufficienter non possunt.
Ad primum ergo dicendum, quod in crudelitatem saperet, et maximam
irreverentiam, si corpus Christi ad modum cibi corporalis
manducaretur, ut scilicet ipsum verum corpus Christi dilaniaretur et
dentibus attereretur. Hoc autem non contingit in sacramentali
manducatione: quia ipsum per manducationem non laceratur, sed
manducantes integros facit, speciebus, sub quibus latet, divisis, ut
infra dicetur, dist. 12.
Ad secundum dicendum, quod nihil prodesset caro Christi corporaliter
manducata, ut dictum est; multum autem prodest sacramentaliter
manducata. Unde Augustinus dicit: caro non prodest quidquam; sed
quomodo illi intellexerunt: sic enim intellexerunt carnem quomodo in
cadaver vertitur, aut in macello dilaniatur.
Ad tertium dicendum, quod non dicimus verum corpus Christi esse in
altari, eo quod aliter non posset salutem conferre, sicut regulus
credebat; sed quia iste est convenientissimus modus salvandi, sicut et
convenientissimus modus reparationis humanae fuit per hoc quod verbum
caro factum est, et habitavit in nobis: quamvis etiam alius modus
reparationis fuit possibilis.
Ad quartum dicendum, quod non oportet semper illud quod est nunc ubi
prius non fuit localiter, mutatum esse: quia potest aliquid esse
conversum in ipsum, sicut cum aer in ignem convertitur. Sed tamen
ignis mutatur mutatione generationis; et hoc accidit, quia ignis in
illa conversione non est terminus generationis, sed compositum ex
subjecto generationis, scilicet materia, et termino, scilicet forma;
unde forma ipsa quae est terminus, per se non generatur, ut in 7
Metaph. probatur: generatur autem per accidens, quia non est per se
subsistens, sed in alio, quo mutato mutari dicitur. Corpus autem
Christi est in altari cum prius non fuerit, quia panis conversus est
in ipsum, ita quod ipsum totum corpus est terminus per se
conversionis, sicut ibi erat forma: non tamen est ens in alio sicut
forma, sed per se subsistens; et ita non oportet quod sit localiter
motum, neque generatum per se, neque per accidens.
Ad quintum dicendum, quod nullum corpus comparatur ad locum nisi
mediantibus dimensionibus quantitatis; et ideo ibi corpus est aliquod
ut in loco, ubi commensurantur dimensiones ejus dimensionibus loci; et
secundum hoc corpus Christi non est nisi in uno loco tantum, scilicet
in caelo. Sed quia conversa est in corpus Christi substantia panis,
qui prius erat in hoc loco determinate mediantibus dimensionibus suis,
quae manent transubstantiatione facta; ideo manet locus, non quidem
immediate habens ordinem ad corpus Christi secundum proprias
dimensiones, sed secundum dimensiones panis remanentes, sub quibus
succedit corpus Christi substantiae panis; et ideo non est hic ut in
loco, per se loquendo, sed ut in sacramento, non solum significante,
sed continente ipsum ex vi conversionis factae. Et sic patet quod
corpus Christi non est extra terminos loci sui secundum quod ei
competit esse alicubi intus vel extra ex dimensionibus propriis, quod
est per se alicubi esse intus vel extra; sed est extra terminos loci
quasi per accidens, secundum quod competit ei esse alicubi ratione
illarum dimensionum quae remanent ex illo corpore quod conversum est in
corpus Christi.
Ad sextum dicendum, quod sicut ex dictis patet, corpus Christi non
dicitur esse alicubi nisi ratione dimensionum propriarum, et illius
corporis quod in ipsum conversum est. Non est autem possibile quod
dimensiones ejus propriae sint ubique, neque quod corpus in ipsum
convertendum ubique sit; et ideo quamvis corpus Christi sit in
pluribus locis aliquo modo, non tamen potest esse ubique.
Ad septimum dicendum, quod ratio illa bene sequeretur, si ratione
propriorum terminorum esset in pluribus locis, quod multo fortius
Angelo conveniret; sed convenit ei inquantum aliquod corpus
convertitur in corpus Christi, non autem in Angelum.
Ad octavum dicendum, quod hoc non competit corpori Christi neque
inquantum est corpus, neque inquantum est glorificatum, neque
inquantum divinitati unitum, sed inquantum est terminus conversionis;
unde similiter accideret de corpore lapidis, si Deus simili modo panis
substantiam in lapidem converteret, quod non est dubium eum posse.
|
|