|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non
contineatur sub sacramento quantum ad animam. Quia Christo non
competit esse in altari, ut dictum est, nisi secundum quod panis in
ipsum convertitur. Sed constat quod panis non convertitur in animam
Christi. Ergo anima Christi non est ibi.
2. Praeterea, Christus est in sacramento altaris, ut cibus
fidelium. Sed non est cibus secundum animam, sed secundum corpus:
quia dicit Joan. 6, 56: caro mea vere est cibus. Ergo non est
ibi secundum animam.
3. Praeterea, forma sacramenti debet respondere sacramento. Sed in
forma non fit mentio de anima, sed solum de corpore: quia dicitur:
hoc est corpus meum. Ergo non est ibi secundum animam.
1. Sed contra, quaecumque non separantur secundum esse, ubicumque
est unum, et aliud. Sed unum est esse animae Christi et corporis,
sicut materiae et formae. Ergo cum corpus Christi sit in altari,
erit ibi anima.
2. Praeterea, corpus Christi non est in sacramento inanimatum.
Sed corpus sine anima est inanimatum. Ergo Christus non est ibi
secundum corpus tantum, sed etiam secundum animam.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod sub specie panis Christus non
contineatur inquantum ad carnem animatam. Quia, ut dictum est,
corpus Christi est ibi secundum quod cibus. Sed esse cibum non
convenit nisi carni; unde Joan. 6, 56: caro mea vere est cibus.
Ergo non est ibi aliqua pars corporis, nisi caro.
2. Praeterea, quod jam est, non oportet fieri. Si ergo in pane
consecrato sunt omnes partes corporis Christi, erit ibi sanguis; ergo
non oporteret quod per consecrationem vini iterum ibi fieret.
3. Praeterea, Deus in revelationibus veritatem ostendit: alias
revelatio esset causa erroris, quod est inconveniens. Sed species
panis ostensa est aliquando ut caro tantum, sicut legitur in vita beati
Gregorii. Ergo non est sub specie panis aliquid de corpore Christi
nisi caro, et non sanguis vel os, vel aliud hujusmodi.
1. Sed contra, sicut corpus Christi significatur in sacramento,
ita continetur ibi. Sed significatur secundum quod est; alias
significatio esset falsa. Ergo est ibi secundum quod est. Sed caro
non est sine sanguine et aliis partibus corporis. Ergo est ibi non
solum caro, sed etiam aliae partes corporis.
2. Praeterea, in specie panis significatur totum id quod est res
tantum sine sacramento, scilicet unitas corporis mystici, et similiter
in vino, ut ex dictis, 8 dist., patet. Sed sicut significatur id
quod est res tantum, ita significatur et continetur id quod est res et
sacramentum. Ergo et totus Christus, qui est res et sacramentum,
continetur sub utraque specie.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod non sit ibi corpus Christi secundum
propriam qualitatem. Nihil enim quod manet convertitur in alterum.
Sed quantitas panis manet. Ergo non convertitur in quantitatem
corporis Christi. Sed corpus Christi non est in altari, ut dictum
est, nisi ut est terminus conversionis. Ergo non est ibi secundum
propriam quantitatem.
2. Praeterea, secundum philosophum in 3 Phys., corpus naturale
non potest esse simul cum dimensionibus separatis: quia tunc duae
dimensiones essent simul. Sed dimensiones panis manent. Ergo sub
eisdem dimensionibus non potest esse corpus Christi cum dimensionibus
propriae quantitatis.
3. Praeterea, accidens plus dependet a substantia quam substantia ab
accidente. Sed ex parte ejus quod est sacramentum tantum, invenitur
accidens sine substantia. Ergo multo magis potest poni ex parte ejus
quod est res et sacramentum, quod sit substantia sine accidente; et
ita corpus Christi sine quantitate.
4. Praeterea, sicut dictum est supra, ubicumque est corpus aliquod
secundum proprias dimensiones, est ibi ut in loco. Sed corpus
Christi non est sub sacramento ut in loco, quia jam esset extra
terminos loci proprii. Ergo impossibile est quod sit ibi secundum
dimensiones proprias.
1. Sed contra, subjectum nunquam separatur a propria passione. Sed
substantiae corporalis propria passio est quantitas dimensiva. Ergo
cum substantia corporis Christi sit sub sacramento, etiam quantitas
ejus dimensiva erit.
2. Praeterea, de ratione corporis vivi est organizatio, ut patet in
2 de anima. Sed organizatio requirit diversum situm partium; situs
autem praesupponit quantitatem. Ergo oportet, cum corpus Christi sit
vivum sub sacramento, quod sit ibi sub propria quantitate.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod non sit ibi secundum totam quantitatem
suam. Constat enim quod quantitas corporis Christi non invenitur
extra corpus Christi, ut corpus Christi sit sine propria quantitate.
Sed constat quod corpus Christi non est ultra dimensiones panis,
neque aliqua pars dimensionis est in qua non sit corpus Christi. Ergo
si est ibi quantitas tota corporis Christi, neque excedit dimensiones
panis, neque exceditur. Sed communis animi conceptio est quod duae
quantitates, quarum una alteri superposita neque excedit neque
exceditur, sunt aequales, ut patet in principio Euclidis. Ergo
quantitas corporis Christi tota aequatur quantitati panis: quod est
falsum; quia contingit esse majorem et minorem.
2. Praeterea, nullum corpus secundum totam suam quantitatem potest
contineri indifferenter magna et parva quantitate extrinseca. Sed
corpus Christi continetur indifferenter sub parva parte vel magna panis
consecrati. Ergo non est ibi secundum totam suam quantitatem.
3. Praeterea, quandocumque sub aliqua quantitate extrinseca
continetur corpus aliquod habens partes distinctas secundum suam
intrinsecam quantitatem totam; contingit assignare sub qua parte illius
quantitatis singulae partes contineantur. Sed corpus Christi, cum
sit organicum, habet partes distinctas. Si ergo secundum totam suam
quantitatem continetur sub dimensionibus, erit assignare ubi sit caput
ejus et manus et pes; quod est impossibile: quia parvitas quantitatis
non sufficit ad talem distantiam; et praecipue cum partes habeant
distantias determinatas.
1. Sed contra, formalitas corporis attenditur secundum totalitatem
quantitatis ejus; quia secundum quantitatem dividitur et partes habet.
Sed secundum Augustinum, Christus totus manducatur in sacramento.
Ergo est ibi secundum totam suam quantitatem.
2. Praeterea, impossibile est aliquid esse alicubi secundum partem
quantitatis et non secundum totam, nisi divisa quantitate ipsius. Sed
quantitas corporis Christi non dividitur actu, quia corpus illud
dividi est impossibile. Ergo cum in sacramento contineatur aliquid
quantitatis corporis ejus, impossibile est dicere quod non contineatur
in toto.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod in sacramento altaris
continetur aliquid dupliciter: uno modo ex vi sacramenti, alio modo ex
naturali concomitantia. Ex vi quidem sacramenti continetur ibi illud
ad quod conversio terminatur. Ad quid autem terminatur conversio,
sciri potest ex tribus. Primo ex eo quod convertebatur: non enim
convertitur materia sacramenti nisi in id ad quod habet similitudinem
secundum proprietatem naturae suae, sicut vinum in sanguinem. Secundo
ex significatione formae, cujus virtute fit conversio; unde in illud
conversio terminatur quod est significatum per formam. Tertio ex usu
sacramenti: quia quod pertinet ad cibum, continetur sub specie panis
ex vi sacramenti; quod pertinet ad potum, sub specie vini. Ex
naturali autem concomitantia, et quasi per accidens, continetur sub
sacramento illud quod per se non est terminus conversionis, sed sine
quo terminus conversionis esse non potest. Secundum hoc ergo patet
quod cum anima Christi non habeat similitudinem cum substantia panis,
nec in forma sacramenti de anima fiat mentio, nec anima conveniat ad
usum sacramenti, qui est manducare et bibere; ad animam non terminatur
conversio panis nec vini, sed ad corpus et sanguinem Christi, quae ab
anima separata non sunt; et ideo anima non continetur ibi ex vi
sacramenti, sed tamen continetur ibi ex naturali concomitantia ad
corpus quod vivificat. Unde si fuisset facta conversio panis in corpus
Christi quando erat mortuum, anima non fuisset sub sacramento. Et
quod dictum est de anima, debet intelligi de divinitate; nisi quod
divinitas ejus, etiam praeter sacramentum, est ubique.
Et per hoc patet responsio ad objecta.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod duplex est usus sacramenti;
scilicet manducare et bibere. Manducare autem est usus cibi sicci;
sed bibere est usus cibi humidi, qui potus dicitur; et ideo sub specie
panis, qui ad usum manducationis ordinatur, continetur ex vi
sacramenti non solum caro Christi, sed os, et omnes hujusmodi
partes; non autem sanguis, quia continetur ex vi sacramenti sub specie
vini, qui ad usum potus ordinatur; quamvis ex naturali concomitantia
et sanguis sit sub specie panis, et caro sub specie vini.
Ad primum ergo dicendum, quod ponitur ibi pars pro toto, scilicet
caro pro toto corpore: et hanc partem specialiter posuit, ut per
similitudinem manducationis corporalis, cui praecipue caro apta est,
manuduceret ad sacramentalem, quamvis etiam ossa et aliae hujusmodi
partes manducationi aliquo modo competant, cum secundum Avicennam
quaedam animalia ipsis nutriantur.
Ad secundum dicendum, quod illud quod jam est, non fit eo modo quo
est, sed alio modo potest fieri; quia quod est potentia, fit actu;
et ideo sanguis Christi, qui est sub sacramento hostia consecrata non
ex vi sacramenti, fit ibi per consecrationem vini ex vi sacramenti
existens; sicut etiam quod est in uno loco per accidens, fit ibi per
se quandoque.
Ad tertium dicendum, quod visus corporalis, ut dicetur, non potest
videre corpus Christi secundum quod est sub sacramento. Quid autem
illud sit quod quandoque in hoc sacramento in specie carnis aut
sanguinis apparet, infra dicetur, art. 4, quaestiunc. 2.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod substantia panis, quae
convertitur in corpus Christi, non habet aliquam proportionem
similitudinis ad quantitatem vel alia accidentia Christi, sed
tantummodo ad substantiam ejus corporis: et ideo, cum nihil
convertatur in corpus Christi de pane nisi substantia panis, quia
accidentia manent, constat quod conversio illa terminatur directe ad
substantiam, non autem ad accidentia, quia accidentia panis remanent;
et ideo quantitas et alia accidentia propria corporis non sunt ibi ex vi
sacramenti; sunt tamen ibi secundum rei veritatem ex naturali
concomitantia accidentis ad subjectum, ut de anima dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa probat quod non sit ibi ex vi
sacramenti; et hoc concedo.
Ad secundum dicendum, quod quia dimensiones corporis Christi non sunt
ibi ex vi sacramenti, sed solum ex eo quod concomitantur
inseparabiliter substantiam, constat quod contrario ordine sunt ibi
dimensiones propriae corporis Christi, et dimensiones locati corporis
in loco. Corporis enim locati substantia non habet ordinem ad locum
nisi mediantibus dimensionibus; et ideo, quia dimensiones corporis
locati non possunt esse simul cum aliis dimensionibus, sequitur ex
consequenti quod substantia corporis locati non possit esse simul cum
aliis dimensionibus, neque separatis, neque in alio corpore
existentibus. Sed hic e contrario substantia corporis Christi per se
immediate ordinatur ad hoc quod sit sub sacramento; et dimensiones ejus
propriae ex consequenti et per accidens. Substantia autem ex hoc quod
est substantia non prohibetur esse simul cum dimensionibus
quibuscumque, sive conjunctis sibi, sive separatis, aut existentibus
in alio subjecto; sicut substantia Angeli potest esse simul ubi est
aliud corpus; et ideo etiam corpus Christi sub propria quantitate
potest esse sub dimensionibus panis.
Ad tertium dicendum, quod non potest fieri sine mutatione panis, quod
ejus accidentia sine substantia remaneant: et similiter non posset
fieri quod substantia corporis Christi esset sine accidentibus sine sua
mutatione. Posset autem Deus hoc facere ut sine accidentibus propriis
esset, ad minus aliquibus, absque transubstantiatione intrinseca; et
quia non est inconveniens panem mutari, esset autem inconveniens
Christum mutari; ideo non est simile quod inducit ratio.
Ad quartum dicendum, quod quamvis corpus Christi cum quantitate
propria sit sub sacramento, non est tamen ibi mediante sua quantitate;
et ideo non est ibi ut in loco.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod qua ratione ponitur ibi pars
quantitatis, eadem ratione ibi poni debet etiam tota quantitas: quia
sicut corpus Christi non separatur a propria quantitate, ita una pars
quantitatis non separatur ab alia: utrumque enim sine mutatione
intrinseca corporis Christi non posset evenire.
Ad primum ergo dicendum, quod in superpositione directe quantitas
applicatur quantitati. Et quia quantitas Christi non directe
applicatur quantitati panis, quia non mediante ipsa corpus Christi sub
dimensione panis est; ideo non est ibi aliqua superpositio quantitatis
ad quantitatem, nec aliqua commensuratio quantitatum; et ideo non
sequitur quod sint aequales.
Ad secundum dicendum, quod sicut illa quae non habent quantitatem,
possunt esse indifferenter sub parva et magna quantitate, sicut patet
de anima, quae est indifferenter in magno et parvo corpore; ita illud
quod non ratione suae quantitatis continetur sub aliqua quantitate,
potest esse indifferenter in magna et parva quantitate: et sic est in
proposito.
Ad tertium dicendum, quod situs, sicut objectio tangit, quantitatem
praesupponit; et quia quantitas Christi nullam similitudinem habet ad
dimensiones panis, ideo etiam nec situs partium corporis Christi; et
ideo quamvis corpus Christi, prout est sub sacramento, habeat partes
distinctas, et situatas situ naturali, non est tamen assignare in
partibus dimensionum panis, ubi singulae partes corporis Christi
jaceant. Nec tamen sequitur quod dicamus corpus Christi confusum,
quia ordinem habent partes in se; sed secundum ordinem illum non
comparantur ad dimensiones exteriores.
|
|