|
Non hoc corpus quod videtis, manducaturi estis. Intelligendum est
per se, idest secundum quod videtur in forma sua. Ipsum quidem et non
ipsum corpus. Videtur esse contradictio. Et dicendum, quod non
est: quia ipsum corpus Christi in propria specie non manducatur; et
hoc dicit visibiliter Augustinus, quia in propria specie corpus
Christi videri potest; sed sub specie panis manducatur; et hoc dicit
invisibiliter, quia in propria specie videri non potest. Sacrificium
Ecclesiae duobus confici. Non quod ex eis fiat unum in essentia, sed
quia ex eis fit unum sacramentum. Qualiter autem persona Christi
dicatur composita ex duabus naturis, dictum est, in 3 Lib., dist.
6. Caro carnis, et sanguis sacramentum est sanguinis. Videtur hoc
esse falsum: quia nihil est signum sui ipsius. Et dicendum, quod
carnem quae significat, nominat ipsas species, quae sunt signum
carnis; et hoc tropice, ut Magister dicit: et ipsae species cum
carne contenta dicuntur caro invisibilis, quia sub specie illa caro
Christi non videtur. Carnem autem significatam nominat ipsam carnem
Christi, secundum quod sub propria forma videtur; unde et visibiliter
dicitur. Quis audeat manducare dominum suum? Ad primam harum
rationum responsum est in primo articulo hujus distinctionis. Ad
secundam patebit solutio ex his quae dicentur in 2 art. dist.
sequentis. Si tantum valuit sermo Eliae ut ignem de caelo deponeret,
non valebit tantum sermo Christi ut substantias mutet? Locus est a
minori; unde intelligendum est quod plus valeat sermo Christi, et in
persona Christi prolatus: quia sermo Eliae in seipso non habebat
virtutem aliquam, sed operabatur per modum intercessionis; sermo autem
Christi sub forma hujus sacramenti habet virtutem intraneam, de qua
supra, dist. 8, dictum est. Quid ergo hic quaeris naturae
ordinem? Ergo videtur quod non licet disputare per rationes de hoc
sacramento. Et dicendum, quod loquitur contra illos qui nihil in hoc
sacramento, et in aliis quae sunt fidei, volunt credere, nisi hoc
quod per naturalem rationem probari potest; non autem contra illos qui
ex principiis fidei disputant, et qui ex principiis naturalibus non
volunt probare quae sunt fidei, sed sustinere: quia quae sunt fidei,
quamvis sint supra rationem, non tamen sunt contra rationem: alias
Deus esset sibi contrarius, si alia posuisset in ratione quam rei
veritas habet. Si tanta vis est in sermone domini ut incipiant esse
quae non erant, quanto magis operatorius est, ut sint quae erant, et
in aliud commutentur? Videtur quod haec probatio non valeat: quia
sermo quo omnia facta sunt ex nihilo, est verbum increatum; nunc autem
loqui debuit de verbo creato, scilicet forma sacramenti. Et
dicendum, quod auctoritas hujus virtutis residet in verbo increato,
sed in verbo creato est instrumentaliter, ut dictum est. Sicut per
spiritum sanctum vera Christi caro sine coitu creatur, ita per eumdem
ex substantia panis et vini idem corpus Christi et sanguis
consecratur. Videtur quod ista transubstantiatio non debeatur spiritui
sancto, sed magis filio. Et dicendum est, quod appropriatur filio
sicut operanti, quia ipse est sacerdos et hostia; spiritui autem
sancto sicut quo operatur: quia ipse est virtus de illo exiens ad
sanandum, Luc. 6.
|
|