|
Postquam determinavit Magister differentiam sacramentorum veteris et
novae legis, hic determinat de quodam sacramento veteris legis,
scilicet circumcisione, quod cum sacramentis novae legis aliquam
convenientiam habet; et dividitur in partes duas: in prima determinat
de circumcisione; in secunda movet quamdam quaestionem circa
praedeterminata, ibi: si vero quaeritur, et cetera. Prima in tres:
in prima determinat efficaciam circumcisionis; in secunda institutionem
ipsius, ibi: hic dicendum est in quo instituta fuerit circumcisio; in
tertia determinat de mutatione ipsius per Baptismum, ibi: ideo autem
mutata est et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit quam
efficaciam circumcisio habeat; secundo ostendit quod eamdem efficaciam
contra originale habebant quaedam remedia ante praeceptum de
circumcisione datum, ibi: quaeritur autem de viris qui fuerunt ante
circumcisionem. Hic quaeruntur sex: 1 de necessitate
circumcisionis; 2 quibus competeret; 3 de his quae ad circumcisionem
requirebantur; 4 de efficacia circumcisionis; 5 de mutatione
ipsius; 6 de remedio quod circumcisionem praecessit.
|
|