|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non fuerit necessarium
circumcisionem dari. Sapientis est enim facere aliquid quanto brevius
potest. Sed per fidem et sacramenta legis naturae sufficienter
originale purgabatur. Ergo, non oportebat in remedium originalis
circumcisionem dari.
2. Praeterea, peccato originali, quia ex alio contractum est, non
debetur poena sensibilis, nec expiatio per satisfactionem. Sed
circumcisio poenam sensibilem habebat. Ergo non erat conveniens
remedium contra originale.
1. Sed contra, circumcisio est signaculum fidei, quae est in
praeputio patris nostri Abrahae, Rom. 4. Sed conveniens fuit
illam fidem significari, cujus oportet nos omnes imitatores existere.
Ergo congruum fuit circumcisionem dari.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non debuerit dari ante legem scriptam.
Quia in lege naturae non erat aliqua distinctio, cum lex communis
omnibus esset. Sed circumcisio signum distinctivum est: quia secundum
Damascenum, est signum determinans Israel a gentibus. Ergo non
debebat dari ante legem scriptam.
2. Praeterea, praecepta quae non sunt indita rationi naturali,
debent ad populum per ministrorum officium tradi. Sed circumcisio non
erat de dictamine legis naturalis. Ergo cum ante legem scriptam non
esset ministrorum distinctio, videtur quod tunc dari non debuerit.
1. Sed contra, circumcisio, secundum apostolum, est signum fidei.
Sed etiam ante legem scriptam erat distinctio fidelium a non
fidelibus. Ergo tunc oportebat eis dari.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod non debuerit differri usque ad tempus
Abrahae. Quia etiam ante ipsum erant fideles ab infidelibus
distincti. Sed circumcisio est signum fidei. Ergo ante tempus
Abrahae dari debuit.
2. Praeterea, circumcisio majorem habet efficaciam quam sacramenta
legis naturae; alias postea instituta non fuisset. Sed non minor erat
necessitas efficacis remedii ante Abraham quam post. Ergo etiam ante
eum dari debuit.
1. Sed contra, fides quae sacramentis efficaciam significandi dat,
est fides mediatoris, ut supra dictum est. Sed Abrahae primo dictae
sunt repromissiones de mediatore ex semine ejus nascendo. Ergo ei
primo signum fidei distinctum dari debuit in generationis membro.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod circumcisio primo et
principaliter necessaria fuit ad expressiorem significationem, quam
sacramenta praecedentia fuissent. Oportuit enim quod secundum
processum temporis, sicut explicatio fidei crescebat, ita cresceret
distinctio signorum sacramentalium. Habet autem circumcisio expressam
similitudinem ablationis originalis peccati quantum ad quatuor. Primo
quantum ad membrum generationis, per quam originale transfunditur.
Secundo quantum ad figuram circularem, in qua significatur circulus,
qui est in processu originalis infectionis, secundum quod persona
corrumpit naturam, et natura personam. Tertio quantum ad poenam,
quae erat in circumcisione contra delectationem concupiscentiae, in qua
praecipue viget fomitis virtus. Quarto quantum ad sanguinis
effusionem, in quo significatur passio Christi, per quam pro
originali satisfaciendum erat. Et quantum ad hanc utilitatem definitur
circumcisio, quod est signaculum curationis ab originali. Sed ex
consequenti fuit alia utilitas circumcisionis scilicet distinctio
fidelis populi ab infideli propter fidem ejus cui data fuit
circumcisio; et quantum ad hoc definit Damascenus, circumcisionem
sic: circumcisio est signum determinans Israel a gentibus, cum quibus
conversabatur. Habuit etiam mysticam significationem; et moralem,
quia erat signum castitatis servandae; et allegoricam, inquantum
significabat purgationem per Christum futuram; et quasi anagogicam,
inquantum significabat depositionem corruptibilitatis carnis et
sanguinis in resurrectione.
Ad primum ergo dicendum, quod has utilitates habuit circumcisio prae
sacramentis legis naturae; et ideo post illa institui debuit.
Ad secundum dicendum, quod poena illa non erat ad satisfactionem, sed
tantum ad significationem.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod lex scripta non debuit dari
divinitus nisi populo fideli; et ideo oportuit populum fidelem prius
congregari, et ab aliis distingui, quam lex divinitus ei daretur.
Hoc autem non poterat fieri nisi per aliquod signum in quo fideles ad
invicem convenirent, et ab aliis distinguerentur, quod ad
circumcisionem pertinet; et ideo ante legislationem debuit circumcisio
dari.
Ad primum ergo dicendum, quod circumcisio erat quodammodo legis
naturae, inquantum tempore legis naturae data fuit, et quodammodo
legis scriptae, inquantum ad ipsam praeparabat. Dispositiones autem
distinctionem habent penes ea ad quae disponunt.
Ad secundum dicendum, quod peccatum originale a nobis non habemus,
sed aliunde; et ideo aliunde totaliter remedium habet, nobis non
cooperantibus, scilicet a Deo. Et propter hoc, sacramentum quod in
remedium originalis erat, a Deo immediate praecipi debuit, sicut
circumcisio et Baptismus. Secus autem est de sacramentis legalibus,
quae erant instituta ad satisfaciendum pro actualibus.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod ex corruptione peccati
originalis humanum genus circa tempora Abrahae usque ad profundissima
peccatorum venerat, scilicet in infidelitatem, et turpissimum vitium
contra naturam; et ideo tunc temporis primo conveniebat promissionem
fieri manifestam de semine nascituro, in quo omnes gentes
benedicerentur, et a peccatis mundarentur. Tunc etiam oportebat in
significationem aliquod exemplum fidei hominibus proponi contra
infidelitatem; tunc signa castitatis dari contra corruptissimam
concupiscentiam; et ideo Abrahae primo data est circumcisio in signum
paternitatis, ut ex quo nasciturus erat peccatorum destructor et in
signum fidei, et distinctionis ab infidelibus, et in signum castitatis
et munditiae.
Ad primum ergo dicendum, quod ante Abraham fere omnes fideles erant:
circa tempora enim ejus dicitur idolatria incepisse.
Ad secundum dicendum, quod quia tunc temporis corruptio magis
invaluerat, ideo etiam tunc oportebat efficacius remedium dari.
|
|