|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod omnibus populis
circumcisio dari debuerit. Data est enim in remedium contra
originale. Sed morbus iste communis omnibus erat. Ergo et medicina
debuit esse communis.
2. Praeterea, circumcisio data est in signum fidei. Sed Abrahae
fidem imitari omnes tenebantur: ac fides semper fuit de necessitate
salutis. Ergo omnibus circumcisio dari debuit.
3. Praeterea, Genes. 17, 10, dicitur: hoc est pactum quod
observabitis inter me et vos, et semen tuum post te. Circumcidetur in
vobis omne masculinum. Sed de semine Abrahae multi populi
processerunt praeter filios Israel, sicut Ismaelitae, Idumaei et
cetera. Ergo non solum filiis Israel circumcisio competebat.
1. Sed contra, circumcisio erat signum fidei. Sed unus tantum
populus erat in quo fides, et cultus Dei remansit, ceteris per
idolatriam depravatis. Ergo eis tantum circumcisio competebat.
2. Praeterea, circumcisio significabat medicinam futuram per
Christum. Sed tantum ex uno populo scilicet Israel, Christus
nasciturus erat. Ergo tantum illi populo circumcisio competebat.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod debuit hoc remedium etiam mulieribus
communiter dari. Circumcisio enim data erat in medicinam contra primam
transgressionem. Sed prima transgressio incepit a femina. Ergo et
feminis remedium dari debuit.
2. Praeterea, ubi eadem causa, et idem effectus. Sed eadem causa
in viris est, ut circumcisio eis daretur, et in mulieribus: quia et
ipsae ad populum Dei pertinent, et in eis corruptio originalis est.
Ergo eis remedium dari debuit.
1. Sed contra, Hugo de sancto Victore dicit, quod solis masculis
data est circumcisio carnis, quia sacra Scriptura per masculinum sexum
animam, per feminam vero carnem significare consueverit, ut scilicet
ostenderetur quod illa circumcisio animabus sanctificationem contulit,
non abstulit carni corruptionem.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod Christo circumcidi non competebat.
Sabbati enim observatio vicinior erat praeceptis moralibus, inter quae
etiam computatur, quam circumcisio. Sed Christus sabbatum
litteraliter non observabat; unde dicebant de ipso, Joan. 9,
16: non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Ergo nec
circumcisionem servare debuit.
2. Praeterea, Hebr. 7, dicit Glossa, quod Christus in lumbis
Abrahae decimatus non fuit, quia decima figurabat medicinam
originalis, quod in Christo non fuit. Sed similiter circumcisio, ut
dictum est, significat emundationem ab originali. Ergo Christo non
competebat.
1. Sed contra, Gal. 4, 4: misit Deus filium suum, natum de
muliere, factum sub lege. Sed illis qui sub lege erant, competit
circumcisio. Ergo et Christo.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod sicut peccatum per
Adam in omnes transierat, ita oportebat per Christum in omnes
sanctificationem a peccato transire; unde ad praerogativam sanctitatis
ejus insinuandam oportebat quidquid ad Christum pertinebat, speciali
sanctitate pollere. Et ideo in populo de quo Christus nasciturus
erat, oportebat specialiter cultum Dei esse, et ipsum apud eos
significari. Et quia circumcisio est signum distinguens populum Dei
ab aliis, ideo oportebat populo Israel specialiter circumcisionem
datam esse non solum quantum ad illos qui de stirpe Jacob erant, sed
quantum ad omnes qui ad populum illum qualitercumque pertinebant.
Ad primum ergo dicendum, quod circumcisio erat remedium contra
originale cum significatione sanctificationis nascituri seminis,
propter quod erat in membro generationis; et ideo hoc remedium illi
tantum populo competebat ex quo Christus nasciturus erat. Apud alios
autem manebant adhuc eadem remedia quae fuerant ante circumcisionem
data, quia eis non oportebat specialia sanctitatis documenta et remedia
dare.
Ad secundum dicendum, quod quamvis omnes tenerentur ad habendum fidem
quam habuit Abraham, non tamen omnes tenebantur imitari Abraham in
fide: quia nec ad omnes notitia Abrahae venerat, nec omnibus erat
datus ut exemplum imitabile nisi mediante semine, in quo omnes gentes
benedictionem Abrahae consecuturae erant; et ideo circumcisio, quae
erat signum fidei Abrahae, non omnibus populis competebat.
Ad tertium dicendum, quod quantum ad promissionem factam Abrahae,
separatus est per electionem Dei Isaac ab Ismaele, et Jacob ab
Esau, ut patet Rom. 9, non autem aliqua segregatio facta est in
filiis Israel; et ideo omnes filii Israel pertinebant ad populum Dei
peculiarem; et propter hoc illis solis circumcisio competebat, quasi
nunquam a familia Abrahae separatis. Ismael autem et Esau tenebantur
ad circumcisionem quamdiu erant in familia parentum, non autem post
recessum ab eis.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod peccatum originale, ut 2
Lib., dist. 31, quaest. 1, art. 1, dictum est, quantum ad
culpam et reatum descendit a patre in filios; quantum ad poenalitates
descendit a femina: quia pater est efficiens in generatione, et mater
materiam ministrat. Circumcisio autem data est contra originale ad
tollendum culpam, non autem ad tollendum carnis corruptionem; et ideo
viris, et non mulieribus data est: et haec est causa quae in
objectione tacta est. Per hoc etiam ostenditur sacramentum
imperfectum, et sua imperfectio in expectationem perfectionis ducit.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis transgressio a femina
inceperit, tamen transfusionis originalis peccati causa non fuit
femina, sed vir: quia si vir non peccasset originale transfusum non
fuisset; ideo dicit apostolus Rom. 5, 12, quod: per hominem
peccatum intravit in mundum.
Ad secundum dicendum, quod jam patet quod non est eadem causa et viris
et mulieribus quantum ad hoc quod circumcisio contra originale
ordinatur; similiter etiam nec quantum ad hoc quod est distinctivum et
signum populi fidelis ab infideli: quia principaliter populi distinctio
est ex parte virorum, quia mulieres viris subjectae sunt; et ideo
etiam apud Hebraeos non computabantur genealogiae ex parte mulierum,
sed ex parte virorum.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Christo circumcisio competebat
non propter indigentiam, sed propter decentiam: cujus potest in
Christo multiplex ratio assignari. Prima est, ut ipse se ostenderet
filium Abrahae, cui praeceptum circumcisionis erat factum, et
promissio nascituri seminis; et sic Dei promissionem impletam
insinuaret. Secunda, ut circumcisionem, sicut et alia legalia,
suscipiens, ab onere legis nos liberaret. Tertia, ut fratrem
Judaeorum se ostenderet, ne haberent justam occasionem ipsum
repellendi.
Ad primum ergo dicendum, quod Christus in pueritia in nullo ab aliis
pueris segregatus fuit quantum ad exteriorem conversationem; et ideo
omnia quae ad pueros pertinebant in veteri lege, in se implere voluit.
Sed quando jam ad perfectam aetatem pervenit, ostendere debuit se
dominum legis esse, et legem usque ad ipsum impositam fuisse; et ideo
in quibusdam supra legem operatus est, sicut de observatione sabbati,
et in tactu leprosi.
Ad secundum dicendum, quod decimatio erat actus tantum figuralis
quantum ad illos qui in lumbis Abrahae decimabantur; et ideo Christo
non competebat, quia ab originali immunis fuit: sed circumcisio etiam
habet alias causas praeter significationem in illis qui circumciduntur;
et ideo non est similis ratio de utroque.
|
|