|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod octavus dies non
requireretur ad circumcisionem. Alia enim remedia contra originale
data sive in lege naturae sive in lege gratiae, tempus determinatum non
habent. Ergo nec circumcisio habere debuit ad idem data.
2. Praeterea, poterat contingere quod dies octavus erat dies
sabbati. Sed in die illo praecepta erat quies ab exterioribus
operibus. Ergo non erat de necessitate circumcisionis quod octavo die
fieret.
3. Praeterea, illi qui vagati sunt in deserto, non fuerunt octavo
die circumcisi, sed postea tempore Josue in Galgala, Josue 5; et
profuit illis circumcisio, nec illis obfuit ad transgressionem, ut
videtur, qui in deserto mortui sunt incircumcisi. Ergo determinatio
temporis non est de necessitate circumcisionis.
4. Praeterea, sicut praetermittitur determinatum tempus, si
praeveniatur, ita et si tardetur. Sed proseliti circumcidebantur post
octavum diem, et eis valebat. Ergo et pueri poterant ante octavum
diem circumcidi, et eis valere.
1. Sed contra, circumcisio non habebat efficaciam nec obligationem
nisi ex praecepto divino. Sed circumcisio fuit in praecepto secundum
determinatum tempus. Gen. 17, 12: infans octo dierum
circumcidetur in vobis. Ergo et determinatum tempus erat de
necessitate circumcisionis.
2. Praeterea, significatio est de necessitate sacramenti. Sed
octava dies facit ad significationem. Ergo est de necessitate ipsius.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod determinatio membri non fuerit de
necessitate circumcisionis. In sacramentis enim signum debet
respondere signato. Sed purgatio originalis quae significatur per
circumcisionem, non est secundum aliquam partem determinatam, sed
secundum totum. Ergo nec circumcisio debet aliquam partem determinatam
habere.
2. Praeterea, sacramenta maximam honestatem in se habere debent.
Sed membra generationis videntur esse turpia et verecunda. Ergo non
decuit ut in illo membro determinate aliquod sacramentum daretur.
1. Sed contra est quod dicitur Gen. 17, 2: circumcidetis
carnem praeputii vestri.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod cultellus lapideus sit de necessitate
circumcisionis. Circumcisioni enim Baptismus successit. Sed
determinatum instrumentum ablutionis, scilicet aqua, est de
necessitate Baptismi. Ergo et determinatum instrumentum incisionis
esse debuit de necessitate circumcisionis, et praecipue propter
significationem quae in littera ponitur; significatio enim est de
ratione sacramenti.
2. Praeterea, Gregorius dicit super Ezech.: in sanctorum vita
cognoscimus quid in Scriptura intelligere debeamus. Sed sancti et
praecipue legislatores, lapideo instrumento fecerunt circumcisionem,
sicut legimus Josue 5 et Exod. 4 de Moyse. Ergo lapideum
instrumentum erat de necessitate praecepti.
1. Sed contra, circumcisio non habebat vim nisi ex divina
institutione. Sed in ejus institutione quae tangitur, Gen. 17,
nulla fit mentio de instrumento lapideo. Ergo non fuit de necessitate
circumcisionis.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod circumcisio et erat in
praecepto, et erat sacramentum. Octava ergo dies erat de necessitate
circumcisionis quantum ad obligationem praecepti, ita quod reus
transgressionis erat qui illud tempus non observabat. Sed non erat de
necessitate ejus quantum ad efficaciam sacramenti: quia etiam in alio
tempore circumcisio facta suum effectum sacramentalem habebat. Sicut
etiam accidit de ministrantibus nostra sacramenta, qui servant materiam
et formam debitam, et omittunt aliquid de ritu ad solemnitatem
sacramenti ab Ecclesia instituto. Determinationis autem hujus
temporis causa est et mystica, quae tangitur in littera, et litteralis
quae tangitur a Rabbi Moyse: quia puer ante octavum diem est ita
tener quasi in ventre matris; et ideo sicut animalia non offerebantur
propter praedictam causam ante octavum diem, ita nec puer
circumcidebatur.
Ad primum ergo dicendum, quod remedium quod praecessit
circumcisionem, computatur simpliciter inter sacramenta legis naturae,
quae non habebant tantam determinationem secundum Hugonem de sancto
Victore, quantam habent sacramenta legis scriptae, ad quam quodammodo
pertinet circumcisio. Remedium autem quod circumcisionem sequitur,
scilicet Baptismus, est magis generale et perfectius, nec debuit ita
restringi. Et ideo non est similis ratio de circumcisione et aliis.
Ad secundum dicendum, quod dies sabbati non impediebat
circumcisionem: non enim erat opus pure corporale, sed sacramentale;
sicut et sacrificia, quae in sabbato offerri licebat; et ideo dicitur
Joan. 7, 23: circumcisionem accipit homo in sabbato, et non
solvitur lex Moysi.
Ad tertium dicendum, quod illis qui in deserto vagabantur dispensatio
praecepti facta est propter necessitatem, quae tangitur Josue 5:
quia scilicet nesciebant quando castra movenda essent. Et iterum quia
non erat necesse eos tunc aliquod signum distinctionis habere, ut
Damascenus dicit, quando seorsum ab aliis hominibus habitabant; et
tamen quantum ad aliquos qui ex negligentia vel contemptu
praetermittebant, dicit Augustinus, quod inobedientiam incurrebant.
Non autem constat quod aliqui de illis qui in deserto nati sunt, in
deserto mortui sint; et videtur probabile quod non: quia dicitur in
Psal. 104, 37. Non erat in tribubus eorum infirmus. Unde
illi qui de Aegypto egressi sunt, qui circumcisi erant, mortui sunt.
Et ita nullus est ibi mortuus incircumcisus. Si tamen aliqui
incircumcisi mortui sunt, idem dicendum est de eis, et de illis qui
ante circumcisionis institutionem moriebantur.
Ad quartum dicendum, quod Magister videtur sentire in littera, quod
licebat imminente mortis articulo idem praevenire. Quidam vero
dicunt, Hugonem de sancto Victore sequentes, quod non erat
necessitas idem praeveniendi: quia illis qui ante octavum diem
moriebantur, valebat ad salutem remedium quod ante circumcisionem
fuerat, quod adhuc efficaciam habebat; et hoc confirmant per Judaeos
qui nunc sunt, qui nunquam ante octavum diem circumciduntur, et per
Glossam, Prover. 4, super illud: unigenitus eram coram matre
mea; quae dicit, quod alius filius Bersabee parvulus non computatur,
quia ante octavum diem mortuus, nominatus non fuit, et per consequens
nec circumcisus. Similiter etiam confirmant per simile: quia nullum
animal offerebatur domino ante octavum diem. Secundum hanc ergo
opinionem dicendum, quod non est simile de praeveniendo et differendo:
quia praeceptum nullo modo quis transgredi debet, ut praeveniat; sed
si transgressus fuerit differendo, debet, quantum potest, illud
implere in quocumque tempore.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod circumcisio erat in signum
purgationis originalis peccati, et in signum distinctionis populi, ex
quo Christus propagandus erat, et in signum castitatis servandae, ut
dictum est; et quantum ad omnia haec decuit ut in membro generationis
fieret, quia per actum generationis et originale contrahitur, et
Christus ab illo populo descendit, et in illo actu castitas
consistit; et ideo membrum generationis erat de necessitate
circumcisionis et quantum ad efficaciam sacramenti, et quantum ad
obligationem praecepti.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis originale peccatum quantum ad
essentiam non determinet aliquam partem corporis, neque quantum ad
effectum; tamen quantum ad causam determinat, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod membrum generationis, quod de se nobile
erat, propter concupiscentiam, quae praecipue in parte illa viget,
ignobile redditum est; et ideo oportebat quod in illo membro praecipue
medicina apponeretur: quia quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem
honestatem habent, ut dicitur 1 Corinth. 12, 23.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod sacramentum quod est signum et
causa, efficit quod figurat; et ideo illa significatio est de
necessitate sacramenti quae ad effectum sacramenti refertur, non autem
illa quae refertur ad causam principalem effectus, sed est de bene esse
ipsius. Cultellus autem lapideus non est de necessitate incisionis,
per quam significat circumcisio suum effectum, scilicet purgationem
originalis; sed habet aliquam similitudinem ad causam principalem
meritoriam remissionis originalis, scilicet Christum; et ideo non
erat de necessitate circumcisionis neque quantum ad obligationem
praecepti, neque quantum ad efficaciam sacramenti, quod fieret
cultello lapideo, quod ritus Judaeorum usque hodie ostendit: sed in
principalibus circumcisionibus, in quibus Christum significari
oportebat, tale instrumentum adhibitum est.
Ad primum ergo dicendum, quod aqua de se habet maximam convenientiam
ad ablutionem, per quam Baptismus significat quod efficit, non autem
lapis ad incisionem; et ideo non est simile.
Ad secundum dicendum, quod hoc intelligendum est de illis quae sancti
observant quasi ex lege obligati; sic autem non est in proposito; et
ideo ratio non sequitur.
|
|