|
In sinu Abrahae, sinus Abrahae dicitur Limbus patrum, in quo
distincti erant sancti ab aliis; et quia Abraham primus ab infidelibus
loco et ritu se separasse legitur, ideo dicitur Abrahae sinus.
Lapideo cultro, intelligendum est non semper, sed in quibusdam
notabilibus circumcisionibus, sicut legitur Exod. 4, et Josue 5.
In carne vero praeputii ideo jussa est fieri circumcisio, quia in
remedium instituta est originalis peccati. Caro praeputii dicitur
pellicula contegens carnem: quia in ipsa carne, ubi concupiscentia
magis est, non poterat abscissio fieri sine periculo. Tamen sub
lege, ingruente necessitate mortis, ante octavum diem circumcidebant
sine peccato filios. Magister hic loquitur secundum opinionem suam;
tamen alia opinio quae supra posita est, videtur esse magis
probabilis.
|
|