|
Postquam determinavit Magister de re contenta in hoc sacramento,
ostendens quod verum corpus ibi continetur, hic intendit determinare de
conversione panis in corpus Christi, ex qua contingit ut sub
sacramento corpus Christi contineatur; et dividitur in partes duas:
in prima determinat de praedicta conversione panis in corpus Christi;
in secunda ostendit qualiter species remaneant substantiali conversione
facta, ibi: sub alia autem specie tribus de causis carnem et sanguinem
tradidit Christus. Circa primum tria facit: primo inquirit qualis
sit praedicta conversio; secundo determinat hanc quaestionem quantum ad
id in quo omnes conveniunt, ibi: formalem tamen non esse cognosco;
tertio determinat eam quantum ad id in quo diversi diversa opinantur,
ibi: quibusdam videtur esse substantialis. Et haec dividitur in
partes tres secundum tres opiniones quas ponit; secunda pars incipit
ibi: quidam vero sic dicunt etc.; tertia ibi: alii vero putaverunt
et cetera. Circa primum tria facit: primo ponit opinionem; secundo
objicit in contrarium, et solvit, ibi: sed huic sententiae sic
opponitur ab aliis; tertio ostendit quae locutiones sint concedendae
vel negandae secundum hanc opinionem, ibi: nec tamen concedunt quidam
quod substantia panis aliquando sit caro Christi. Sub alia autem
specie tribus de causis carnem et sanguinem tradidit Christus. Hic
ostendit qualiter species remaneant substantiali conversione facta; et
dividitur in partes duas: in prima ostendit quare sub alia specie
corpus Christi verum in sacramento exhibeatur; in secunda determinat
de usu sive distributione dictarum specierum, ibi: colligitur etiam ex
praedictis, quod Christus vinum aqua mixtum dedit discipulis, corpus
vero tale dedit quale tunc habuit. Circa primum tria facit: primo
ostendit quare sub alia specie corpus Christi proponatur in
sacramento; secundo quare sub duplici, ibi: sed quare sub duplici
specie sumitur? Tertio de admixtione tertii elementi, scilicet
aquae, ibi: aqua vero admiscenda est vino. Colligitur etiam ex
praedictis, quod Christus vinum aqua mixtum dedit discipulis et
cetera. Hic determinat de distributione specierum; et primo quomodo
Christus distribuerit; secundo quomodo nunc distribuendum sit, ibi:
Eucharistia quoque intincta non debet dari populo pro supplemento
communionis. Hic est triplex quaestio. Prima de conversione panis in
corpus Christi, et vini in sanguinem. Secunda de materia hujus
sacramenti, cujus species post conversionem remanent. Tertia de usu
sacramenti istius in prima sui institutione, qua Christus ipsum
discipulis dedit. Circa primum quaeruntur quatuor: 1 utrum post
consecrationem remaneat ibi panis; 2 utrum annihiletur; 3 utrum
convertatur in corpus Christi; 4 de locutionibus quae in hac materia
concedendae sunt.
|
|