|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod substantia panis remaneat
post consecrationem, ut dicit tertia opinio. Damascenus enim dicit:
quia consuetudo est hominibus comedere panem et vinum, conjugavit eis
divinitatem, et fecit ea corpus et sanguinem suum. Sed conjunctio
requirit utrumque conjunctorum existere actu. Ergo panis remanet cum
corpore Christi.
2. Praeterea, illud quod de pane remanet in hoc sacramento post
consecrationem, cum sit sacramentum tantum, debet verum corpus
Christi, et etiam mysticum, significare. Sed significatio talis non
competit pani nisi ratione substantiae suae secundum quam ex diversis
granis conficitur, secundum quam etiam reficere et nutrire habet.
Ergo oportet quod remaneat in substantia panis.
3. Praeterea, illud ad quod pauciora difficilia sequuntur, est
magis eligendum. Sed ad hanc positionem sequuntur pauciora
difficilia, cum nihil aliud sequatur, nisi quod duo corpora sint in
eodem loco; quod non est inconveniens de corpore glorioso ratione suae
subtilitatis. Ergo haec opinio est alii praeeligenda.
1. Sed contra, hoc pronomen hoc, cum sit demonstrativum ad sensum,
demonstrat substantiam sub speciebus immediate latentem. Sed si
substantia panis ibi remaneret, ipsa sola immediate accidentibus
subesset, quia eis afficeretur. Ergo ad ipsam ferretur demonstratio
hujus pronominis hoc, cum dicitur: hoc est corpus meum; et sic
locutio esset falsa; quod est inconveniens et haereticum, quia est in
doctrina religionis proposita. Ergo et praedicta positio est
haeretica.
2. Praeterea, si substantia panis ibi remaneret, tunc sumens hoc
sacramentum non solum sumeret spiritualem cibum, sed corporalem. Sed
corporalis cibi sumptio impedit a sacramento ulterius eadem die
percipiendo, ut supra, dist. 8, dictum est. Ergo qui semel
sumpsisset corpus Christi, non posset iterato sumere; quod est contra
ritum hujus sacramenti.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non debeant species panis remanere.
Quia in sacramento veritatis non debet esse aliqua deceptio. Sed cum
accidentia ducant in cognitionem ejus quod quid est, secundum
philosophum in 1 de anima, deceptio videtur, ostendere illius
accidentia cujus substantia non manet. Ergo ex quo substantia panis
non manet, non deberent accidentia ejus manere.
2. Praeterea, causae in littera assignatae non videntur
convenientes. Fides enim quamvis experimentum rationis effugiat,
tamen rationis contradictionem non requirit: quia ea quae sunt fidei
non sunt contra rationem, sed supra. Sed quod sub alia specie
videatur, hoc non solum contra rationem, sed etiam contra sensum
apparet. Ergo non deberet sub alia specie apparere propter meritum
fidei.
3. Praeterea, supposita fide hujus sacramenti, per quam corpus
Christi sine sui detrimento manducari creditur, non esset horridum
istud sumere in quacumque specie appareret. Sed fides necessaria est
ad sumendum. Ergo secunda causa quam assignat, nulla est.
4. Praeterea, illud quod aliquando fit ad confirmationem fidei, si
semper fieret, non esset irrisio, sed major confirmatio. Sed
aliquando ad confirmationem fidei alicujus dubitantis de hoc
sacramento, ostenditur corpus Christi sub specie carnis, sicut
legitur in vita beati Gregorii et in vitis patrum. Ergo non esset ad
irrisionem, si semper in specie propria ostenderetur.
1. Sed contra, sacramentum est sensibile signum, ut 1 distinct.
dictum est. Sed panis est corporis Christi veri sacramentum. Ergo
debet remanere quantum ad sensibilia accidentia.
2. Praeterea, usus sacramenti est manducatio, ut supra, dist.
9, dictum est. Sed manducatio requirit divisionem cibi, quae fit
per masticationem. Ergo cum divisio non possit fieri in vero corpore
Christi, quod est gloriosum, oportuit quod essent ibi species saltem
aliae, quarum fractio esset.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod etiam forma substantialis panis debeat
remanere. Operatio enim substantialis non potest fieri sine forma
substantiali. Sed nutrire est operatio formae substantialis: quia
nutrit inquantum quid cibus, ut dicitur in 2 de anima. Ergo cum
species quae in sacramento remanent, etiam corporaliter nutriant, ut a
quibusdam dicitur, videtur quod forma substantialis panis remaneat.
2. Praeterea, illud quod non mutatur in aliquid corporis Christi,
oportet quod post consecrationem maneat. Sed forma substantialis panis
non convertitur in aliquid corporis Christi: quia si converteretur,
oporteret quod converteretur in animam, quae est forma substantialis
corporis Christi, in quam non convertitur aliquid, ut ex praecedenti
dist. patet. Ergo forma substantialis panis manet sicut accidentia.
3. Praeterea, panis est quoddam artificiale. Sed formae
artificialium sunt accidentia, ut patet in 2 Physic. Cum ergo
accidentia maneant, videtur quod forma panis secundum quam est panis,
maneat.
4. Praeterea, secundum Averroem in Lib. de substantia orbis, et
in 1 Physic., oportet in materia praeintelligere dimensiones ante
formas substantiales aliquo modo in generabilibus et corruptibilibus,
alias non possunt esse diversae formae in diversis partibus materiae,
cum divisio non fiat nisi secundum quantitatem. Sed dimensiones
manent. Ergo et forma substantialis manet.
1. Sed contra, remotis accidentibus et forma substantiali, nihil
manet nisi subjectum commune. Sed illud quod est commune, non potest
converti in aliquid. Ergo non posset intelligi aliqua conversio fieri
si forma substantialis remaneret.
2. Praeterea, species panis et vini sensibiles sunt sacramentum
tantum in Eucharistia. Ergo debent ducere in illud cujus sunt
sacramentum, scilicet in corpus Christi. Sed si remaneret ibi forma
substantialis panis, ducerent in ipsam magis quam in corpus Christi,
quia sunt ei propinquiores secundum naturam. Ergo videtur quod non
remaneat forma substantialis panis.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod haec positio, quae
ponit substantiam panis ibi remanere post consecrationem simul cum vero
corpore, incompetens est huic sacramento, et impossibilis, et
haeretica. Incompetens quidem, quia impediret venerationem debitam
huic sacramento: esset enim idolatriae occasio, si hostiae veneratio
latriae exhiberetur, substantia panis ibi remanente. Esset etiam
contra significationem sacramenti: quia species non ducerent in verum
corpus Christi per modum signi, sed magis in substantiam panis.
Esset etiam contra usum sacramenti: quia jam cibus iste non esset pure
spiritualis sed etiam corporalis. Sed quod sit impossibilis, patet ex
hoc quod impossibile est aliquid esse nunc cum prius non fuerit, nihil
ipso mutato vel aliquo in ipsum: nec posset etiam per miraculum fieri,
sicut quod esset animal rationale mortale, et non esset homo: aliter
enim se habere nunc et prius est idem quod moveri vel transmutari. Si
ergo corpus Christi verum esset sub sacramento nunc et non prius,
oporteret aliquem motum vel mutationem intervenisse. Sed nulla mutatio
est ex parte panis facta secundum hanc positionem. Ergo oportet quod
corpus Christi sit mutatum saltem localiter, ut dicatur quod corpus
Christi est hic, quia per motum localiter huc venit; quod omnino esse
non potest: quia cum simul et semel in diversis locis corpus Christi
consecretur, oporteret quod simul et semel ad diversa loca unum numero
moveretur corpus, quod est impossibile: quia contingeret simul
contrarios motus inesse eidem, vel saltem diversos ejusdem speciei.
Quod autem sit haeretica, patet ex hoc quod contradicit veritati
Scripturae; non enim esset verum dicere: hoc est corpus meum, sed:
hic est corpus.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum Damasceni intelligendum est
quantum ad species quibus corpus Christi divinitati unitum modo
ineffabili conjungitur.
Ad secundum dicendum, quod species sic remanentes repraesentant aliquo
modo substantiam quam prius afficiebant, et per consequens proprietates
ejus; et ita habent rationem significandi per quamdam similitudinem
corpus Christi verum et mysticum.
Ad tertium dicendum, quod hanc positionem sequitur gravius
inconveniens quam quod contradictoria sint simul vera: quia ponit
definitionem (scilicet aliter nunc quam prius), et non potest ponere
definitum (scilicet motum), neque in corpore domini, neque in
substantia panis.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod accidentia panis eadem numero
remanent ibi. Quomodo autem ibi sint, utrum sine subjecto vel alio
modo, in sequenti distinct., qu. 1, art. 1, dicetur. Sed
ratio quare remaneant, assignatur in littera ex parte usus sacramenti,
et quantum ad manducationem spiritualem, quae est per fidem, ut
scilicet fides esset majoris meriti quantum ad manducationem
sacramentalem, ne scilicet esset nobis horrori, si in propria specie
sumeretur, et infidelibus irrisioni. Potest assignari et alia causa
ex parte ipsius sacramenti: quia spiritualia in sacramentis per signa
corporalia consueverunt ostendi: et quia corpus Christi verum non est
cibus corporalis, sed spiritualis; ideo oportuit quod per
similitudines sensibiles cibus corporalis significaretur, et eis
contineretur.
Ad primum ergo dicendum, quod in hoc sacramento non est aliqua
deceptio neque fictio. Non enim sensus decipitur, quia non habet
judicare nisi de sensibilibus speciebus, quae quidem vere ibi sunt
sicut et sensui ostenduntur; neque etiam intellectus, qui habet
judicium de substantiis rerum per fidem juvatus.
Ad secundum dicendum, quod jam patet ex dictis quod non est contra
sensum, sed supra; quia sensus non potest pertingere ad illius
substantiae cognitionem.
Ad tertium dicendum, quod supposita fide, in sumptione corporis
Christi in specie propria apparentis non esset horror ex abominatione
proveniens, esset tamen horror ex devotione procedens; quia homo non
solum refugit immunda tangere ex abominatione, sed etiam sancta ex
devotione.
Ad quartum dicendum, quod quantum ad ostensionem talis speciei fides
potest aedificari; sed si in hac specie sumeretur, magis esset in
fidei destructionem: quia corpus Christi quod est gloriosum,
passibile ostenderetur, si masticationi subesset.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod forma panis substantialis non
remanet post consecrationem; et hoc propter tres rationes. Primo,
quia in qualibet transmutatione vel conversione terminus a quo est
ejusdem generis cum termino ad quem. Illud autem ad quod terminatur
conversio, non est forma tantum neque materia tantum, sed substantia
existens in actu; et hoc declarant verba substantiva, quae hoc faciunt
quod significant. Unde cum in eis exprimatur per hoc pronomen hoc
substantia in actu composita, oportet quod illud quod convertitur in
corpus Christi, sit etiam substantia composita, non materia panis
tantum; et ita forma panis non manet. Secundo, quia frustra
remaneret. Accidentia enim manent ut sint signa, quia ad hoc sunt ut
per ea de substantia subjacente cognitionem accipiamus, cum sint
sensibilia, et ita ad cognitionem intelligibilium via. Sed forma
substantialis non est quid sensibile, sed est ordinata ad esse
substantiale. Unde cum substantia panis non remaneat, frustra forma
substantialis ibi esset. Tertio, quia accidentia non immediate
ducerent in corpus Christi, sed in formam substantialem panis
remanentem; et ideo deperiret aliquid significationi sacramenti.
Ad primum ergo dicendum, quod haec ratio movit quosdam ad ponendum
formam substantialem remanere; sed patet quod ratione illa magis
ponendum esset quod materia panis remaneat quam quod forma. Panis enim
non nutrit, nec aliquis cibus, nisi secundum quod convertitur in illud
quod nutritur: quod autem naturali conversione convertitur in alterum,
non manet quantum ad formam, sed quantum ad materiam, unde forma
substantialis panis, si remaneret, nutrire non posset magis quam
accidentia. Utrum autem species illae possint nutrire, in sequenti
dist. dicetur.
Ad secundum dicendum, quod anima non est forma quae perficiat
uniformiter suum perfectibile in toto et in omnibus partibus; unde
singulae partes ex anima consequuntur perfectionem eis proportionalem;
unde quamvis in animam Christi secundum quod est perfectio totius, non
convertatur aliquid, tamen transubstantiatur substantia panis tota, et
quantum ad formam et quantum ad materiam in ipsum corpus Christi
totum, secundum quod intelligitur accepisse congruentes perfectiones in
singulis partibus, quia sic est organicum, et propria animae materia.
Ad tertium dicendum, quod quamvis ars non possit introducere formam
substantialem per seipsam, potest tamen introducere virtute naturae qua
utitur in sua operatione sicut instrumento; sicut patet in hoc quod
aquam in vaporem convertit, et aerem in ignem igne mediante. Et
similiter cum occiditur animal, recedente anima, alia forma
substantialis succedit, sicut generatio unius est corruptio alterius.
Ita etiam per commixtionem farinae et aquae et ustionem ignis potest
consequi forma aliqua substantialis quae sit forma substantialis per
quam panis est panis. Si autem non esset forma substantialis quae est
per artem inducta per quam panis est panis, substernitur forma
substantialis accidentali, scilicet forma farinae; triticum enim jam a
sua specie est corruptum; quia non manet ejus operatio ut possit sibi
simile generare.
Ad quartum dicendum, quod dimensio quae praeintelligitur ante formam
substantialem in materia, non habet esse completum, quia non est
dimensio terminata; terminatio enim dimensionis est per formam. Sed
dimensiones quae manent post consecrationem, sunt dimensiones
terminatae quae habent certam mensuram et figuram.
|
|