|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod panis facta conversione
annihiletur. In qualibet enim mutatione quae est secundum aliquid
intraneum rei, terminus a quo non manet nisi in potentia praejacenti;
sicut quando nigrum fit album, nigredo non remanet nisi in potentia
subjecti; et quando ex aere fit ignis, forma aeris, quae est terminus
a quo, non manet nisi in potentia materiae communis, quae subjicitur
mutationi. Sed in conversione de qua loquimur, est terminus a quo,
tota substantia panis. Ergo cum non sit accipere aliquid praejacens ad
totam substantiam panis, quia non est in subjecto sicut accidens,
neque in materia sicut forma, videtur quod omnino annihiletur.
2. Praeterea, respectu ejusdem est aliquid natum esse terminus a quo
et terminus ad quem; sicut ex albo fit nigrum, et ex nigro album.
Sed mutationis, cujus terminus a quo est tota substantia rei,
terminus ad quem est simpliciter nihil, sicut patet in creatione.
Ergo similiter cum in conversione de qua loquimur, terminus a quo sit
tota substantia panis, terminus ad quem erit simpliciter nihil. Ergo
substantia panis annihilatur.
3. Praeterea, si unum contradictorium est falsum, reliquum de
necessitate erit verum. Sed facta conversione, haec est falsa: panis
est aliquid, vel: de pane est aliquid. Ergo haec est vera: nihil de
pane est. Ergo panis est annihilatus.
4. Praeterea, illud annihilari dicitur quod neque in se neque in
alio manet. Sed panis substantia non manet in se, facta conversione,
ut dictum est, neque manet in corpore Christi, quia sic corpus
Christi augeretur. Ergo penitus annihilatur.
5. Praeterea, sicut se habet conversio formalis ad formam, ita
substantialis ad substantiam. Sed in conversione formali annihilatur
forma, sicut patet cum ex aere fit ignis. Ergo in conversione
substantiali, qualis haec esse dicitur, annihilatur substantia panis.
1. Sed contra, Augustinus dicit in Lib. 83 qq., quaest.
21: ille ad quem non esse non pertinet, non est causa tendendi ad
non esse. Sed Deus est hujusmodi. Ergo ipse nihil in nihilum
reducit. Sed conversio praedicta fit divina virtute. Ergo non
reducitur substantia panis in nihil.
2. Praeterea, illud quod in aliquid convertitur, non annihilatur.
Sed panis in corpus Christi convertitur, ut per auctoritates in
littera positas ostendi potest. Ergo non annihilatur.
3. Praeterea, defectus perfectioni repugnat. Sed hoc sacramentum
est maximae perfectionis, ut supra dictum est, dist. 8, qu. 1,
art. 3, quaestiunc. 1. Ergo cum annihilatio sit via ad defectum,
non competit huic sacramento.
Respondeo dicendum, quod haec opinio duo ponit sub disjunctione;
scilicet quod substantia panis resolvitur in praejacentem materiam, vel
quod annihilatur; et quantum ad utrumque est falsa. Si enim in
praejacentem materiam resolveretur, hoc non potest intelligi nisi
dupliciter. Uno modo quod esset in materia sine forma omni, quod
quidem nec per miraculum esse potest, quia haec positio implicat in se
contradictionem. Materia enim per essentiam suam est ens in potentia,
et forma est actus ejus. Si ergo ponatur materia sine forma esse
actu, ponetur actu materia esse et non esse. Alio modo potest
intelligi ita quod resolvatur in materialia elementa; et hoc iterum non
potest esse; quia illa materialia elementa aut remanerent in eodem
loco, et oporteret quod sub illis speciebus esset aliud corpus quam
corpus Christi, et quod illud materiale corpus esset simul cum
dimensionibus panis, et multa hujusmodi inconvenientia sequerentur:
vel non essent in eodem loco, et sic esset motus localis illius
elementi materialis; quod non potest esse, quia sentiretur talis
mutatio, si esset. Praeterea cum motus localis necessario sit
successivus, oportet quod illud materiale elementum prius relinqueret
unam partem hostiae quam aliam. Transubstantiatio autem fit in
instanti, ut dicetur art. seq., quaestiunc. 2. Unde sequeretur
alterum duorum: vel quod aliquando sub aliqua parte specierum non esset
neque corpus Christi, neque substantia panis, neque materiale
elementum, quod jam abscessit ab illa parte; vel quod aliquando sub
eadem parte hostiae esset corpus Christi et materiale elementum, quod
est impossibile; et ideo non potest dici quod resolvatur in
praejacentem materiam. Similiter non potest dici quod annihiletur, eo
quod omnis motus denominatur a termino ad quem, sicut motus qui est ad
albedinem, dicitur dealbatio; unde illa transmutatio tantum posset
dici annihilatio, cujus terminus ad quem esset nihil. Hoc autem non
potest esse in illa conversione, quia oportet hanc conversionem
terminari ad corpus Christi: quia nihil potest incipere hic esse cum
prius non fuerit, nisi per motum aut mutationem propriam vel alterius
terminatam aliquo modo ad ipsum. Unde si conversio praedicta ad corpus
Christi non terminaretur, oporteret quod corpus Christi esset hic in
altari facta consecratione, ubi prius non erat, per motum proprium;
quod supra est improbatum. Unde patet quod opinio illa falsa est,
quae ponebat substantiam panis annihilari.
Ad primum ergo dicendum, quod in mutationibus naturalibus terminus a
quo est forma aliqua, quae quidem non convertitur in terminum ad quem;
et ideo non annihilatur, nisi quatenus manet in potentia in suo
subjecto: sed illud quod convertitur ad terminum ad quem, est
subjectum mutationis, non quidem ut sit illud, sed ut sit sub illo;
unde subjectum annihilari non dicitur inquantum in aliud convertitur.
Unde cum in hac conversione id quod est terminus a quo, scilicet
substantia panis, convertatur secundum se totum in terminum ad quem,
scilicet corpus Christi, non quidem ut sit sub ipso, sed ut sit
ipsummet, patet quod non est annihilatio substantiae panis.
Ad secundum dicendum, quod ratio illa procedit in mutationibus
oppositis, quia illud quod est terminus a quo in una, est terminus ad
quem in alia; non autem in mutationibus quarum una ordinatur ad aliam
sicut perfectum ad imperfectum, sicut mutatio qua acquiritur perfectio
secunda. Conversio autem panis in corpus Christi non est mutatio
opposita creationi, sed quodam modo perficiens ipsam, inquantum panis
nobilius esse per hanc conversionem consequitur; et ideo non oportet
quod sit in hac conversione terminus ad quem, quod in creatione erat
terminus a quo.
Ad tertium dicendum, quod quamvis panis non sit aliquid, tamen illud
in quod conversus est panis, est aliquid, conversione facta; et ideo
non sequitur quod panis sit annihilatus.
Ad quartum dicendum, quod quamvis non maneat panis neque in se neque
in alio; manet tamen corpus Christi, in quod conversus est panis; et
ideo non sequitur quod sit annihilatus.
Ad quintum dicendum sicut ad primum.
|
|