|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod panis non possit
converti in corpus Christi. Conversio enim mutatio quaedam est. Sed
nulla specie transmutationis in corpus Christi panis convertitur; non
enim est ibi generatio et corruptio, quia materia panis non manet; nec
est alteratio, quia non manet aliqua substantia ejus actu; nec est
augmentum, quia non additur aliquid ad corpus Christi, neque motus
localis, non enim ipsum corpus Christi de coelo descendit, ut
Damascenus dicit. Ergo videtur quod nullo modo panis in corpus
Christi convertatur.
2. Praeterea, in omni conversione oportet esse aliquid quod
mutetur. Mutatur autem quod dissimiliter se habet nunc et prius. Si
ergo panis in corpus Christi convertatur, oportet aliquid esse idem
numero quod prius fuerit de substantia corporis Christi; quod non
ponitur. Ergo panis in corpus Christi non convertitur.
3. Praeterea, conversio accidens quodammodo est; omne autem
accidens est in subjecto. Non autem potest dici quod subjectum ejus
sit panis neque corpus Christi; quia non est idem subjectum mutationis
et terminus a quo vel ad quem. Ergo panis nullo modo convertitur in
corpus Christi.
4. Praeterea, omne quod fit aliquid, acquirit hoc quod fieri
dicitur. Sed omne singulare est incommunicabile. Ergo impossibile
est quod aliquod singulare fiat aliud singulare, quamvis possit ei
adjungi, et sic esse ejus percipere sicut pars. Sed corpus Christi
est quoddam singulare demonstratum. Ergo non potest esse quod aliquid
convertatur in ipsum, ita quod fiat ipsummet; sed solum quod
adjungatur ei.
1. Sed contra est quod Damascenus dicit, ubi supra: fecit
Christus panem et vinum corpus et sanguinem suum, non quoniam ipsum
corpus Christi de caelo descendit, sed quoniam panis et vinum transit
in corpus et sanguinem Christi.
2. Praeterea, illud quod nec in se manet nec annihilatur, oportet
quod in aliud convertatur. Sed panis non manet in se, sicut in primo
articulo dictum est, nec etiam annihilatur, ut ex secundo articulo
patuit. Ergo oportet quod in aliud convertatur.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod ista conversio fiat successive. Fit
enim haec conversio virtute verborum. Sed verba non possunt aliquid
facere nisi dum sunt. Ergo cum habeant esse in successione, videtur
quod successive conversio praedicta fiat.
2. Praeterea, impossibile est in eodem instanti esse aliquid corpus
Christi et panem. Ergo non est idem instans in quo est primo corpus
Christi, et in quo ultimo est panis. Sed inter quaelibet duo
instantia est tempus medium, ut probatur in 6 Phys. Ergo conversio
panis in corpus Christi est successiva.
3. Praeterea, in omni conversione requiritur ut sit aliquid aliter
nunc et prius, cum conversio mutatio quaedam sit. Sed ubicumque est
nunc et prius, successio est. Ergo in omni conversione et mutatione
oportet esse successionem; et sic idem quod prius.
4. Praeterea, in omni factione est fieri et factum esse. Sed fieri
et factum esse non sunt simul: quia quod fit, non est; quod autem
factum est, jam est. Ergo est ibi prius et posterius; et sic idem
quod prius.
1. Sed contra est, quia virtus infinita operatur subito. Sed haec
conversio fit virtute divina, quae est infinita. Ergo fit subito.
2. Praeterea, in omni successiva mutatione prius aliquid est in
medio quam in termino. Sed in hac conversione non est invenire aliquid
medium inter substantiam panis et corpus Christi. Ergo non est ibi
successiva conversio.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod haec conversio sit miraculosior omni alia
mutatione. Quia quanto alicui magis de facili consentit ratio nostra,
minus habet de miraculo. Sed non est aliqua miraculosa conversio cui
ratio magis non consentiat quam huic; quia creationem etiam quidam
philosophi posuerunt ratione naturali ducti, et etiam quod materia
obedit substantiis separatis, et maxime Deo, ad omnem formationem.
Ergo ista conversio est miraculosior omnibus mutationibus.
2. Praeterea, ubi est plus de resistentia, ibi est major
difficultas in convertendo, et per consequens majus miraculum. Sed in
hac conversione est maxima resistentia, cum oporteat totum converti in
totum. Ergo ista conversio est maximae difficultatis; ergo est maxime
miraculosa.
3. Praeterea, quanto minus est de potentia ex parte creaturae in qua
fit miraculum, tanto est majus miraculum quod fit per potentiam
divinam. Sed in hac conversione minimum est de potentia in creatura:
quia in quibusdam conversionibus miraculosis est potentia naturalis,
sicut quod aqua conversa fuit in vinum, in quibusdam autem potentia
obedientiae tantum: sicut quando costa formata est in mulierem; in
creatione autem etsi non praecedat aliqua potentia, tamen non est
aliqua repugnantia. Ergo cum in hac conversione sit repugnantia, et
nulla potentia ex parte creaturae, quia non potest esse aliquid in
potentia respectu totius compositi; videtur quod haec conversio sit
miraculosior omni alia mutatione.
1. Sed contra, quanto aliqua sunt magis distantia, tanto
difficilius in invicem mutantur. Sed magis distat non ens simpliciter
ab ente, quam hoc ens ab hoc ente. Ergo difficilius est ex non ente
simpliciter facere ens aliquod, quam ex ente hoc facere illud; et ideo
creatio est majoris virtutis indicativa quam transubstantiatio.
2. Praeterea, quanto terminus mutationis est altior, tanto mutatio
est majoris virtutis; sicut majoris virtutis est facere hominem quam
animal. Sed assumptio humanae naturae, quae est mutatio quaedam,
terminatur ad personam filii Dei, quae est dignius quid quam corpus
Christi, ad quod terminatur transubstantiatio. Ergo magis est
miraculosa illa mutatio quam ista conversio.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod in mutationibus
naturalibus invenitur mutatio secundum quam nihil variatur de eo quod
est intraneum rei, sed solum hoc quod est extra, sicut patet in motu
locali; aliqua vero mutatio in qua variatur illud quod inest rei
accidentaliter, scilicet quantitas vel qualitas, ut patet in motu
augmenti et alterationis; aliqua vero mutatio est quae pertingit usque
ad formam substantialem, sicut generatio et corruptio. Sed naturalis
mutatio non potest pertingere usque ad variationem materiae: quia
operatur ex supposita materia, sicut quodlibet secundum agens operatur
suppositis his quae data sunt sibi a primo agente; et haec principia
oportet manere in operatione naturae, ut 1 Phys. dicitur. Sicut
autem esse compositi, quod ex suppositione materiae natura producit,
operationi naturae subjicitur; ita ipsa materia quam praesupponit
natura, subjicitur actioni primi agentis, scilicet Dei, a quo hoc
ipsum imperfectum esse (scilicet in potentia), quod habet, accepit;
unde divina operatio pertingere potest ad variationem materiae, ut
scilicet sicut natura facit hoc totum esse hoc totum, ut ex toto aere
totam aquam; ita Deus faciat ex hac materia signata illam. Et quia
materia signata est individuationis principium, ideo solius Dei
operatione hoc fieri potest, ut hoc individuum demonstratum fiat illud
individuum demonstratum; et talis modus conversionis est in hoc
sacramento, quia ex hoc pane fit hoc corpus Christi. Ex quo patet
quod ista conversio differt ab omnibus naturalibus conversionibus in
quatuor. Primo in hoc quod usque ad materiam pertingit, quod in illis
non invenitur. Et quia materia est primum subjectum, et ipsum non est
aliud subjectum; ideo secundo differt in hoc quod haec conversio non
habet subjectum sicut illae habent. Tertio, quod in naturalibus
conversionibus convertitur totum in totum, non autem partes essentiales
in partes; totus enim aer convertitur in aquam; sed materia aeris non
convertitur in aliquid, quia est eadem: forma etiam non convertitur,
quia abscedit illa, et alia introducitur. Sed hic et totum
convertitur in totum, quia panis fit corpus Christi; et partes etiam
convertuntur; quia materia panis fit materia corporis Christi, et
forma substantialis similiter fit illa forma quae est corpus Christi.
Quarto, quia in naturalibus conversionibus transmutatur et id quod
convertitur, et id in quod convertitur. Illud quidem quod in alterum
convertitur, semper transmutatur corruptione; sed illud in quod
aliquid naturaliter convertitur (si quidem sit simplex conversio)
transmutatur per generationem, sicut cum aqua generatur ex aere; si
autem sit conversio cum additione ad alterum praeexistens, illud cui
additur transmutatur secundum augmentum, vel saltem per restaurationem
deperditi, sicut accidit in nutrimento. Sed hic, illud in quod fit
conversio erat praeexistens, et non ei additur, quia, ut dictum est,
illud quod convertitur, convertitur in ipsum, et secundum totum et
secundum omnes partes ejus; unde hoc in quod terminatur conversio,
nullo modo transmutatur, scilicet corpus Christi, sed solum panis qui
convertitur.
Ad primum ergo dicendum, quod haec conversio sub nulla naturalium
mutationum continetur, sed ab omnibus differt, ut ex dictis patet:
habet tamen aliquam convenientiam cum transmutatione nutrimenti,
inquantum utraque conversio fit in aliquid praeexistens; differt tamen
ab ea, inquantum hic non fit aliqua additio sicut ibi.
Ad secundum dicendum, quod in hac transmutatione, seu conversione,
est aliquid quod transmutatur, scilicet panis, non quidem ad modum
aliarum mutationum naturalium, ut aliquid ipsius maneat, sed secundum
totum et omnes partes ejus, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod transmutatio naturalis panis ponit actum
imperfectum, ut patet in 5 Phys.; et quia idem est subjectum actus
perfecti, et imperfecti; ideo oportet quod subjectum transmutationis
naturalis sit id quod est subjectum postmodum actus perfecti, scilicet
formae, ad quem tendit motus, et non ipsum jam perfectum. Sed
transmutatio hujus conversionis non ponit aliquem actum imperfectum,
sed solum successionem quamdam perfectorum non solum actuum, sed rerum
subsistentium. Successio autem est in succedentibus sibi, sicut et
ordo in ordinatis. Sed secundum regulam in 1 Lib., dist. 26,
qu. 2, art. 3, ad 1 et 2, de relativis datam, erit ista
relatio ordinis hujus successionis secundum rem quidem in ipso pane qui
mutatur, non autem in corpore Christi vero, nisi secundum rationem,
quia ipsum immutatum manet.
Ad quartum dicendum, quod communicatio importat quamdam collationem;
et ideo exigit aliquid recipiens id quod confertur seu datur; unde non
habet locum nisi in formalibus conversionibus in quibus mutatio non
attingit nisi usque ad formam; et ideo cum in hac conversione nihil
maneat cui possit aliquid conferri, non habet locum communicatio.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod causa quare aliqua mutatio non
est in instanti, est distantia ejus quod movetur a termino motus.
Distantiam autem dico non solum secundum dimensionem loci aut
quantitatis, sed secundum repugnantiam formae vel naturae; et ideo ubi
nihil est repugnans formae introducendae, forma ibi recipitur in
instanti, praesente agente; sicut patet de illuminatione diaphani,
cum in eo non sit aliquid contrarium vel repugnans luci; et similiter
in forma subito introducenda quando materia est necessitans, contrariis
dispositionibus ab ea exclusis. Sicut autem aer subjacet soli ad
recipiendum ab eo formam luminis non existente aliquo interposito; ita
tota natura creata subditur divino nutui, ut statim fiat omne quod
Deus vult; quia quidquid est in natura, est materiale, et non
contrarium dispositioni divinae; et ideo ea quae per seipsum facit,
potest, cum voluerit, facere in instanti. Quandoque autem successive
facit, ut in nobis secundum modum nostrum operetur. Hoc tamen
contingit quando hoc quod transmutatur, potest magis vel minus distare
a termino transmutationis, quia secundum hoc fit successio in motu.
Cum autem conversio de qua loquimur, ad ipsam materiae essentiam
pertingat, ut dictum est, secundum quam separatis per intellectum
formis et dispositionibus, una res non magis convenit cum una quam cum
alia, non potest accipi major et minor distantia a termino: quia hoc
singulare demonstratum, quantum ad hoc quod convertitur in corpus
Christi, tantum distat ab alio singulari suae speciei quantum a
singulari alterius speciei; et ideo conversio praedicta fit in
instanti.
Ad primum ergo dicendum, quod verba formae habent sacramentalem
virtutem; unde non efficiunt nisi quod significant; et ideo, cum
significatio illius formae non sit perfecta nisi in ultimo instanti,
tunc habet efficaciam suam.
Ad secundum dicendum, quod ad hoc argumentum multipliciter respondetur
a diversis. Quidam concedunt quod est signare ultimum instans in quo
est panis sicut et primum in quo est corpus Christi, propter hoc quod
in toto quodam tempore fuit panis, et ita in quolibet instanti illius
temporis. Unde quidam istorum dicunt quod unum est instans secundum
rem in quo est panis et corpus Christi, sed differt secundum
rationem: quia inquantum illud instans est finis praeteriti temporis,
est in eo panis; inquantum autem est principium futuri, est in eo
corpus Christi. Sed hoc non potest stare: quia contradictoria simul
esse secundum rem est impossibile; simul autem secundum rem maxime sunt
quae sunt in eodem instanti secundum rem. Unde impossibile est duo
contradictoria esse in instanti quod est unum secundum rem,
quantumcumque sit differens ratione: quia ex illa ratione non habet
ordinem ad mensuratum et ad tempus, cujus est terminus; sed ad
animam. Et quia si ponamus simul esse corpus Christi et panem,
sequuntur duo contradictoria simul esse; quia dum est panis non est
corpus Christi; ideo impossibile est quod sit unum instans secundum
rem in quo nunc ultimo est panis, et nunc primo corpus Christi. Ideo
alii dicunt, quod istud nunc est quodammodo unum realiter, et
quodammodo diversum; et ponunt exemplum de duabus lineis se
tangentibus, de quibus constat quod habent duo puncta, et tamen illa
puncta conjunguntur in uno puncto lineae continentis; contigua enim
sunt quorum termini sunt simul. Et similiter dicunt quod esse panem et
esse corpus Christi in altari, contiguantur; unde est unum instans
extra mensurans, in quo primo est corpus Christi et ultimo panis; sed
tamen sunt duo instantia si accipiamus ut duorum temporum quibus
mensuratur esse panis in altari et esse corporis Christi: et sic inter
duo instantia quasi contiguata non est necesse esse tempus medium,
sicut nec inter duo puncta contiguata lineam. Sed illud non potest
stare: quia cum punctum sit terminus lineae, quae potest esse mensura
et intranea et extranea, possibile est puncta assignare et intrinseca
et extrinseca; sed instans est terminus temporis quod nunquam est nisi
mensura extrinseca; unde non est accipere instans nisi quod se habet
per modum extra jacentis puncti. Et ideo haec positio redit in idem
impossibile cum prima. Et ideo alii dicunt, quod sicut probatur 4
Phys., in toto tempore non est accipere nisi unum nunc secundum
substantiam; et quod numerantur duo instantia, hoc est secundum
ordinem temporis ad motum, et actionem quam mensurant; prout scilicet
tempus excedens mensurat aliquam actionem; et ita principium et finis
illius actionis est in tempore; et secundum hoc in tempore numerantur
duo instantia; et ideo ordo et habitudo duorum instantium ad invicem
est consideranda secundum actiones et motus qui mensurantur. Unde si
accipiantur duo instantia respectu ejusdem motus, prout tempus mensurat
principium et finem illius motus, sic oportet quod inter duo instantia
sit tempus medium, sicut inter principium motus et finem est motus
medius. Si autem accipiantur duo instantia per comparationem ad
diversos motus secundum quod mensurant principium unius et finem
alterius, sic inter duo instantia non est tempus medium, sicut nec
motus est medius inter principium unius motus et finem alterius; et
ideo cum quies mensuretur tempore, sicut et motus, duo instantia sunt
se invicem consequentia, quorum unum mensurat finem quietis in quo erat
panis, et alterum principium quietis in quo est corpus Christi. Sed
hoc iterum non potest stare; quia instantia temporis distinguuntur per
comparationem ad illum motum a quo tempus potest habere unitatem vel
multitudinem, ad quam comparatur non solum sicut mensura ad
mensuratum, sed sicut accidens ad subjectum; scilicet motum caeli,
quia est continuus, et interruptionem non patitur secundum naturam;
unde qualitercumque signes duo instantia in tempore, semper est
accipere tempus medium, quia est accipere inter quaelibet momenta motus
caeli motum medium; et ideo in aliis motibus non differret, sive
comparentur diversa instantia ad eumdem motum, sive ad diversos.
Patet etiam quod haec positio contradicit dicto philosophi in 8
Phys., ubi probat quod inter quoslibet motus contrarios est quies
media; quod non oporteret, si duo instantia modo praedicto possent se
invicem consequi. Et ideo alii dicunt, quod ista conversio, cum sit
supra naturam, non habet ordinem ad motum caeli; unde non mensuratur
tempore, sed instanti, quod est mensura motus caeli; et propter hoc
non est inconveniens, si duo instantia succedunt sibi sine tempore
medio, sicut in 1 Lib., dist. 37, qu. 4, art. 3, dictum
est de motu Angeli. Sed hoc iterum stare non potest; quia ista
conversio sequitur motum prolationis verborum, qui habet reduci ad
mensuram motus caeli, sicut illuminatio sequitur ad motum localem, quo
defertur illuminans; et ideo oportet quod instantia accipiantur in hac
conversione secundum mensuram motus caeli. Et propter hoc alii
dicunt, quod non est simul signare duo instantia in quorum uno primo
sit corpus Christi, et in alio ultimo sit panis, quia sic de
necessitate esset inter ea tempus medium; sed tamen utrumlibet eorum
potest per se signari. Sed hoc iterum nihil est; quia designatio
nostra nihil facit ad hoc quod tempus intersit vel non intersit; unde
si sint duo instantia secundum rem, in quorum uno est panis ultimo, et
in alio corpus Christi primo, sive signentur a nobis sive non,
oportet esse tempus medium. Praeterea, ex quo instans illud est
signabile, non videtur quod possit designatio ejus impediri per
designationem alterius instantis, cum istae duae designationes non sint
contrariae. Et ideo aliter dicendum, quod non est designare ultimum
instans, sed ultimum tempus in quo est panis. Inter tempus autem et
instans non cadit necessario tempus medium, sicut cadit medium inter
duo instantia. Et veritas hujus quaestionis apparet ex hoc quod
philosophus dicit in 8 Phys., quod quando ex albo fit nigrum, in
toto tempore mensurante motum alterationis erat album, sed in ultimo
instanti illius temporis est nigrum; unde, secundum ipsum, non est
dandum quod in toto illo tempore sit album, sed in toto praeter ultimum
nunc. Et quia ante ultimum nunc alicujus temporis non est accipere
penultimum, sicut nec ante ultimum punctum lineae penultimum, ideo non
est accipere ultimum instans in quo erat album, sed ultimum tempus; et
similiter est de illis mutationibus quae sunt termini motus, sicut
generatio est terminus alterationis; quia cum ex aere fit ignis, in
toto tempore alterationis praecedentis erat aer, praeter ultimum
instans, in quo est ignis; et similiter est in illuminatione respectu
motus localis. Et ideo cum conversio sit terminus cujusdam motus,
scilicet prolationis verborum, in toto tempore praecedenti erat panis,
praeter ultimum instans, in quo est corpus Christi.
Ad tertium dicendum, quod in qualibet mutatione oportet designari nunc
et prius secundum duos terminos mutationis, qui sunt incontingentes,
ut dicitur in 1 Phys.; idest, qui non possunt simul esse. Unde
secundum diversitatem terminorum in diversis mutationibus, secundum hoc
diversimode signatur ibi nunc et prius. Aliqua enim mutatio est inter
cujus terminos potest accipi medium quod minus distat ab uno extremorum
quam aliud; unde antequam perveniatur ad ultimum mutationis terminum,
fit recessus ab uno termino et accessus ad alterum, in quo consistit
mutationis ratio; et ideo utrumque ad illam mutationem pertinet; et
nunc scilicet in quo terminatur accessus et recessus, et prius illud in
quo incepit: et ideo talis mutatio non est in instanti, sed in
tempore. Aliqua vero mutatio est, inter cujus terminos non potest
accipi medium in eodem subjecto, nisi forte per accidens, sicut inter
affirmationem et negationem: quia contradictio est oppositio, cujus
non est medium secundum se, ut dicitur in 1 Poster. Per accidens
autem potest accipi ibi medium ex parte negationis cui aliquid
adjungatur, quod magis vel minus distat ab affirmatione, sive illud
sit contrarium in eodem genere directe, sive dispositio contraria;
sicut inter non album et album accipitur per accidens medium ex parte
coloris cui conjungitur negatio albedinis, secundum quod magis vel
minus distat ab albedine; et inter non ignem et ignem accipitur
medium, secundum quod aliquid est magis vel minus frigidum aut
humidum. Unde in omnibus mutationibus, in quibus sunt affirmatio et
negatio tantum, seu privatio et forma tantum, per se loquendo, non
potest esse recessus a termino vel accessus ad terminum ante
perventionem ad ultimum terminum: et ideo illud principium non
pertinet, per se loquendo, ad hanc mutationem, sed solum per accidens
ratione illius adjuncti ad negationem, secundum quod per accidens
negatio recipiebat magis et minus, et per consequens medium; unde,
per se loquendo, pertinet ad motum praecedentem, sicut ad alterationem
quae praecedit generationem, et ad motum localem qui praecedit
illuminationem; et propter hoc istae mutationes dicuntur esse in
instanti. Et quia, ut dictum est, inter substantiam panis et
substantiam corporis Christi non est accipere medium quod magis sit
propinquum corpori Christi quam substantia panis quantum ad hoc quod
convertatur in ipsum divina virtute; ideo simile est judicium de ista
conversione et de praedictis mutationibus; unde ad hanc conversionem
non pertinet nisi illud nunc in quo desinit esse panis, et incipit esse
corpus Christi; sed illud prius pertinet ad totum tempus praecedens
quod mensurabat prolationem verborum, quae quodammodo efficit
conversionem.
Ad quartum dicendum, quod mutatio, ut dictum est, in instanti est;
sed motus praecedens est in tempore. Si ergo includitur in factione
tam motus praecedens quam mutatio quae est terminus ejus, sicut
generatio alterationis; tunc fieri pertinebit ad motum praecedentem,
et factum esse ad terminum motus qui est ipsa generatio: et sic non
simul fit et factum est. Si autem factio non extendit se ad mutationem
illam, tunc utrumque est simul, et fieri et factum esse; et sic quod
fit est (si dicatur fieri ratione ipsius mutationis quae tunc est);
sed factum est ratione termini mutationis; sicut dicimus quod simul
terminatur motus et terminatus est, simul illuminatur aer et
illuminatus est: et similiter etiam est in conversione de qua
loquimur.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quanto aliquid est
permanentius, tanto difficilius transmutatur. Et quia subjectum in
qualibet mutatione manet, ideo in omnibus mutationibus materia est
maxime manens, cum sit subjectum omnium mutationum; unde illa mutatio
quae ad ipsam materiam attingit, est difficilior et majoris virtutis
ostensiva quam quaecumque alia transmutatio ex parte ejus quod
transmutatur. Et quia creatio et haec conversio pertingunt usque ad
essentiam materiae, ut ex praedictis patet, constat has mutationes
esse majoris virtutis ostensivas quibuscumque aliis, in quibus mutatur
vel forma substantialis vel accidentalis, vel locus exterior. Sed
inter has duas videtur creatio, simpliciter loquendo, praecellere,
quia per ipsam materiae essentia producitur; ex quo consequitur ut a
producente per hanc conversionem possit in alterum transmutari. Sed ex
parte ejus ad quod est mutatio, mutatio quae est in unione humanae
naturae ad divinam personam, praecellit has et omnes alias mutationes
in difficultate; unde ipsa est miraculum miraculorum omnium.
Ad primum ergo dicendum, quod mutatio ista fit ex existente in
existens praeter modum aliarum mutationum, quae fiunt etiam ex
existentibus in existentia, ex quarum inspectione intellectus noster
sibi suas conceptiones formavit: et ideo haec conversio videtur esse
contra conceptiones intellectus; et propter hoc difficilius ei
assentitur quam creationi, quae est ex omnino non existenti, cujusmodi
mutationem non vidit.
Ad secundum dicendum, quod in aliqua actione potest esse resistentia
dupliciter. Uno modo ex parte agentis, quando scilicet ex contrario
agente virtus ipsius debilitatur; alio modo ex parte ipsius effectus,
quando ex contraria dispositione impeditur effectus. In omni actione
ubi agens non patitur, prima resistentia non habet locum, sed secunda
solum; unde in operationibus divinis non attenditur difficultas
secundum resistentiam ad agentem, sed secundum impedimentum effectus.
Magis autem impeditur effectus per subtractionem potentiae recipientis
quam per rationem contrariae dispositionis: quia contraria dispositio
non impedit effectum nisi inquantum facit potentiam indispositam. Et
ideo major difficultas est in creatione, ubi omnino materia non
praeexistit, quam ubi in praeexistenti materia est aliquid quod
effectui, contrariando, repugnat.
Ad tertium dicendum, quod sicut se habet potentia naturalis ad
mutationes naturales, ita se habet potentia obedientiae ad conversiones
miraculosas; unde secundum modum miraculosae conversionis modus
obedientialis potentiae in creatura in aliud convertenda. Sicut ergo
in conversionibus formalibus inest potentia obedientiae ad recipiendum
talem formam, ita in hac substantiali conversione inest potentia
obedientiae ut haec substantia convertatur in illam; unde majoris
virtutis ostensiva est creatio, in qua nulla potentia obedientiae
praeexistit, quam haec conversio.
|
|