|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non oportet quod sit
panis triticeus. Hoc enim sacramentum est memoriale dominicae
passionis. Sed magis competeret ad significandum passionem, panis
hordei, quod est durum et hispidum, quam granum tritici, quod est
delicatum. Ergo ex alio frumento panis confectus potest esse materia
hujus sacramenti.
2. Praeterea, in omni aqua potest perfici sacramentum Baptismi, ut
nullus propter defectum materiae a sacramenti perceptione fraudetur.
Ergo et similiter omnis panis debet esse materia hujus sacramenti, ut
nullum inopia excuset.
3. Praeterea, figura in naturalibus est signum speciei. Sed
quaedam frumenta sunt quae habent similem figuram grano tritici, sicut
de farre et spelta. Ergo sunt ejusdem speciei cum grano tritici; et
ita panis ex illis frumentis poterit esse materia hujus sacramenti.
4. Praeterea, panis, materia hujus sacramenti est, quia ex multis
granis confectus unitatem corporis mystici designat, ut supra, dist.
8, dictum est. Sed hoc etiam invenitur in pane de aliis frumentis
confecto. Ergo ille panis potest esse materia hujus sacramenti.
1. Sed contra est usus Ecclesiae, et hoc quod dominus se grano
frumenti comparavit Joan. 12, et non aliis leguminibus.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod, si grano tritici admisceatur aliud
frumentum, possit panis exinde confectus esse materia hujus
sacramenti. Quia in siccis commixtio non tollit speciem. Sed granum
tritici et alia hujusmodi sunt sicca. Ergo si commisceantur, adhuc
manet species tritici, et ita potest inde confici corpus Christi.
2. Praeterea, vix invenitur farina ex solis granis tritici, nisi
studiose fiat. Si ergo ex farina commixta ex diversis granis non
posset confici panis qui sit materia hujus sacramenti, rarissime hoc
sacramentum perficeretur; quod est absurdum.
3. Praeterea, per corruptionem magis receditur a specie quam per
mixtionem. Sed de pane corrupto potest fieri hoc sacramentum, cum
videamus hostias diutissime a quibusdam conservari. Ergo multo magis
de pane ex granis commixtis confecto potest perfici hoc sacramentum.
1. Sed contra, medium, neutrum extremorum est. Sed panis
commixtus ex diversis granis, est medius inter panem tritici et aliorum
granorum. Ergo non est panis triticeus; ergo de eo non potest perfici
hoc sacramentum.
2. Praeterea, de amido, ut quidam dicunt, non potest perfici hoc
sacramentum. Sed amidum est farina triticea pura. Ergo multo minus
potest perfici hoc sacramentum de pane alterius farinae.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod non debeamus conficere in azymo, sed in
fermentato. Nos enim debemus conficere secundum quod Christus
confecit. Sed Christus confecit in fermentato, non in azymo. Ergo
nec nos debemus in azymo conficere. Probatio mediae. Ante Pascha
Judaei azymis non utebantur. Sed coena domini, in qua hoc
sacramentum inchoavit, fuit ante Pascha celebratum, ut patet Joan.
13, 1: ante diem festum Paschae et cetera. Ergo ipse in
fermentato, non in azymis confecit.
2. Praeterea, veritas debet respondere figurae. Sed agnus typicus
immolabatur luna decimaquarta, ut habetur Exod. 12. Ergo
Christus immolatus fuit luna decimaquarta. Sed in die praecedenti
corpus suum dedit discipulis manducandum. Ergo hoc fuit luna
decimatertia. Sed Pascha incipiebat luna decimaquarta. Ergo ante
Pascha fuit coena domini, et sic idem quod prius.
3. Praeterea, Joan. 18, dicitur, quod in die passionis domini
Judaei non intraverunt praetorium Pilati, ut non contaminarentur,
sed ut manducarent Pascha. Ergo illa die a Judaeis manducabatur
Pascha, et sic coena domini fuit ante Pascha; et sic idem quod
prius.
4. Praeterea, Luc. 24, dicitur, quod mulieres viso monumento
iverunt, et paraverunt aromata. Sed hoc non licuisset prima die de
septem quibus azyma comedebant, quia dies illa erat eis celeberrima,
quae quidem dies erat luna decimaquinta. Ergo Christus passus est
luna decimaquarta; et sic idem quod prius.
5. Praeterea, Joan. 20, dicitur, quod dies sepulturae
dominicae erat magnus dies sabbati. Sed in solemnitate azymorum sola
prima dies erat celeberrima, et vocabatur magna. Ergo dies sabbati
fuit prima dies solemnitatis, quod est luna decimaquinta; et sic dies
Veneris fuit luna decimaquarta; et sic idem quod prius.
6. Praeterea, artos secundum Graecos significat panem fermentatum.
Sed hoc nomen invenitur apud Graecos, ubi nos habemus, accepit
Jesus panem. Ergo de fermentato confecit; et sic idem quod prius.
7. Praeterea, sacramenta veteris legis tempore revelatae gratiae
observata ad litteram, sunt mortifera: quia littera occidit, 2
Cor. 3, 6. Sed hoc erat unum de legalibus, comedere in azymis.
Ergo videtur esse mortiferum in azymis conficere.
8. Praeterea, hoc sacramentum est specialiter sacramentum
caritatis. Sed fermentum caritatem significat, ut patet in Glossa
Matth. 13, super illud: simile est regnum caelorum fermento et
cetera. Ergo maxime debet confici de fermentato.
9. Praeterea, sicut album et rubeum sunt accidentia vini; ita
azymum et fermentatum sunt accidentia panis. Sed indifferenter
conficitur de vino albo et rubeo. Ergo non magis debet attendi de pane
an sit azymus vel fermentatus, quam de vino an sit album vel rubeum.
1. Sed contra, prima die azymorum nihil fermentatum esse debebat in
domibus Judaeorum, ut patet Exod. 12. Sed dominus confecit prima
die azymorum, ut patet Matth. 26, Marc. 14, Luc. 22.
Ergo ipse confecit de azymo; ergo et nos debemus de azymo conficere.
2. Praeterea, Christus non venit legem solvere, sed implere, ut
dicitur Matth. 5. Sed secundum legem agnus paschalis comedebatur
cum azymis, ut patet Exod. 17. Ergo Christus agnum paschalem cum
azymis comedit. Ergo de azymo confecit.
3. Praeterea, materia debet convenire sacramento. Sed panis azymus
magis competit huic sacramento quam fermentatus propter puritatem. 1
Cor. 5, 8: epulemur non in fermento veteri, neque in fermento
malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis. Ergo
debet de pane azymo fieri sacramentum.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod non potest confici nisi
de pane triticeo; cujus causa est divina institutio, quia ipse hoc
pane confecit. Ratio autem institutionis potest triplex assignari.
Prima ex effectu; quia talis panis melius nutrimentum praestat; unde
competit ad significandum excellentiam gratiae quae in hoc sacramento
confertur. Secunda ex usu sacramenti: quia panis triticeus est qui
communius in usum cibi venit, alii autem panes non fiunt nisi propter
defectum tritici; unde et panis simpliciter intelligitur de tritico,
sicut et oleum de olivis; unde competit huic sacramento, cujus usus
est in manducando, ut supra, dist. 9, dictum est. Tertia ex re
contenta, quae est Christus, qui se grano frumenti comparavit
dicens, Joan. 12, 24: nisi granum frumenti cadens in terram
mortuum fuerit, ipsum solum manet.
Ad primum ergo dicendum, quod in passione Christi non fuit aliqua
duritia ex parte Christi qui patiebatur, sed summa benignitas; et
quia hostia panis significat et continet ipsum Christum, ideo non ita
competit huic sacramento panis hordeaceus, vel alterius modi, sicut
panis triticeus, qui est delicatior et suavior.
Ad secundum dicendum, quod omnis aqua omni aquae est eadem specie,
secundum philosophum; et ideo non differt in quacumque aqua Baptismus
fiat. Sed non omnia grana ex quibus panis consuevit confici, sunt
ejusdem speciei; et ideo non est similis ratio utrobique. Et
praeterea sacramentum istud non est tantae necessitatis sicut
sacramentum Baptismi, ut prius dictum est, dist. 9, qu. 1,
art. 1, quaestiunc. 2.
Ad tertium dicendum, quod quidam dicunt, quod de spelta potest
confici corpus Christi propter similitudinem quam habet ad triticum.
Sed, sicut patet intuenti, quantum ad figuram plus appropinquat
hordeum ad similitudinem tritici quam spelta, remoto cortice ab
utroque, quamvis in colore plus spelta conveniat; sed inter alia omnia
hujusmodi plus convenit, maxime in figura, far cum tritico, et
similiter in colore. Unde ex identitate figurae non potest haberi quod
aliquod istorum sit ejusdem speciei cum grano tritici; sed identitatis
speciei potest ex alio experimentum accipi. Generans enim et genitum
conveniunt de necessitate in specie, sed non de necessitate in
accidentibus, quinimmo accidentia variantur ex causis extrinsecis;
unde cum ex grano tritici, ubicumque seminetur, nunquam nascatur
spelta vel far aut hordeum, vel aliquid hujusmodi, constat quod omnino
ista differunt specie a tritico.
Ad quartum dicendum, quod illud quod objectio tangit, est causa quare
ex pane fit hoc sacramentum, non autem quare ex tali pane; sed hanc
oportet superaddere sicut proprium ad commune.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod admixtio extranei duplex potest
esse: uno modo ita quod extraneum adjunctum solvat speciem ejus cui
adjungitur, vel trahendo ad speciem suam, sicut si amphorae aquae
adderetur phiala vini; vel faciendo mediam speciem, sicut quando
utraque aequaliter ponitur, ut aequalitas non accipiatur secundum
quantitatem, sed secundum proportionem virtutis. Alio modo ita quod
additum non solvat speciem, sed ipsum assumatur ad speciem ejus cui
additur; sicut si gutta aquae amphorae vini apponatur. Si ergo fiat
tanta admixtio extranei quod solvatur species panis triticei, non
poterit confici ex pane illo; si autem adeo sit parva admixtio quod
species panis triticei maneat, et illud quod additur, ad naturam
tritici convertatur, potest exinde confici sacramentum. Hujusmodi
autem signum potest accipi ex accidentibus, scilicet colore, sapore,
et hujusmodi; quia accidentia maximam partem conferunt ad cognoscendum
quod quid est, secundum philosophum in 1 de anima.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis sicca, cum integra manent, non
amittant speciem ex permixtione, tamen quando dividuntur et
conficiuntur, sicut in pane accidit, possunt speciem amittere.
Ad secundum patet solutio ex distinctione praedicta.
Ad tertium dicendum, quod si sit tanta corruptio quod species panis
non maneat, tunc non potest ex eo confici; si autem specie manente sit
aliqua dispositio ad corruptionem, potest exinde confici; quamvis
graviter peccet conficiens ex tali scienter propter irreverentiam
sacramenti. Et quod species maneat, potest ex hoc cognosci, quod
continuitas non est soluta, nec alia accidentia omnino ablata. Et
quia amidum fit de farina triticea, quae quidem per attritionem et
excolationem et vaporis admixtionem videtur speciem farinae amisisse,
vel ad corruptionem omnino esse disposita; ideo ex ea non debet
confici, nec potest, secundum quosdam. Quidam autem dicunt, quod
amidum cum sit crudum, non potest esse materia hujus sacramenti, sicut
nec pasta. Sed si coquatur, poterit exinde confici, quia amidum fit
ex farina maxime depurata.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in hoc videtur esse diversitas
inter Graecos et Latinos: Graeci enim de fermentato, Latini de
azymo conficiunt. Causa autem hujusmodi diversitatis est, quia
dominus in azymo confecit, ut ex tribus Evangelistis habetur
manifeste, et ita in primitiva Ecclesia apostoli celebrabant; quem
morem Romana Ecclesia ab apostolis, qui ipsam fundaverunt, accepit,
ut Innocentius 3 dicit. Sed postea, ut dicit Leo Papa imminente
haeresi Ebionitarum, qui dicebant simul cum Evangelio legalia
observanda, sancti patres ne eis consentire viderentur, voluerunt ad
tempus instinctu spiritus sancti ex fermentato confici sacramentum:
postea cessante illa haeresi, Ecclesia Romana ad pristinum morem
rediit; Graeci autem servare voluerunt morem ad tempus a patribus
introductum, ulterius addentes non posse confici nisi de fermentato:
et ad hoc probandum asserere voluerunt dominum in fermentato
confecisse. Et quia tres Evangelistae concorditer dicunt, prima die
azymorum dominum instituisse hoc sacramentum, in tantam infamiam quidam
ex eis proruperunt, ut dicerent, Evangelistas illos falsum
scripsisse, et a Joanne fuisse correctos qui ante diem Paschae dicit
dominum coenasse cum discipulis. Sed quod hoc non contradicat,
ostendetur. Supposito autem quod dominus decimatertia luna, ut
dicunt, coenam celebrasset, adhuc evidenter ostenditur quod de azymo
confecit; quia, sicut dicit Chrysostomus super Matth., apertissime
dominus demonstravit, quia a principio circumcisionis suae usque ad
diem Paschae extremum, non erat contrarius divinarum legum, in quibus
praecipiebatur ut cum azymis paschalis agnus comederetur. Et ideo
dicendum est, quod dominus in azymo confecit, et in azymo conficiendum
est, quamvis etiam in fermentato confici possit; quamvis peccaret
conficiens, Ecclesiae morem non servans.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum illud Joannis, Graeci hoc modo
intelligunt, sicut in objecto procedit. Sed hic intellectus stare non
potest, quia est contrarius aliis Evangelistis, quod non est fas in
sacra Scriptura dicere. Praeterea non invenitur in lege quod aliquo
casu liceret anticipare lunam decimam quartam, sicut dicunt dominum
fecisse praevidens passionem. Unde quidam dixerunt, quod coena qua
dominus lavit discipulorum pedes, et qua corpus suum consecravit, non
fuit eadem, sed una aliam praecessit; et de prima loquitur Joannes,
de secunda alii Evangelistae. Sed hoc est contra usum Ecclesiae,
quae die Jovis ablutionem pedum celebrat, et etiam contra textum
Evangelii: quia sicut ex serie Evangelii Joannis apparet, eodem
sero quo pedes lavit, a Juda post bucellam recedente traditus est.
Et ideo dicendum est, quod dies festus Paschae vocabatur prima dies
de septem quae erat celeberrima, et haec erat decimaquinta luna, et in
vespere praecedenti immolabatur et comedebatur agnus, luna
decimaquarta, cum azymis; et tunc dominus coenam fecit cum discipulis
suis; et hanc diem dicunt alii Evangelistae primam diem azymorum, et
Joannes ante diem festum Paschae.
Ad secundum dicendum, quod non oportet quod veritas responderet
figurae quantum ad omnia; alioquin oportebit nos dicere, quod dominus
ad vesperam passus sit, quia tunc immolabatur agnus, quod est contra
omnes Evangelistas; sed quantum ad aliquid veritas figurae respondet;
quia quamvis ante Christi resurrectionem dies a mane in mane
computaretur, sicut in 2 Lib., dist. 13, dictum est, tamen hoc
erat speciale in solemnitatibus legis quod computabatur dies a vespera
in vesperam. Unde vespera quartaedecimae diei computabatur quantum ad
solemnitatem in numero dierum cum quintadecima, in qua dominus passus
est; et etiam immolatio ejus vespere quartaedecimae diei quodammodo
inchoavit; quia tunc traditus fuit, et tunc factus est sudor ejus
sanguineus, ut dicitur Luc. 22.
Ad tertium dicendum, quod Pascha accipitur ibi pro cibis
paschalibus, scilicet azymis, qui per omnes septem dies comedebantur.
Chrysostomus tamen dicit super Joan., quod intelligitur de agno
paschali, quem in alia die ab ea quam lex instituit, comederunt, et
legem solverunt, ut animi sui adimplerent desiderium in morte
Christi. Christus autem non praeteriit tempus Paschae, diem
scilicet Jovis, sed in ipso Pascha comedit.
Ad quartum dicendum, quod nulla dies erat adeo celebris quantum ad
vacationem ab operibus, sicut dies sabbati; unde in prima die
solemnitatis licebat coquere cibos et alia hujusmodi facere quod non
licebat facere sabbatis; et ideo mulieres feria sexta paraverunt
aromata, videntes quod non sufficerent quae per Nicodemum parata
erant; et sabbato secundum legem quieverunt; et transeunte sabbato
emerunt aromata, idest empta paraverunt, vel etiam alia superemerunt,
videntes non sufficere quae prius feria sexta paraverant, et venerunt
ad monumentum. Vel secundum quosdam, opera misericordiae non
reputantur inter opera servilia; unde in die solemni licebat aromata ad
sepulturam praeparare, quia hoc erat opus misericordiae.
Ad quintum dicendum, quod quocumque die de septem diebus azymorum
sabbatum veniret, dicebatur magnus dies sabbati propter geminatam
solemnitatem, scilicet sabbati et Paschae.
Ad sextum dicendum, quod artos apud Graecos quandoque etiam pro azymo
pane ponitur; et ideo Exod. 12, dicitur in Graecos artos ubi nos
habemus panes azymos.
Ad septimum dicendum, quod facere aliquid quod in lege fiebat, ut
dicit Anselmus, non est judaizare; alioquin judaizant conficientes ex
fermentato, quia in lege praeceptum erat ut panes primitiarum
fermentatos offerent. Sed facere aliquid hac intentione ut legalia
observentur, est judaizare. Nos autem non ob hoc ex azymo conficimus
ut legem servemus, sed ut Christo conformemur, servantes hoc quod
huic competit sacramento ab eo instituto. Significatur enim in azymo
puritas vitae, quae semper servanda est, sicut et in thurificatione
devotio orationis; unde utrumque in lege nova retinetur.
Ad octavum dicendum, quod in hoc sacramento continetur Christus ut
hostia: et quia puritas praecipue in hostia, etiam secundum legem,
exigebatur; ideo magis competit huic sacramento ut significetur
Christi puritas per panem azymum, quam quod significetur fervor
caritatis per fermentum.
Ad nonum dicendum, quod album et rubeum non ita faciunt differentiam
in significatione sacramenti circa vinum, sicut azymum et fermentatum
circa panem; et ideo non est similis ratio de utroque.
|
|