|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod aqua vino admiscenda non
sit. De latere enim domini in cruce pendentis effluxit sanguis et
aqua, ut dicitur Joan. 19; per quae duo, sacramenta praecipue
intelliguntur, ut dicit Innocentius. Sed aqua competit sacramento
regenerationis, scilicet Baptismo. Ergo sanguis tantum competit
sacramento redemptionis Eucharistiae; et ita vinum sine aqua.
2. Praeterea, vinum et aqua sunt alterius speciei. Si ergo aqua
admiscetur vino, erit triplex materia hujus sacramenti, et non solum
duplex, ut dictum est.
3. Praeterea, hoc sacramentum sub specie panis et vini celebratur,
ut in littera dicitur. Sed ad speciem panis nihil additur. Ergo nec
vino aliquid addi debet.
1. Sed contra est quod dicit Alexander Papa: in sacramentorum
oblationibus panis tantum et vinum aqua permixtum offerantur. Ergo
debet admisceri aqua.
2. Praeterea, materia sacramenti debet competere rei significatae.
Sed populus significatur per aquam, qui ad corpus misticum pertinet,
quod est res ultima hujus sacramenti. Ergo aqua debet apponi.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod absque ea non possit sanguis consecrari.
Cyprianus enim dicit: calix domini non potest esse aqua sola et vinum
solum nisi utrumque misceatur, quoniam nec corpus domini farina esse
potest, nisi utrumque, scilicet farina et aqua, adunatum fuerit.
Sed constat quod ex farina sine aqua nullo modo potest corpus Christi
consecrari. Ergo nec ex vino sine aqua.
2. Praeterea, significatio est de essentia sacramenti. Sed aqua
significat aliquid quod est principale in sacramento, scilicet unionem
corporis mystici ad caput. Ergo aqua est de necessitate hujus
sacramenti, ut sine ea confici non possit.
3. Praeterea, hoc sacramentum est memoriale dominicae passionis.
Sed ex latere domini patientis non solum fluxit sanguis sed aqua.
Ergo ex vino sine aqua sacramentum hoc confici non potest.
1. Sed contra, Graeci non apponunt aquam, ut Magister dicit; sed
tamen conficiunt. Ergo sine aquae admixtione confici potest
sacramentum.
2. Praeterea, nihil est de substantia sacramenti quod non manet in
sacramento. Sed aqua non manet in propria specie in sacramento. Ergo
non est de substantia sacramenti.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod debeat aqua artificialis apponi. Quia
sacramentum dicitur esse uniforme. Sed ex parte corporis est aliquid
artificiale, scilicet panis. Ergo ex parte sanguinis debet esse aqua
artificialis.
2. Praeterea, si panis ex aqua artificiali, ut rosacea,
conficeretur, posset ex eo corpus Christi consecrari. Ergo similiter
potest apponi in vino aqua artificialis.
1. Sed contra, Baptismus est sacramentum majoris necessitatis quam
Eucharistia. Sed in Baptismo non potest accipi nisi aqua naturalis,
ut supra dictum est. Ergo nec in Eucharistia.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod debeat in magna quantitate apponi. Quia
quod non est, non potest aliquid significare. Sed quod corruptum
est, non est. Cum ergo aqua ponatur ad significandum, ut dicitur,
videtur quod debeat tantum apponi quod non corrumpatur; et ita tantum
quantum de vino vel plus, quia vinum est magis activum.
2. Praeterea, de latere Christi sicut sanguis, ita et aqua
sensibiliter fluxit. Sed si parum de aqua poneretur, non posset
sentiri. Ergo debet in majori quantitate apponi.
3. Praeterea, si sufficit in parva quantitate aquam apponi, eadem
ratione sufficeret ad sacramentum, si gutta aquae in totum dolium
projiceretur. Sed hoc videtur ridiculum. Ergo non sufficit quod
parva quantitas ponatur.
4. Praeterea, quorumdam consuetudo esse dicitur in terris ubi non
crescit vinum, quod pannum vino rubeo intinctum et siccatum aqua
lavent; de qua cum ruborem vini acceperit, sanguinem Christi
conficiunt. Ergo videtur quod aqua in magna quantitate possit apponi.
1. Sed contra, illud quod est ex duobus, neutrum illorum est, ut
Damascenus dicit. Sed si magna quantitas aquae apponeretur, esset
quaedam mixtio. Ergo non esset vinum; et ita non posset inde sanguis
Christi confici.
2. Praeterea, oportet quod aqua consumatur a vino ad hoc quod ex
parte sanguinis sit tantum una species, sicut ex parte corporis. Sed
non posset consumi, si aqua in magna quantitate poneretur. Ergo non
debet in magna quantitate poni.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod aqua debet apponi vino
propter institutionem: quia dominus apposuisse probabiliter creditur ex
more illius patriae: quia vinum ibi sine aqua nunquam bibitur propter
vini fortitudinem: quamvis de aqua in Evangelio mentio non fiat, quia
non est principalis materia in hoc sacramento; sed ejus appositio
competit huic sacramento et quantum ad significationem rei hujus
sacramenti, quae est corpus mysticum per aquam significatum, quia
aquae multae populi multi, Apocal. 17, 15; et sic appositio
aquae ad vinum significat unionem membrorum ad caput ratione ipsius
conjunctionis; et amorem capitis patientis pro membris, ad ipsa, ex
hoc quod ex duobus conjunctis unum efficitur; et processum redemptionis
a capite ad membra, ex ipsa transformatione aquae in vinum. Unde
dicit Glossa Marc. 14 super illud: accepit Jesus panem etc.:
neque aqua solum neque vinum solum cuilibet licet offerre, ne videatur
caput a membris secernere, vel Christum sine nostrae redemptionis
amore pati potuisse, vel nos sine illius passione salvari.
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut dicit Gregorius in Moral.,
quia natura uniuscujusque ex diversitate componitur, in sacro eloquio
per rem quamlibet recte diversa significantur. Aqua ergo secundum quod
habet vim abluendi, significatio ejus competit Baptismo; secundum
autem quod continue in terram decurrit, habet significare populum: 2
Reg., 14, 14: omnes morimur, et quasi aqua dilabimur; et sic
ejus significatio competit huic sacramento.
Ad secundum dicendum, quod de aqua apposita est duplex opinio.
Quidam enim dicunt, quod aqua manet in sua natura, et solum vinum
transubstantiatur; unde aqua non apponitur ibi nisi ad
significationem. Alii vero dicunt, quod aqua apposita in vinum
convertitur, et sic totum in sanguinem Christi transubstantiatur.
Quaecumque autem harum opinionum sit vera, aqua non erit materia hujus
sacramenti: quia secundum primam non convertitur in corpus vel
sanguinem Christi; secundum secundam non manet in propria specie sed
vini. Secunda tamen verior apparet, et secundum rationem naturalem;
quia modica aqua vino admixta, quod est magis activum, a vino
corrumpitur et in speciem vini transit: et quantum ad ritum
sacramenti: quia si aqua in propria natura remaneret, sic calix
consecratus non esset tantum potus spiritualis sed etiam corporalis; et
ita non liceret post primam sumptionem sanguinis iterum sumere.
Ad tertium dicendum, quod aqua apponitur pani in ipsa sua
confectione; et ideo non est necesse ut postea apponatur. Vel
dicendum, quod effectus redemptionis a capite pervenit ad membra per
sanguinis effusionem; et ideo magis apponitur aliquid ad significandum
populi unionem ad sanguinem quam ad corpus.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod materia proportionatur
sacramento; unde secundum aliquid est de essentia sacramenti. Dictum
est autem supra, quod perfectio hujus sacramenti consistit in ipsa
consecratione corporis et sanguinis Christi, et non in usu materiae
consecratae, sicut est in Baptismo et confirmatione; et ideo ex parte
materiae illud tantum est de necessitate sacramenti, quod significat
corpus et sanguinem Christi, scilicet panis et vinum; illud autem
quod significat usum et effectum hujus sacramenti, scilicet aqua, non
est de necessitate hujus sacramenti; unde vinum sine aqua potest
consecrari, sed consecrans peccat.
Ad primum ergo dicendum, quod exponendum est verbum Cypriani: non
potest, idest non debet; quia illud possumus quod de jure possumus:
et ideo quantum ad id quod debet fieri, est simile ex parte corporis et
sanguinis; non autem quantum ad id quod fieri potest: quia aqua est de
substantia panis, non autem de substantia vini.
Ad secundum dicendum, quod non significat aqua aliquid quod sit de
substantia hujus sacramenti, ut dictum est, sed effectum vel usum
consequentem.
Ad tertium dicendum, quod effusio sanguinis in passione Christi
directe pertinebat ad effectum ablutionis a peccatis.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod cum sine aqua possit sanguis
consecrari, quantum ad id quod fieri potest non refert quaecumque aqua
apponatur, dummodo sit talis aqua quae in vinum converti possit; sed
quantum ad id quod fieri debet, non debet apponi nisi aqua naturalis:
quia illae aquae non sunt ejusdem speciei, et dicuntur aquae
aequivoce, sicut etiam de vino et de pane dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod panis artificialiter factus est ejusdem
speciei cum illo pane de quo confecit Christus; non autem aqua
artificialis cum aqua quae effluxit cum sanguine de corpore Christi,
est eadem specie; et ideo non est similis ratio.
Ad secundum dicendum, quod quidam dicunt, quod similiter est ex parte
panis, quod de pane confecto ex aqua rosacea potest confici corpus
Christi, quamvis peccaret scienter ex tali pane conficiens. Sed
probabiliter videtur quod possit confici: quia panis est principalis
materia hujus sacramenti, de cujus substantia et compositione est
aqua; et ideo diversificatio aquae secundum speciem, facit
diversitatem speciei in materia sacramenti. Sed aqua non est de
substantia vini, quae est principalis materia in hoc sacramento.
Patet etiam responsio ad id quod in oppositum objicitur: quia aqua in
Baptismo est principalis materia; et ideo si aqua alterius speciei
apponatur, non servatur debita materia, et propter hoc non est
sacramentum; sed hic est aliter, ut dictum est.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod, sicut dictum est, aqua
apposita vino in vinum convertitur, et sic totum convertitur in
sanguinem; unde non tantum de aqua debet apponi quod vinum in aquam
convertatur, vel in aliquod medium per mixtionem; et ideo semper
tutius est apponere parum: quia quantumcumque apponatur parum,
significatio servatur.
Ad primum ergo dicendum, quod ex hoc ipso quod in vinum convertitur
aqua, habet suam significationem: quia nos in Christum mutamur, non
ipse in nos.
Ad secundum dicendum, quod hoc sacramentum repraesentat Christi
passionem quantum ad redemptionem, quae facta est per effusionem
sanguinis; sed Baptismus quantum ad ablutionem; et ideo in Baptismo
oportet quod sensibiliter aqua maneat, sicut et vinum hoc quod sanguini
respondet; aqua autem haec apposita a vino absorbetur, sicut nostra
mortalitas per virtutem passionis Christi.
Ad tertium dicendum, quod si apponeretur aqua in dolio, non
significaret aliquid; et ideo hoc non sufficeret; sed oportet ut
imminente oblatione apponatur ad sacramentum perficiendum.
Ad quartum dicendum, quod cum illud sit magis aqua rubea quam vinum,
non potest exinde sanguis Christi consecrari; unde illa consuetudo
damnatur in canone de Consec., dist. 2, cap. cum omne.
|
|