|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod ipse Christus non
manducaverit. Quia de his quae dominus fecit, non sunt alia
asserenda, nisi quae nobis in Evangelio narrantur. Sed in Evangelio
continetur quod Christus accepit panem in manibus, et dedit discipulis
suis manducandum. Ergo non debemus asserere quod ipse manducaverit.
2. Praeterea, omne quod manducatur, in cibum assumitur. Sed
assumens non est assumptum, ut in 3 Lib., dist. 5, dictum est.
Ergo Christus corpus suum manducare non potuit.
3. Praeterea, hoc sacramentum ordinatur ad spiritualem refectionem.
Sed ipse spirituali refectione non indigebat. Ergo hoc sacramentum
non sumpsit, quia in vanum accepisset.
4. Praeterea, ut supra, dist. 9, dictum est, duplex est modus
manducandi; scilicet spiritualis, et sacramentalis. Sed Christo non
competebat sacramentaliter manducare, cum esset verus comprehensor, et
sine velamine figurarum ad rem sacramenti pertingeret; nec iterum
spiritualiter, quia in ipso gratia non augebatur. Ergo ipse non
manducavit.
1. Sed contra, Hieronymus dicit et habetur de Consec., dist.
2: dominus Jesus ipse cum apostolis conviva et convivium; ipse
comedens, et qui comeditur. Ergo ipse corpus suum manducavit.
2. Praeterea, sicut Christus instituit Baptismum, ita et hoc
sacramentum. Sed ipse baptizatus fuit. Ergo similiter debuit hoc
sacramentum assumere.
Respondeo dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim
dicunt, quod Christus corpus suum in coena non manducavit, sed tantum
manibus accepit; et nituntur solvere auctoritates sanctorum qui
contrarium dicunt, quod ipse manducavit et bibit in coena ante
consecrationem, sed non corpus suum. Sed expresse habetur Luc.
22, in Glossa super illud: desiderio desideravi etc., quod
Christus comedit et bibit in coena, cum corporis et sanguinis sui
sacramentum discipulis tradidit; unde quia pueri communicaverunt carni
et sanguini, et ipse participavit eisdem; et propter hoc communius
tenetur quod manducaverit, secundum quod sancti expresse dicere
videntur; unde et ab antiquis versus est factus: rex sedet in caena,
turba cinctus duodena: se tenet in manibus, se cibat ipse cibus. Non
autem manducavit ut aliquem effectum consequeretur a sacramento, sed ut
aliis manducandi exemplum daret.
Ad primum ergo dicendum, quod in acceptione panis potest utrumque
intelligi, scilicet et acceptio in manibus et manducatio.
Ad secundum dicendum, quod Christus sub specie propria quodammodo
distat a seipso sub specie sacramenti; unde nunc in specie propria est
in caelo, sed sub specie sacramenti est in altari; et secundum hunc
modum non est inconveniens quod seipsum assumat.
Ad tertium dicendum, quod illa manducatio non efficiebat in ipso
spiritualem refectionem, sed significabat: nullus enim adeo perfecte
in ipso reficitur, sicut ipsemet.
Ad quartum dicendum, quod Christus manducavit, ut dicitur, et
sacramentaliter et spiritualiter. Sacramentaliter quidem, quia verum
corpus suum sub sacramento sumpsit. Poterat enim in sacramento rem
sacramenti inspicere non ex sacramento, ut etiam Deus videt in
effectibus causas, sed non ex effectibus. Spiritualiter autem,
inquantum in re sacramenti spiritualiter delectaretur. Non tamen haec
spiritualis refectio ex sacramento causabatur, nec augmentabatur; unde
nec spiritualis manducatio erat in eo sicut in aliis, nec
sacramentalis. Et ideo quidam dixerunt, quod neque sacramentaliter
neque spiritualiter manducavit. Quidam quod sacramentaliter, sed non
spiritualiter.
|
|