|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Christus in coena
discipulis suis corpus impassibile dedit. Quia super illud Matth.
17: transfiguratus est ante eos, dicit Glossa: illud corpus quod
habuit per naturam, dedit discipulis in coena, non mortale et
corruptibile.
2. Praeterea, Lev. 2, super illud: si oblatio tua fuerit de
sartagine etc., dicit Glossa: crux super omnia fortis carnem
Christi, quae ante passionem non videbatur esui apta, post aptam
fecit. Sed Christus in coena dedit carnem suam ut aptam ad
manducandum. Ergo dedit eam talem qualis fuit post passionem. Sed
post passionem suam fuit impassibilis. Ergo dedit corpus suum
impassibile.
3. Praeterea, passibile trahitur ad naturam agentis. Sed Christus
in coena dedit corpus suum in cibum, non qui in alios mutaretur, sed
qui alios in se mutaret. Ergo non dedit corpus suum passibile.
4. Praeterea, omne corpus passibile ex contactu patitur. Sed
corpus Christi a discipulis manducatum non laedebatur. Ergo non erat
passibile.
1. Sed contra, Innocentius dicit: tale corpus tunc dedit quale
habuit, scilicet passibile.
2. Praeterea, constat quod Christus discipulis verum corpus suum
tradidit. Corpus autem suum verum erat passibile. Si ergo corpus
datum erat impassibile, idem erat passibile et impassibile; quod non
est possibile.
Respondeo dicendum, quod circa hoc duplex fuit opinio. Hugo enim de
s. Victore dicere voluit, quod Christus adhuc existens in carne
mortali quandoque unam dotem, quandoque aliam legitur accepisse; sicut
claritatem in transfiguratione, subtilitatem in nativitate, agilitatem
quando super mare ambulavit; et similiter impassibilitatem quando
corpus suum in coena dedit. Non quidem nec tunc simpliciter erat
impassibile; sed erat impassibile secundum quod in sacramento dabatur,
quia masticatione non laedebatur; sicut etiam in se erat visibile; sed
secundum quod in sacramento dabatur, erat invisibile. Sed istud non
potest stare; quia substantia corporis Christi eadem est in sacramento
et in specie propria; sed comparatio ejus ad exteriora non est eadem;
quia in specie propria comparatur ad exteriora secundum situm propriarum
dimensionum; sed in sacramento secundum situm dimensionum panis; unde
illae proprietates quae insunt absolute corpori Christi, oportet quod
eodem modo insint sibi secundum quod est in sacramento, et secundum
quod est in specie propria; sed illae quae conveniunt ei ex
comparatione ad aliud corpus extra, non eodem modo, sicut patet de
visione. Sed passibilitas est proprietas absolute ipsius corporis;
unde cum in propria specie esset passibile, et in sacramento passibile
erat, ut alii dicunt, quamvis ibi non pateretur.
Ad primum ergo dicendum, quod dicitur corpus Christi in sacramento
non mortale, non passibile, quia per sacramentalem sumptionem non
patiebatur neque moriebatur.
Ad secundum dicendum, quod caro Christi non est apta esui nisi prout
est sub sacramento; et quia sacramentum hoc est repraesentativum
passionis Christi, ideo dicitur quod crux fecit eam esui aptam.
Ad tertium dicendum, quod non ratione passibilitatis, sed virtute
divinitatis unitae, habebat corpus Christi quod alios in se
converteret.
Ad quartum dicendum, quod masticatio importat respectum corporis
Christi ad aliud extra; et ideo quantum ad hoc non comparatur ad
manducantem secundum dimensiones proprias, sed secundum dimensiones
panis; et inde est quod nunc non laeditur per masticationem, nisi
ratione impassibilitatis, quae in ipso corpore nunc est.
|
|