|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod corpus Christi, si
fuisset in pixide servatum, non ibi moreretur. Corpus enim Christi
non est mortuum nisi crucifixione. Sed ibi non crucifigebatur. Ergo
et ibi non moriebatur.
2. Praeterea, actio Judaeorum erat causa mortis Christi, et
sanguinis effusio. Sed ibi non effudisset sanguinem, nec actio
Judaeorum ibi fuisset. Ergo non fuisset ibi mortuum.
1. Sed contra, unum et idem corpus fuisset tunc in pixide et in
cruce. Sed in cruce moriebatur. Ergo et in pixide.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod si post mortem Christi aliquis
apostolorum confecisset hoc sacramentum, fuisset ibi anima Christi;
fuisset enim aliter imperfectum sacramentum. Sed de perfectione
sacramenti est non solum corpus, sed etiam anima; quia totus Christus
in sacramento continetur. Ergo ibi fuisset anima.
2. Praeterea, verba formae non fuissent tunc minoris virtutis quam
modo. Sed modo ex vi formae conficitur corpus cum anima. Ergo et
cetera.
1. Sed contra, corpus Christi non est perfectius sub specie
sacramenti quam sub specie propria. Sed tunc corpus Christi erat
exanime. Ergo et sub sacramento.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod Deus facere potuerit quod tunc anima
esset corpori Christi in sacramento existenti unita. Anima enim
Christi majorem convenientiam habebat ad corpus proprium quam ad
Infernum. Sed anima separata a corpore Christi jacente in sepulcro
fuit in Inferno. Ergo similiter potuisset esse in loco illo ubi
corpus Christi sub sacramento conservabatur.
2. Praeterea, corpus Christi, quia est divinitati adjunctum,
potest esse in sacramento, et in specie propria. Ergo et anima, cum
sit divinitati unita, poterat esse simul in Inferno, et in corpore
Christi sub sacramento.
1. Sed contra, ex hoc sequeretur quod contradictoria essent simul
vera, si corpus Christi esset simul animatum et inanimatum. Sed hoc
Deus facere non potest, ut Augustinus dicit contra Faustum. Ergo
nec primum.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod omnia verba quae
significant passionem ab extrinseco illatam, non possunt attribui
corpori Christi prout est sub sacramento; cujus ratio ex dictis
apparet; unde non potest dici, quod in pixide crucifigeretur vel
verberaretur, vel aliquid hujusmodi. Nec ex hoc sequitur quod duo
contradictoria sint simul vera; quia non secundum idem comparatur ad
extra corpus Christi hic et ibi. Omnia autem verba quae significant
passionem innatam, conveniunt ei, ut dolet, patitur, et cetera
hujusmodi; et similiter potest dici, quod in altari moritur; unde
versus: pixide servato poteris copulare dolorem innatum; sed non
illatus convenit illi.
Ad primum ergo dicendum, quod passiones extrinsecae pertingunt ad
substantiam corporis Christi mediantibus dimensionibus propriis; et
ideo propter impressiones extrinsecas quae ad species panis pertinent,
nulla passio intrinseca corpori Christi attribuitur; sed propter
impressiones extrinsecas ad dimensiones proprias pertinentes
attribuuntur passiones corpori Christi, et extrinsecae sub specie
propria tantum, et intrinsecae etiam sub specie aliena; et ideo
propter crucifixionem in Calvariae loco factam, corpus Christi verum
servatum moriebatur sub specie propria, et sub sacramento.
Et per hoc patet solutio ad secundum; quia actio Judaeorum extrinseca
erat; fluxus etiam sanguinis ad motum localem pertinet, et sic
importat ordinem ad aliquid extra.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod cum animatio sit proprietas
intrinseca, constat quod sicut corpus Christi in specie propria erat
exanime, ita sub sacramento. Unde si corpus Christi fuisset ab ullo
discipulorum consecratum, non fuisset ibi anima. Quidam autem
dicunt, quod forma fuit suspensa in illo triduo; et quod si primo
consecratum, fuisset reservatum, desineret ibi esse Christo mortuo.
Sed haec frivola sunt; quia nec ratione nec auctoritate confirmantur.
Ad primum ergo dicendum, quod, sicut supra dictum est, dist. 10,
anima non est ibi ex vi sacramenti, sed propter concomitantiam ad
corpus; et ideo corpore sine anima existente, nihil deperit
perfectioni sacramenti, si anima ibi non contineatur.
Ad secundum dicendum, quod hoc non est propter defectum virtutis
verborum, sed propter diversam dispositionem corporis Christi.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod Deus bene poterat facere quod
anima Christi a corpore separata jacente in sepulcro, esset in loco
ubi erat corpus sub sacramento, quia hoc importat respectum ad extra;
sed non quod esset ei unita sub sacramento sicut forma, quia hoc
pertinet ad dispositionem interiorem; unde inevitabiliter sequeretur
duo contradictoria esse simul.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa non concludit, nisi quod
esset ibi sicut in loco; et hoc Deus bene potuit facere.
Et similiter etiam dicendum ad secundum. Tamen non est haec causa
quare corpus Christi potest esse aliquo modo in diversis locis, quia
est divinitati unitum; sed ratione conversionis alterius corporis in
ipsum factae, quae non fit in animam.
|
|