|
Postquam determinavit Magister de uno trium, in quibus consistit
integritas hujus sacramenti, scilicet de eo quod est res et
sacramentum; in parte ista intendit determinare de aliis duobus,
scilicet de eo quod est sacramentum tantum, et de eo quod est res
tantum; unde dividitur in partes duas: in prima determinat de eo quod
est res tantum, ibi: institutum est hoc sacramentum duabus de causis.
Prima in duas: in prima determinat de accidentibus, quae sunt
sacramenta, idest signa utriusque corporis Christi, scilicet veri et
mystici; in secunda determinat de actu sacerdotis, qui est sacramentum
sive signum passionis Christi, ibi: post haec quaeritur, si quod
gerit sacerdos, proprie dicatur sacrificium. Circa primum duo facit:
primo determinat de ipsis accidentibus; secundo de fractione, quae in
eis fundatur, ibi: solet etiam quaeri de fractione et partitione.
Circa hoc duo facit: primo determinat de ipsa fractione; secundo de
partium significatione, ibi: quid autem partes illae significent,
Sergius Papa tradit. Circa primum duo facit: primo movet
quaestionem; secundo determinat eam, ibi: ideo quibusdam placet,
quod non sit ibi fractio, sicut videtur. Circa quod quatuor opiniones
ponit; secunda incipit ibi: alii vero dicunt etc.; tertia ibi: alii
tradunt corpus Christi essentialiter frangi; quarta, ibi: sed quia
corpus Christi incorruptibile est, sane dici potest fractio illa et
partitio non in substantia corporis, sed in ipsa forma panis
sacramentaliter fieri. Et circa hoc duo facit: primo ponit opinionem
quartam; secundo confirmat eam, quia prae ceteris vera est, ibi: ne
autem mireris vel insultes, si accidentia videantur frangi.
Institutum est hoc sacramentum duabus de causis. Hic ponit effectum
hujus sacramenti; et quia ex effectu rei accipitur usus ejus, ideo
circa hoc duo facit: primo ponit effectum; secundo determinat utendi
modum, ibi: si autem quaeritur, utrum quotidie communicandum sit;
audi quid inde tradit Augustinus. Hic est triplex quaestio: prima de
accidentibus. Secunda de effectibus hujus sacramenti. Tertia de
frequentatione ipsius. Circa primum quaeruntur tria: 1 utrum
accidentia sint hic sine subjecto; 2 de operatione illorum
accidentium; 3 de fractione quae in eis fundatur.
|
|