|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod ipsum verum corpus
Christi frangatur in sacramento. Omne enim quod manducatur,
masticatur et frangitur. Sed verum corpus Christi manducatur:
Joan. 6, 57: qui manducat carnem meam et cetera. Ergo et
frangitur.
2. Praeterea, hoc sacramentum est memoriale dominicae passionis.
Sed in passione ipsum corpus Christi est perforatum clavis et lancea.
Ergo in sacramento ipsum corpus Christi frangitur.
3. Praeterea, sicut corpus Christi est totum in qualibet parte
specierum, ita forma substantialis. Sed forma substantialis
materialis dividitur per accidens per divisionem specierum. Ergo et
corpus Christi.
1. Sed contra, quod frangitur, non manet integrum. Sed corpus
Christi manet integrum, ut in littera dicitur. Ergo non frangitur.
2. Praeterea, omne corpus frangibile est passibile. Sed corpus
Christi est impassibile, cum sit gloriosum. Ergo non frangitur.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod nec etiam species frangantur. Signum
enim debet respondere signato. Sed species sunt signum corporis
Christi. Cum ergo verum corpus Christi non frangatur, nec ipsae
species frangentur.
2. Praeterea, secundum philosophum in 4 Meteor., corporea
dicuntur frangibilia et comminuibilia secundum determinatam
dispositionem pororum. Sed species illae non habent poros: quia sub
omnibus partibus specierum est aequaliter corpus Christi, et sub nulla
aliquid aliud. Ergo species illae neque frangi neque comminui
possunt.
3. Praeterea, in omni fractione, ea perfecta, aliud est quod
continetur sub diversis partibus. Sed omnino est idem quod continetur
sub diversis partibus specierum, qualitercumque disponantur. Ergo non
proprie dicuntur frangi.
1. Sed contra, Matth. 26, dicitur, quod dominus benedixit et
fregit. Sed verba Evangelii non possunt esse falsa. Ergo fuit ibi
fractio vera. Sed non in corpore Christi, ut probatum est. Ergo in
speciebus fuit.
2. Praeterea, magis competit quantitati dividi quam corrumpi, vel
in aliud converti. Sed hoc contingit dimensionibus ibi remanentibus,
ut ex dictis patet. Ergo et frangi, sive dividi.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod inconvenienter assignetur in littera
significatio partium fractionis. Quia partes fractionis fractioni
respondent. Sed fractio significat passionem Christi, ut in littera
dicitur. Ergo partes fractionis debent significare partes veri
corporis Christi, in quas per passionem divisum est corpus ejus.
2. Praeterea, hoc sacramentum est maxime sacramentum unionis. Sed
distinctio partium unioni opponitur. Ergo non competit in hoc
sacramento significari partes distinctas corporis mystici.
3. Praeterea, hoc non videtur servari secundum communem morem
Ecclesiae quod aliqua pars usque in finem Missae reservetur. Ergo
secundum hoc non debet accipi significatio alicujus partis.
4. Praeterea, Innocentius, et Hugo de s. Victore, dicunt,
quod pars extra calicem servata significat beatos; et ita videtur male
dicere, quod significat illos qui sunt in sepulcris.
5. Praeterea, beati remedio non indigent. Sed sacramenta
Ecclesiae in remedium ordinantur. Ergo non debet esse aliqua pars
quae beatos significet.
6. Praeterea, sicut est diversitas inter mortuos, ita etiam inter
vivos. Sed pro mortuis ponuntur duae partes. Ergo et pro vivis duae
poni debent ad minus.
7. Praeterea, sicut membra distinguuntur ab invicem, ita caput
distinguitur a membris. Ergo cum sint tres partes ad significandum
diversitatem membrorum corporis mystici, deberet addi et quarta ad
significandum ipsum caput.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod sicut supra dictum
est, corpus Christi non comparatur ad species sub quibus continetur,
mediantibus suis dimensionibus; immo dimensiones ejus sunt ibi quasi ex
consequenti; ideo quidquid convenit corpori Christi mediantibus
dimensionibus suis, hoc non convenit ei secundum quod est sub
sacramento. Cum ergo divisio quantitativa ei convenire non possit nisi
mediante dimensione propria, constat quod fractione specierum ipsum
corpus ejus non dividitur neque frangitur, etiam si passibile esset,
sicut in coena fuit.
Ad primum ergo dicendum, quod in manducatione sunt multa; et fractio
sive masticatio, et trajectio in ventrem sive nutritio. Primum autem
convenit ipsis speciebus tantum; sed secundum et speciebus
continentibus et corpori contento: quia ubi sunt species, est verum
corpus Christi. Sed tertium, si loquamur spiritualiter, convenit
corpori Christi, si autem corporaliter, speciebus, ut dictum est.
Et ideo manducatio aliquo modo competit corpori Christi, sed non
fractio, sive divisio.
Ad secundum dicendum, quod quia hoc sacramentum est signum passionis
Christi, et non ipsa passio; ideo oportet quod passio quam significat
fractio, non sit in corpore Christi, sed in speciebus, quae sunt
signum ejus.
Ad tertium dicendum, quod forma substantialis materialis aliquo modo
habet ordinem ad dimensiones, cum dimensiones interminatae
praeintelligantur in materia ante formam substantialem, ut dictum est;
sed corpus Christi nequaquam; et ideo non est simile de corpore
Christi et illis formis.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod quidam dixerunt, quod fractio
secundum rei veritatem non erat in hoc sacramento. Sed hoc non potest
esse: quia fractio importat passionem, sive motum quemdam, et
multitudinem ad quam terminatur motus; et utrumque horum est sensibile
per se. Sunt enim sensibilia communia, quae contra sensibilia per
accidens dividuntur in 2 de anima; et ita judicium de his pertinet ad
sensitivam partem; unde cum sensus judicet fractionem, si non esset
fractio, esset falsum judicium; quod non competit in sacramento
veritatis. Et ideo alii dixerunt, quod est ibi fractio sine
subjecto. Sed hoc non potest dici; quia fractio cum sit quidam
motus, secundum rationem suae speciei, requirit terminum a quo et in
quem; et ideo oportet ibi esse unum quod in multa dividitur, et hoc
est subjectum fractionis. Et praeterea actio vel passio habet magis
debile esse quam qualitas; unde cum qualitates in hoc sacramento
ponamus in subjecto, multo fortius passionem. Et ideo, cum fractio
non possit esse in corpore Christi sicut in subjecto, ut dictum est,
oportet quod sit in speciebus.
Ad primum ergo dicendum, quod signum respondet signato quantum ad id
quod est: est enim hoc sacramentum signum rememorativum respectu
dominicae passionis.
Ad secundum dicendum, quod sicut densitas manet in hoc sacramento,
ita durities, quae est ejus effectus; et propter hoc etiam species
illae sonum facere natae sunt, et sic etiam est ibi porositatem
invenire.
Ad tertium dicendum, quod illud de speciebus quod est in una
portione, non est in alia: quia species sunt quae franguntur: corpus
autem Christi non frangitur, quia totum remanet sub qualibet parte;
et ratio hujus dicta est supra, dist. 10.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod sicut in hoc sacramento est
duplex res sacramenti, scilicet corpus Christi verum et mysticum; ita
etiam fractio duo significat, scilicet ipsam divisionem corporis veri,
quae facta est in passione, et haec significatio tangitur in littera,
et distributionem virtutis redemptionis Christi per diversa membra
Ecclesiae; et hanc significationem tangit Dionysius in 3 cap.
Eccl. Hierar. Et secundum hoc accipitur significatio partium
secundum diversum membrorum statum. Quia quidam sunt adhuc vivi, et
hi significantur per partem quae comeditur: quia ipsi atteruntur
diversis poenalitatibus, et sunt in ipso motu, ut incorporentur
Christo. Quidam autem sunt mortui: et hi sunt in duplici statu.
Quia quidam in plena participatione beatitudinis; et hoc est corpus
Christi quod jam surrexit, sicut ipse Christus, et beata virgo; et
hi significantur per partem in calice missam, quia illi inebriantur ab
ubertate domus Dei. Quidam autem sunt in expectatione plenae
beatitudinis, qui vel stolam animae tantum habent, vel neutram, ut hi
qui sunt in Purgatorio; et hi significantur per tertiam partem quae
reservatur usque in finem: quia hi perfectam gloriam consequuntur in
fine mundi, et interim in speciebus quiescunt.
Ad primum ergo dicendum, quod ipsum corpus Christi verum significat
corpus Christi mysticum; unde partes corporis veri significant partes
corporis mystici.
Ad secundum dicendum, quod ista unio facta est per passionem
Christi; et ideo oportet quod sit in hoc sacramento fractio, quae
passionem significet.
Ad tertium dicendum, quod talis mos fuit in primitiva Ecclesia, qui
tamen modo cessavit propter periculum; nihilominus remanet eadem
significatio partium.
Ad quartum dicendum, quod non est inconveniens per idem diversa
significari secundum suas proprietates diversas; unde et calix
passionem significat inquantum inebriat; et sic procedit significatio
quam ponit Innocentius: quia pars extra calicem significat eos qui
sunt extra passionem praesentis miseriae, et pars in calice missa eos
qui praedictis passionibus opprimuntur. Sed inquantum potus calicis
delectat, significat gaudium aeternitatis; et ita procedit
significatio in littera posita, quae continetur sub his versibus:
hostia dividitur in partes. Tincta beatos plene: sicca notat vivos,
servata sepultos.
Ad quintum dicendum, quod hoc sacramentum non solum est in remedium,
sed etiam in gratiarum actionem; et ideo, quamvis beati non
consequantur aliquod remedium in isto sacramento, quia tamen est in
gratiarum actionem pro eorum gloria, conveniens fuit ut et ipsi in hoc
sacramento significarentur.
Ad sextum dicendum, quod omnes vivi indigent hoc sacramento ad
remedium, sed non omnes mortui; et ideo pro mortuis ponuntur duae
partes, sed pro vivis una tantum. Vel dicendum, quod duae ponuntur
pro vivis in hoc saeculo, et alia pro vivis in gloria, qui
resurrexerunt; et pro omnibus qui adhuc non resurrexerunt, una
tantum.
Ad septimum dicendum, quod resurrectio membrorum est conformis
resurrectioni capitis; quia reformabit corpus humilitatis nostrae
configuratum corpori claritatis suae; Philip. 3, 20: et ideo
eadem parte significatur et caput et membra ei perfecte configurata.
|
|