|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod per hoc sacramentum non
augeantur virtutes. Quia diversarum causarum diversi sunt effectus.
Sed augmentum virtutis est effectus Baptismi, et etiam
confirmationis, ut supra dictum est. Ergo non est effectus
Eucharistiae.
2. Praeterea, per augmentum caritatis ad perfectionem caritatis
venitur. Si ergo per hoc sacramentum caritas et aliae virtutes
augerentur, toties posset sumi quod homo in hac vita ad perfectam
caritatem veniret, et ad summum gradum ipsius; quod non est nisi in
patria, ut Augustinus dicit.
3. Praeterea, omnes virtutes simul augentur. Si ergo augmentum
virtutum esset effectus hujus sacramenti, non magis deberet poni
effectus augmentum caritatis quam aliarum virtutum.
1. Sed contra, nihil spiritualiter perficitur nisi per augmentum
virtutum. Sed secundum Dionysium, Eucharistia habet virtutem
perfectivam. Ergo effectus ejus est virtutis augmentum.
2. Praeterea, effectus hujus sacramenti est plenitudo gratiae, ut
patet in oratione canonis: quotquot ex hac altaris participatione
sumpserimus, omni benedictione caelesti et gratia repleamur. Sed ad
plenitudinem gratiae per augmentum virtutis pervenitur. Ergo idem quod
prius.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod hoc sacramentum prosit etiam beatis ad
augmentum gloriae. In collecta enim beati Leonis Papae, ut
Innocentius dicit, ita dicitur: annue nobis domine, ut animae famuli
tui Leonis haec prosit oblatio. Sed constat beatum Leonem in gloria
esse. Ergo prodest beatis ad gloriae augmentum.
2. Praeterea, hoc sacramentum offertur etiam pro parvulis
decedentibus in innocentia baptismali. Sed constat quod tales ad
gloriam transeunt. Ergo prodest etiam hoc sacramentum ad augmentum
gloriae.
1. Sed contra, sacramenta Ecclesiae non prosunt alicui qui non sit
in statu proficiendi. Sed sancti in patria existentes non sunt in
statu proficiendi, cum sint in termino profectus. Ergo eis
Eucharistia non prodest.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod effectus hujus sacramenti non possit
impediri nisi per peccatum mortale. Quia, sicut Ambrosius in littera
dicit, spiritualiter manducat qui innocentiam ad altare portat. Sed
quicumque sine peccato mortali accedit, portat innocentiam ad altare;
quia venialia peccata innocentiam non tollunt. Cum ergo spiritualiter
manducans effectum sacramenti percipiat, videtur quod effectus
sacramenti non possit impediri nisi per peccatum mortale.
2. Praeterea, Baptismus non est nobilius sacramentum quam istud.
Sed nihil impedit effectum Baptismi nisi peccatum mortale. Ergo nec
effectum hujus sacramenti.
3. Praeterea, peccatum veniale non facit fictum. Sed sola fictio
impedit sacramentorum effectum. Ergo solum peccatum mortale impedit
sacramenti effectum.
1. Sed contra, nullus percipit effectum hujus sacramenti nisi qui
accedit sicut accedendum est. Sed aliquis debet accedere ad hoc
sacramentum cum diligenti conscientiae suae examinatione, ut patet 1
Corinth. 11. Cum ergo sine peccato mortali possit hoc
praetermitti, videtur quod sine peccato mortali possit effectus hujus
sacramenti impediri.
2. Praeterea, ad hoc quod aliquis adultus gratiam recipiat, oportet
quod se ad gratiam habendam praeparaverit. Sed hanc praeparationem
contingit sine peccato mortali impediri. Ergo sine peccato mortali
contingit impediri effectum hujus sacramenti.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod proprius effectus
cujuslibet sacramenti debet assumi ex similitudine ad materiam illius
sacramenti; sicut expurgatio veteris vitae est effectus Baptismi per
ablutionem aquae significata. Et ideo cum materiale in hoc sacramento
sit cibus, oportet quod effectus proprius hujus sacramenti accipiatur
secundum similitudinem ad effectum cibi. Cibus autem corporalis primo
in cibatum convertitur, et ex tali conversione, deperdita restaurat,
et quantitatem auget; sed spiritualis cibus non convertitur in
manducantem, sed eum ad se convertit. Unde proprius effectus hujus
sacramenti est conversio hominis in Christum, ut dicat cum apostolo,
Galat. 2, 20: vivo ego, jam non ego; vivit vero in me
Christus; et ad hoc sequuntur duo effectus: augmentum spiritualis
quantitatis in augmento virtutum, et restauratio deperditorum in
remissione venialium vel reparatione cujuscumque defectus praecedentis.
Ad primum ergo dicendum, quod augmentum dicitur dupliciter. Uno modo
communiter, prout invenitur in viventibus et non viventibus, secundum
quod quaelibet additio augmentum facit; et hoc modo virtutes augentur
per omnia sacramenta quae gratiam inveniunt in subjecto, ex eo quod
ipsa de se nata sunt gratiam causare. Alio modo augmentum dicitur
proprie, prout est in viventibus ex conjunctione nutrimenti; et talis
modus augmenti virtutum est proprius huic sacramento.
Ad secundum dicendum, quod duplex est perfectio caritatis; scilicet
viae, et patriae; et quamvis non possit hoc sacramentum existentes in
via perducere ad perfectionem patriae propter diversum statum, potest
tamen perducere ad perfectionem viae. Per augmentum enim caritatis ad
perfectionem patriae in via pervenire non possumus.
Ad tertium dicendum, quod caritatis proprium est transformare amantem
in amatum, quia ipsa est quae extasim facit, ut Dionysius dicit. Et
quia augmentum virtutum in hoc sacramento fit per conversionem
manducantis in spiritualem cibum, ideo magis attribuitur huic
sacramento caritatis augmentum quam aliarum virtutum.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod gloria comprehendit sanctorum
praemium; quod quidem est duplex; scilicet essentiale gaudium quod de
divinitate habent; et accidentale, idest gaudium quod habent de
quocumque bono creato. Quantum autem ad praemium essentiale, secundum
probabiliorem opinionem, eorum gloria augeri non potest; sed quantum
ad praemium accidentale usque ad diem judicii augeri potest; alioquin
tunc non augeretur gaudium de gloria corporis; unde de omnibus
benefactis eis gloria accrescit; quia gaudium est Angelis Dei super
uno peccatore poenitentiam agente; Luc. 15, 10; et ita etiam de
omnibus quae in Dei honorem fiunt, gaudent, et maxime de his in
quibus de eorum gloria Deo gratias agimus. Unde simpliciter
loquendo, hoc est quantum ad essentiam gloriae, hoc sacramentum non
auget in beatis gloriam; sed secundum quid, scilicet quantum ad
accidentale praemium, auget.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut Innocentius solvit, ubicumque
talis loquendi modus invenitur, ita debet intelligi, ut ad hoc prosit
ut a fidelibus magis ac magis glorificetur in terris.
Ad secundum dicendum, quod pro pueris baptizatis Missarum solemnia
celebrantur, non quia eis juventur quantum ad remissionem alicujus
culpae, vel quantum ad augmentum gloriae, sed propter alias rationes:
tum propter solatium vivorum; tum ad ostendendum parvulos ad unitatem
corporis mystici pertinere, dum idem modus exequiarum servatur in ipsis
et in aliis; tum ad commendandum redemptionis mysterium, quod in hoc
sacramento commemoratur, per quod parvuli sine proprio merito salutem
consequuntur aeternam.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod omnis perfectio acquirenda
impeditur per remotionem propriae dispositionis. Sicut autem
dispositiones materiales se habent ad perfectionem formae, ita actus se
habent ad perfectionem finis; unde cum hoc sacramentum perficiat
conjungendo fini, ut supra dictum est; ad hoc quod effectum suum plene
habeat in sumente, oportet quod adsit actualis devotio. Et quia
interdum absque mortali peccato actualis devotio impediri potest, cum
distractiones variae ipsam impediant, et peccata venialia virtutum
actum tollant; absque peccato mortali potest effectus hujus sacramenti
impediri, ita quod aliquis augmentum gratiae non consequatur; nec
tamen reatum peccati mortalis incurret, sed forte reatum venialis
peccati, ex hoc quod imparatus accedit.
Ad primum ergo dicendum, quod innocentiam portans spiritualiter
manducat habitu, sed non semper actu; et ad hoc quod effectum
sacramenti percipiat, oportet quod actu spiritualiter manducet.
Ad secundum dicendum, quod in Baptismo datur primum esse spirituale;
et ideo effectus ejus non impeditur nisi per propositum peccati mortalis
committendi, quod directe vitae spirituali opponitur. Sed in hoc
sacramento fit conjunctio ad finem, quae debet esse per debitam
operationem; et ideo defectus talis operationis impedit effectum hujus
sacramenti.
Ad tertium dicendum, quod quamvis peccatum veniale non faciat fictum
simpliciter, facit tamen fictum quo ad aliquid. Nec tamen dicendum
quod omne peccatum veniale impediat effectum hujus sacramenti, sed
solum illud quod tollit actualem devotionem quae exigitur in hoc
sacramento.
|
|