|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod liceat omnino a
communione cessare. Quia nullus tenetur nisi ad ea quae sunt
necessitatis. Sed hoc sacramentum, ut supra, dist. 9, qu. 1,
art. 1, quaest. 2, dictum est, non est necessitatis. Ergo
aliquis potest omnino a sacramenti sumptione cessare.
2. Praeterea, quod fit ad reverentiam Dei, non est peccatum. Sed
aliquis potest ex reverentia sacramenti omnino cessare. Ergo si omnino
cesset, non est peccatum.
3. Praeterea, Augustinus dicit, quod de sumptione hujus sacramenti
debet quilibet facere quod pie credit faciendum esse. Ergo non
peccat, si omnino cesset, et putat hoc esse faciendum.
1. Sed contra est quod Innocentius dicit: cavendum est ne si nimium
hujus sacramenti sumptio differatur, mortis periculum incurratur.
Ergo si omnino cessatur, est mortiferum.
2. Praeterea, statutum est Ecclesiae, ut saltem semel in anno
fideles communicent. Ergo qui omnino cessat, peccat.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod ille qui consecrat, possit a communione
cessare. Quia ubi est major necessitas, ibi secundum ordinem debitum
caritatis est magis subveniendum. Sed potest contingere quod postquam
sacerdos consecraverit, aliquis infirmetur ad mortem, et instanter
petat corpus Christi in ultima necessitate constitutus. Ergo cum sit
hoc sacramentum caritatis, debet sacerdos ipse a communione desistere,
et infirmo dare.
2. Praeterea, gravius est peccatum peccato superaddere quam unum
simplex peccatum committere. Sed habens conscientiam peccati mortalis
peccat consecrando, peccat etiam communicando. Ergo ex quo
consecravit, debet saltem a sumptione cessare.
3. Praeterea, communicatio corporis domini et sanguinis aequaliter
debetur omnibus membris Christi. Sed aliis datur corpus Christi sine
sanguine. Ergo sacerdos saltem a sumptione sanguinis abstinere
potest.
1. Sed contra est quod dicitur de Consecr., dist. 2, cap.
relatum, ubi reprobatur eorum error qui volebant consecrare corpus
Christi, et non sumere.
2. Praeterea, hoc idem videtur ex verbis domini, quibus dixit hoc
sacramentum instituens: accipite, et comedite; Matth. 26, 26.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod laudabilius sit abstinere ab hoc
sacramento quam accedere. Quia ad Deum maxime per humilitatem
appropinquamus. Sed quod homo ex reverentia sacramenti a communione
desistit, humilitatis est. Ergo hoc videtur magis meritorium et
fructuosum, quam etiam sumere.
2. Praeterea, caritatis verae est magis Dei gloriam quam commodum
proprium quaerere. Sed iste qui abstinet, videtur propter gloriam
Dei facere quam reveretur; qui autem sumit, propter proprium commodum
facere, quia fructum sacrum quaerit. Ergo illud est perfectioris
caritatis, et ita magis meritorium.
3. Sed contra, in aliis sacramentis ei cui licet sacramentum
accipere, melius est accipere quam desistere. Sed hoc sacramentum
dignius est aliis. Ergo multo melius est homini parato accipere quam
ex reverentia desistere.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod nulli licet omnino a
communione cessare: quia Ecclesia statuit tempus in quo fideles
communicare debeant; unde qui omnino desistunt, efficiuntur rei
transgressionis praecepti. Institutio autem Ecclesiae fuit
necessaria: quia enim in quotidiana pugna sumus, vita spiritualis in
nobis evanesceret, nisi aliquando cibum vitae sumeremus.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc sacramentum de sui institutione
prima, quamvis non sit de necessitate salutis, tamen ex institutione
Ecclesiae necessarium efficitur; et sine hoc etiam necessarium esset
non simpliciter, ut sine quo non esset salus, sed ex suppositione
finis; si scilicet homo in vita spirituali firmus persistere vellet.
Ad secundum dicendum, quod reverentia debita Deo in hoc exhibetur
quod homo non se nimis divinis ingerat supra suum modum; sed quod homo
omnino se subtrahat, hoc est contemptus, et pusillanimitatis.
Ad tertium dicendum, quod verbum Augustini referendum est ad hoc quod
quotidie sumatur, vel non; non autem ad hoc quod omnino quis
desistat.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod semper ille qui consecrat,
debet sumere corpus et sanguinem Christi, nisi impediatur vel per
violentiam, vel per mortem, vel per infirmitatem, vel aliquid
hujusmodi: cujus ratio potest sumi ex parte ipsius sacramenti, quod in
ipsa sumptione complementum suae significationis accipit: quia, ut
dicit Augustinus, dum sanguis in ore fidelium de calice funditur,
sanguinis effusio de latere Christi designatur: et etiam complementum
suae efficaciae, quia ultimum effectum proprium habet in hoc quod
sumitur. Ut ergo sacramentum sit perfectum, oportet illum qui
sacramentum celebravit, communicare. Potest etiam sumi ratio ex parte
ipsius consecrantis: quia cum ipse sit aliis dispensator divinorum,
debet primo in participatione divinorum fieri, ut Dionysius dicit in
3 cap. Eccles. Hierar.
Ad primum ergo dicendum, quod in tali casu non oportet quod sacerdos
communionem intermittat; sed potest dare infirmo petenti partem hostiae
consecratae.
Ad secundum dicendum, quod magis peccaret non sumendo, quia
sacrilegium committeret pervertens ritum sacramentorum. Nec tamen est
perplexus; quia potest ad Deum converti, et conteri: et tunc sine
periculo in tali articulo sumet.
Ad tertium dicendum, quod perfectio sacramenti hujus in utroque
consistit, ut ex supra dictis patet; et ideo sacerdos celebrans qui
alterum tantum sumeret, imperfecte sacramentum perageret; unde reus
sacrilegii secundum canones judicatur, de Consec., dist. 2, cap.
comperimus. Secus est autem de aliis qui non perficiunt sacramentum:
quia eis subtrahitur sanguis propter effusionis periculum; unde et
sacerdos in parasceve, quando non consecrat, corpus sine sanguine
sumit.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in his quae sunt ex genere suo
bona, peccatum non accidit, nisi ex aliquo accidente, dum inordinate
explentur; et ideo ea perficere per se bonum est; sed abstinere ab eis
non est bonum nisi ratione accidentis alicujus. Unde cum Eucharistiam
accipere sit bonum ex genere, assumere eam est bonum per se, abstinere
est bonum per accidens, inquantum scilicet timetur ne inordinate
sumatur. Et quia quod est per se, praejudicat ei quod est per
accidens; ideo simpliciter loquendo, melius est Eucharistiam sumere
quam ab ea abstinere; sed in casu aliquo nihil prohibet esse melius
abstinere, quando aliquis probabiliter praesumit ex sumptione
reverentiam minui. Si autem haec duo ad invicem comparemus, adhuc
invenitur praevalere sumptio sacramenti abstinentiae a sacramento, tum
ratione effectus sacramenti, tum ratione praeparationis,
quantulacumque sit; tum etiam ratione virtutis elicientis actum: quia
sumere videtur esse caritatis, in qua radix meriti consistit;
abstinere autem timoris: amor autem timori praevalet.
Ad primum ergo dicendum, quod caritas est quae Deo directe nos
conjungit; sed humilitas ad hanc unionem disponit, inquantum hominem
Deo subdit; unde meritum magis consistit in caritate quam in
humilitate.
Ad secundum dicendum, quod in hoc maxime est gloria Dei et bonitas,
quod se creaturis pro captu earum communicat; unde magis videtur ad
Dei gloriam pertinere quod aliquis ad communionem accedat quam quod
abstineat.
|
|