|
Sicut et Christus se ostendit et cetera. Contra, veritatem non
decet aliqua fictio. Ergo non debuit eis aliud ostendere quam quod in
ipso erat. Et ideo dicendum, quod Christus eis speciem suam
naturalem ostendit, et sensus exterior per eam movebatur; sed propter
dubitationem resurrectionis, sensus interioris judicium impediebatur;
unde eum talem inspiciebant exterius, ut Gregorius dicit qualis erat
apud eos interius; et ita non erat aliqua deceptio ex parte Christi,
sicut non est aliqua deceptio in sacra Scriptura ex hoc quod finguntur
figurae Angelis et ipsi Deo; non enim ad hoc fit ut in eis
intellectus remaneat, sed ut ex his in significata eorum surgat; et
ita etiam per speciem illam in qua eis apparuit, voluit eis dominus
interiorem eorum dispositionem significare. Qui confessus est coram
Nicolao Papa et cetera. Videtur ex hoc quod haec opinio omnino sit
tenenda, quia in principio confessionis hujus dicitur: consentio
Romanae Ecclesiae, et apostolicae sedi. Ergo nulli licet aliter
tenere. Et dicendum, quod quia Berengarius negaverat verum corpus
Christi in altari esse, coactus fuit hanc confessionem facere; unde
non intendit dicere, quod ipsum corpus Christi frangatur, sed quod
sub speciebus, in quibus est fractio, verum corpus Christi sit; et
in hoc se dicit consentire apostolicae sedi, a contrario errore
reversus. Manet integer in corde tuo. Et intelligendum est quantum
ad effectum; non quod corpus ejus menti illabatur, quia hoc solius
Dei est. Non est pars corporis et cetera. De hoc dictum est supra,
dist. 10, qu. Unic., art. 3, quaestiunc. 3. Indignus est
qui aliter celebrat. Aliter celebrare dicitur qui non servat materiam
vel formam aut ritum debitum ab Ecclesia institutum; et debet talis,
si ex contemptu faciat, gradus sui periculo subjacere. Etsi Christus
quotidie immoletur, vel semel tantum immolatus sit. Sciendum est,
quod omnia illa verba quae important comparationem Judaeorum ad
Christum et poenam Christi, non dicuntur quotidie fieri. Non enim
dicimus quod Christus quotidie crucifigatur et occidatur; quia actus
Judaeorum et poena Christi transit. Illa autem quae important
comparationem Christi ad Deum patrem, dicuntur quotidie fieri, sicut
offerre, sacrificare, et hujusmodi, eo quod hostia illa perpetua
est; et hoc modo est semel oblata per Christum, quod quotidie etiam
per membra ipsius offerri possit. In sacramento recordatio illius fit
quod factum est semel. Sacerdos enim non solum verbis, sed etiam
factis, Christi passionem repraesentat. Unde et in principio canonis
tres cruces facit super illud: haec dona, haec munera, haec sancta
sacrificia illibata, ad significandum trinam traditionem Christi,
scilicet a Deo, Juda, et Judaeis. Secundo autem super illud:
benedictam, adscriptam, ratam etc. facit tres communiter super
utrumque, ad ostendendum quod tribus Christus est venditus, scilicet
sacerdotibus, Scribis, et Pharisaeis. Duas autem facit divisim
super corpus et sanguinem, ad ostendendum venditorem et venditum.
Tertio facit duas super illud: benedixit et fregit: unam super
corpus, aliam super sanguinem, ad ostendendum quod hoc sacramentum
valet ad salutem corporis et animae. Et quia dominus hoc sacramentum
in mortis suae memoriam exercendum mandavit, ideo statim post
consecrationem brachiorum extensione crucis effigiem repraesentat.
Unde etiam, ut Innocentius dicit, verba consecrationis, quae in
fine ponenda essent quasi complementum totius, in medio ponuntur ad
historiae ordinem observandum; quia verba canonis ad Eucharistiam
consecrandam principaliter pertinent, sed signa ad historiam
recolendam. Quarto facit quinque cruces super illud: hostiam puram
etc. ad repraesentandum quinque plagas. Quinto facit duas super
illud: sacrosanctum filii tui corpus etc. ad signandum vincula et
flagella Christi. Et additur tertia, qua sacerdos seipsum signat
super illud: omni benedictione; quia Christi vulnera, nostra sunt
medicamenta. Vel per has tres cruces significatur triplex oratio, qua
Christus orasse legitur Matth. 26, passione imminente. Sexto
facit tres super illud: sanctificas, vivificas, benedicis etc. ad
repraesentandum, quod Judaei ter dixerunt: crucifige, verbo
crucifigentes Christum, quod fuit tertia hora. Septimo iterum facit
tres super illud: per ipsum, et in ipso, et cum ipso, ad
repraesentandum secundam crucifixionem, qua a militibus hora sexta post
trium horarum spatium crucifixus est; vel ad repraesentandum tres ejus
cruciatus, scilicet passionis, propassionis, compassionis. Deinde
facit duas extra calicem super illud: est tibi Deo patri omnipotenti
in unitate spiritus sancti omnis honor et gloria, ad repraesentandum
separationem animae a corpore, quae facta est hora nona; vel propter
sanguinem et aquam, quae de latere Christi profluxerunt.
Inclinationes etiam factae a sacerdote, signant Christi obedientiam
ad patrem, ex qua mortem sustinuit. Tacita etiam locutio exprimit
consilium Judaeorum mortem Christi machinantium, vel discipulorum,
qui palam Christum confiteri non audebant. Quid autem fractio
significet, dictum est. Quia autem commixtio corporis et sanguinis
unionem animae et corporis significat; ideo illa crucis signatio quae
fit super illa verba: pax domini sit semper vobiscum, magis pertinet
ad resurrectionem, quae virtute Trinitatis et tertia die facta est.
Quod autem quinquies se sacerdos ad populum convertit, significat quod
dominus die resurrectionis quinquies se manifestavit: primo Mariae
Magdalenae, Joan. ult. secundo Petro, Luc. ult. tertio
mulieribus, Matth. ult. quarto discipulis in Emaus, Lucae ultim.
quinto discipulis in unum, Joan. ult. Salutat autem populum septies
ad septiformem gratiam spiritus sancti ostendendam sine quibus mortalis
vita duci non potest; quia etsi possumus vitare singula, non tamen
omnia.
|
|