|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod liceat sacerdoti omnino
a consecratione abstinere. Quia de beato Marco narrat Hieronymus
quod sibi pollicem amputaverit, ut sacerdotio reprobus haberetur. Nec
hoc fecit nisi indignum se reputans tali sacramento. Ergo videtur quod
si omnino a celebratione abstineat ex reverentia dominici corporis et
propriae infirmitatis consideratione aliquis sacerdos, non peccat.
2. Praeterea, sicut sacerdotis officium est consecrare, ita et
ligare et solvere. Sed non exigitur ut liget et solvat, nisi habeat
curam animarum. Ergo etiam a sacerdote qui non habet populum cui
teneatur, non exigitur quod consecret; et ita non peccat omnino
abstinendo.
1. Sed contra est quod Ambrosius dicit: grave est quod ad mensam
tuam mundo corde et manibus innocentibus non venimus; sed gravius est,
si dum peccatum metuimus, etiam sacrificium non reddamus. Sed primum
est peccatum mortale. Ergo et secundum.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod non possint plures simul eamdem hostiam
consecrare. Quia plurium agentium sunt plures actiones, maxime quando
unusquisque sufficit ad agendum. Sed unus sacerdos tantum potest
consecrare. Ergo si plures simul consecrent, sunt plures
consecrationes super eamdem hostiam; et ita fit injuria sacramento.
2. Praeterea, unus dicens verba, virtute verborum consecrat. Sed
quod factum est, fieri non potest; quia quod est, non fit. Ergo
alii nihil faciunt; ergo superfluum est quod dicunt.
1. Sed contra est consuetudo quarumdam Ecclesiarum, in quibus novi
sacerdotes simul episcopo concelebrant.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod non debeat quotidie Missa in Ecclesia
celebrari. Quia in Missa recolitur dominica passio. Sed Ecclesia
celebrat memoriam dominicae passionis semel in anno. Ergo non pluries
debet in Ecclesia Missa dici.
2. Praeterea, in die parasceves agitur memoria dominicae passionis,
nec tamen tunc consecratio fit. Ergo multo minus deberet fieri in
aliis diebus.
3. Praeterea, aliquibus diebus celebratur hoc sacramentum pluries
una die solemniter in Ecclesia, sicut patet in festo nativitatis, et
multis aliis diebus. Ergo videtur quod aliquando deberet
praetermitti.
1. Sed contra, sacramentum Ecclesiae deberet magis assiduari quam
sacramentum veteris legis. Sed quotidie in veteri lege offerebatur
sacrificium. Ergo multo fortius debet in nova lege fieri.
2. Praeterea, panis hujus sacramenti dicitur quotidianus. Sed non
nisi quia quotidie consecratur. Ergo quotidie consecrari debet.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod hora vespertina deberet Missa
celebrari. Quia Christi actio nostra est instructio. Sed ipse
Christus hoc sacramentum fecit in coena hora serotina. Ergo et tali
hora deberet fieri.
2. Praeterea, secundum canones ordines sunt celebrandi circa
vespertinam horam. Sed ordines sacri non celebrantur sine Missarum
solemniis. Ergo debet Missa vespertina hora celebrari.
3. Item, videtur quod post mediam noctem; quia tunc dies secundum
Ecclesiae computum incipit.
4. Item videtur quod tantum in hora sexta, quia illa hora dominus
passus est; cujus passionis hoc sacramentum est memoriale.
Quaestiuncula 5
1. Ulterius. Videtur quod non oporteat in loco sacro celebrari.
Quia sicut hoc sacramentum non est necessitatis, ita nec confirmatio.
Sed confirmatio potest conferri in loco non sacro. Ergo et hoc
sacramentum non oportet quod in loco sacro conficiatur.
2. Item, videtur quod non oporteat esse altare de lapide. Quia
sacrificia veteris legis fuerunt sacrificii hujus figura. Sed ad
veteris legis sacrificia altare fiebat de lignis sethim, ut patet
Exod. 25, et iterum de auro, ut patet 3 Reg. 7, et iterum de
terra, ut patet Exod. 26. Ergo et in nova lege non solum de
lapide oportet quod fiat.
3. Item, videtur quod in pannis sericis debeat consecrari. Quia
panni illi sunt pretiosiores. Ergo ad reverentiam sacramenti magis eis
debemus uti.
4. Item, videtur quod in calice de petra possit celebrari. Quia
calix significat sepulcrum Christi. Sed illud sepulcrum fuit de
petra. Ergo et calix de petra debet fieri. De indumentis autem
sacerdotalibus dicetur in tractatu de ordine, dist. 24, qu. 1,
art. 3.
Quaestiuncula 6
1. Ulterius. Videtur quod aliquo praedictorum omisso non sit
consecratio. Quia, sicut dicit Dionysius, operationes hierarchicae
ordinantur secundum divinas leges. Sed ille qui praetermittit ritum ab
Ecclesia institutum, non sequitur divinas leges, quae per partes
nobis positae sunt. Ergo talis non consecrat, cum consecrare sit
actus hierarchicus, quia est actus ordinis.
2. Praeterea, totus ritus sacramenti suam habet significationem.
Sed significatio est de essentia sacramenti. Ergo et ritus
consecrandi; et ita, si praetermittatur, non erit vera consecratio.
3. Praeterea, actiones spirituales magis sunt ordinatae quam
saeculares. Sed si aliqua actio in rebus saecularibus, puta venditio
vel emptio vel aliquid hujusmodi, contra statuta principum fiat, pro
nulla haberetur. Ergo et si aliquis consecraret contra statutum
Ecclesiae, consecratio nulla est.
1. Sed contra, ea quae sunt de essentia sacramenti, sunt eadem apud
omnes. Sed ritus sacramenti non est idem apud omnes, nec secundum
omne tempus. Ergo non est de essentia sacramenti; ergo sine hoc
potest fieri consecratio.
2. Praeterea, in Baptismo sunt quaedam quae si omittantur, non
reputatur sacramentum irritum, quia sunt ad solemnitatem sacramenti.
Ergo et hic si omittantur illa quae pertinent ad solemnitatem
consecrationis, vere consecratio erit.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod secundum quosdam non
peccat qui dimittit celebrationem, nisi populum habeat commissum, vel
ex obedientia teneatur celebrare. Sed quia secundum Gregorium, cum
crescunt dona, rationes crescunt donorum; cum sacerdoti sit data
potestas nobilissima, reus negligentiae erit, nisi illa utatur ad
honorem Dei et salutem suam, et aliorum vivorum et mortuorum,
secundum illud 1 Petr. 4, 10: unusquisque gratiam quam accepit,
in alterutrum illam administrantes. Nisi forte aliquis ex familiari
spiritus sancti instinctu dimittat, sicut legitur de quodam sancto
patre in vitis patrum, qui ordinatus nunquam postea celebravit.
Ad primum ergo dicendum, quod ille qui non habet ordinem, potest
ordinem refugere. Sed ille qui habet, tenetur ipsum exequi.
Ad secundum dicendum, quod secundum omnes, alios actus ordinum debet
homo non soli Deo, sed etiam proximis; quia actus inferiorum sunt ad
ministerium sacerdotis. Alii autem actus sacerdotis, ut ligare et
solvere, respiciunt corpus mysticum; similiter etiam docere et
baptizare; et ideo qui non tenetur aliis vel subjectione vel
praelatione, potest ab illis actibus sine peccato cessare. Sed
consecratio est actus dignior, et ordinatus ad corpus Christi verum,
nec respicit corpus Christi mysticum nisi ex consequenti; et ideo
etiam si nulli homini teneatur, tamen tenetur Deo, ut reddat ei
sacrificium acceptum; sacerdotibus enim praeceptum est: hoc facite in
meam commemorationem.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod secundum morem quarumdam
Ecclesiarum plures sacerdotes episcopo concelebrant, quando
ordinantur; ad repraesentandum, quod quando dominus hoc sacramentum
instituit, et potestatem consecrandi discipulis dedit, eis
concoenavit, sicut episcopus simul cum ordinatis presbyteris celebrat.
Ad primum ergo dicendum, quod quia intentio requiritur ad perfectionem
sacramentorum, ideo, cum omnes habeant intentionem unam consecrationem
faciendi, non est ibi nisi una tantum consecratio.
Ad secundum dicendum, quod sicut Innocentius dicit, omnes
celebrantes debent intentionem referre ad illud instans in quo episcopus
verba profert; et sic episcopi intentio non defraudatur, nec aliquis
ibi facit quod factum est.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod secundum Innocentium, quinque
de causis quotidie Missa in Ecclesia celebratur. Primo, quia
oportet semper esse paratam medicinam contra quotidiana peccata.
Secundo, ut lignum vitae semper sit in medio Paradisi. Tertio, ut
nobis quotidie Christus uniatur sacramentaliter, et nos ei
spiritualiter. Quarto, ut sit apud nos vigil memoria passionis.
Quinto, ut vero agno loco typici quotidie utamur ad vesperam; quoniam
Judaei ad vesperam convertendi esurient, secundum illud Psalm.
58, 15: convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes.
Ad primum ergo dicendum, quod passio Christi prout in capite
contingit, semel tantum in anno repraesentatur in Ecclesia; sed prout
in nos ejus effectus provenit, quotidie debet repraesentari, quia ejus
effectus in nobis continuus est, et sic repraesentatur in hoc
sacramento.
Ad secundum dicendum, quod Ecclesia volens populum Christianum circa
ipsam dominicam passionem prout in capite nostro fuit, mente occupari,
statuit ut illa die non consecraretur corpus Christi. Ne tamen
Ecclesia omnino sine corpore Christi esset, corpus Christi
praecedenti die consecratum et reservatum sumitur; sanguis autem non
reservatur propter effusionis periculum. Nec est verum quod quidam
dicunt, quod vinum ex immissione partis hostiae in calicem
consecratur: quia transubstantiatio non fit sine debita forma
verborum; unde post potum illum non liceret eadem die communicare.
Ad tertium dicendum, quod omnis nostra actio per Christum perfici
debet; et ideo, quando in una die occurrunt vel diversa Dei beneficia
commemoranda, de quibus sunt gratiae Deo reddendae, vel etiam plura a
Deo impetranda pro salute vivorum et mortuorum; oportet quod pluries
Missa in Ecclesia celebretur, si adsit facultas; nec ex hoc sequitur
quod aliquando debeat intermitti.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod communiter loquendo Missa debet
dici in die, et non in nocte; quia hoc sacramentum ad tempus gratiae
pertinet, quod per diem significatur. Rom. 13, 12: nox
praecessit, dies autem appropinquavit. Dies autem judicatur non solum
ab ortu solis, sed ex quo incipiunt orituri solis signa manifestari per
aliquam aeris illustrationem. Tamen in duabus noctibus Missa
decantatur propter privilegium illarum noctium, scilicet in nocte
nativitatis, quando Christus natus est, et in nocte resurrectionis
circa principium, ut patet ex oratione Deus qui hanc sacratissimam
noctem gloria dominicae resurrectionis illustras etc., quamvis hoc non
oporteat semper observari. Solemnis autem Missae celebratio tribus
horis instituta est fieri; scilicet in tertia diebus festis, in sexta
diebus profestis, in nona diebus jejuniorum; quia in Missa recolitur
mors Christi, qui quidem hora tertia crucifixus est linguis
Judaeorum, hora sexta manibus militum, hora nona expiravit. Sed
quando fiunt ordines, Missa potest cantari etiam post nonam, et
praecipue in sabbato sancto, quia ordines pertinent ad diem dominicam;
vel etiam ut diligentior fiat praeparatio, differtur quantum differri
potest ante prandium; et ideo quando non est dies jejunii, celebratur
inter tertiam et sextam, qua hora comeditur communiter; sed in diebus
jejunii in nona. Privatae autem Missae possunt dici a mane usque ad
tertiam, vel etiam usque ad nonam in diebus jejuniorum.
Ad primum ergo dicendum, quod eadem ratio est quare Christus hora
vespertina consecravit, et quare post coenam; unde sicut non oportet
quod imitemur eum in secundo, ita nec in primo.
Ad secundum dicendum, quod hoc singulariter est in diebus ordinum
ratione jam dicta.
Ad tertium dicendum, quod in medio noctis secundum Ecclesiam incipit
dies naturalis, non autem dies artificialis, in qua solum licet
celebrare.
Ad quartum dicendum, quod quamvis Christus hora sexta fuerit in cruce
positus, tamen sacramentum passionis suae peractum est in aliis horis;
et ideo non oportet quod tunc tantum Missa celebretur.
Quaestiuncula 5
Ad quintam quaestionem dicendum, quod in hoc sacramento continetur
ille qui est totius sanctitatis causa; et ideo omnia quae ad
consecrationem hujus sacramenti pertinent, etiam consecrata sunt;
sicut ipsi sacerdotes consecrantes, et ministri, et vestes, et vasa,
et omnia hujusmodi; et ideo etiam debet in altari et in domo consecrata
celebrari hoc sacramentum. Si autem necessitas adsit, vel propter
destructionem Ecclesiarum in aliqua terra, vel in itinere
constitutis, licet etiam in locis non consecratis celebrare; dummodo
habeant altare portatile consecratum, et alia hujusmodi, quae ad
consecrationem hujus mysterii requiruntur; alias non licet, nisi
episcopo concedente.
Ad primum ergo dicendum, quod confirmationis sacramentum non continet
ipsum Christum; et ideo non requiritur loci sanctificatio, sicut in
hoc sacramento.
Ad secundum dicendum, quod beatus Silvester instituit quod altare de
cetero non nisi lapideum esset. Quia enim altare consecrari debet,
oportet esse aliquam rem fortem et non fragilem, sicut est lignum vel
terra, de qua fiat altare. Item quia debet esse in Ecclesia copia
altarium, ut frequentetur hoc mysterium, ideo debet esse materia
communis, non autem aurum vel argentum, vel aliquid hujusmodi, quod
non de facili possit haberi. In veteri autem lege erat tantum unum
altare ad unum tantum effectum deputatum; et ideo nihil oberat, si de
auro fieret. Competit etiam lapis ad significationem altaris, quod
Christum significat, qui etiam per petram significatur; 1 Corinth.
10, 4: petra autem erat Christus. Sed ante tempus Silvestri,
propter persecutionem non erat fidelibus certus locus ad manendum; et
ideo habebant altare ligneum, quod facile transferretur.
Ad tertium dicendum, quod panni in quibus corpus Christi
consecratur, repraesentant sindonem mundam qua corpus Christi
involutum est; et ideo sicut illa linea fuit, ita non licet nisi in
pannis lineis corpus Christi consecrare. Linum etiam competit huic
sacramento et propter puritatem, quia ex eo panni candidissimi et
facile mundabiles fiunt; et propter multiplicem tunsionem lini qua
paratur ad hoc ut ex eo fiat pannus candidus, quae competit ad
significandum passionem Christi; unde non deceret de pannis sericis
corporale et pallas altaris esse, quamvis sint pretiosiores: neque de
panno lineo tincto, quamvis sit pulchrior.
Ad quartum dicendum, quod secundum statum Ecclesiae calix debet esse
tantum de auro vel argento vel stanno; non autem de aere vel
aurichalco, quia ex fortitudine vini rubiginem generaret, et nauseam
provocaret; neque ex vitro vel ex crystallo propter fragilitatem;
neque ex ligno propter porositatem, quia imbibit liquorem immissum;
neque ex lapide, propter ineptitudinem; non enim oportet quod quantum
ad omnia, signa signatis respondeant.
Quaestiuncula 6
Ad sextam quaestionem dicendum, quod remotis his quae non sunt de
essentia rei, nihilominus res manet; unde cum hujusmodi ritus quantum
ad determinationem horae vel loci vel indumentorum, non sint de
essentia sacramenti, sed de solemnitate, si omittantur, nihilominus
consecratum est sacrificium, dummodo adsint ea quae sunt de essentia
sacramenti, scilicet ordo et intentio ex parte consecrantis, et
materia et forma ex parte consecrati. Tamen graviter peccat qui aliter
facit, et degradandus esset.
Ad primum ergo dicendum, quod leges divinae quae pertinent ad
essentialem institutionem sacramenti, si mutentur, nihil fit, ut si
alia materia esset vel forma; secus autem est de legibus quae pertinent
ad solemnitatem sacramenti.
Ad secundum dicendum, quod significatio rei sacramentalis est de
essentia sacramenti; et hoc sufficienter habetur per materiam; et ideo
significatio quae superadditur in aliquo ritu, est de solemnitate, non
de essentia sacramenti.
Ad tertium dicendum, quod sacramenta originem habent ex institutione
divina; et ideo omissio alicujus quod sit ab Ecclesia institutum, non
potest impedire quin verum sacramentum fiat. Impediret autem, si
sacramenta ex institutione Ecclesiae efficaciam haberent, sicut
actiones saeculares ex statutis principum ratificantur.
|
|