|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod laicus potest dispensare
corpus Christi. Perfectio enim hujus sacramenti in materiae
consecratione consistit, ut supra dictum est, non in usu sacramenti.
Sed ordinati, sunt ministri sacramentorum. Ergo etsi consecratio
materiae ad solos sacerdotes pertineat, tamen dispensatio debet ad
omnes pertinere.
2. Praeterea, ab illis debet dispensari sacramentum qui cum
reverentia ipsum tractant. Sed quidam laici sunt majoris reverentiae
ad sacramentum quam etiam sacerdotes; et etiam mulieres interdum.
Ergo per eos potest hoc sacramentum dispensari.
3. Praeterea, sicut sacerdotis est dispensare corpus Christi, ita
et tangere. Sed in aliquo casu licet tangere laico corpus Christi;
puta, si videret ipsum in terra jacere, et non esset sacerdos qui
tolleret. Ergo et in aliquo casu liceret ei dispensare.
1. Sed contra est quod dicitur de Consecr., dist. 2, cap.
pervenit, ubi inhibetur ne etiam infirmis per laicos sacerdotes hoc
sacramentum transmittant.
2. Praeterea, ad eosdem pertinet esse ministros Ecclesiae, et
dispensatores mysteriorum Dei, 1 Cor. 4: sic nos existimet homo
ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Sed laici
non sunt ministri Ecclesiae. Ergo non debent esse dispensatores
sacramentorum.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod diaconus possit dispensare. Quia beatus
Laurentius diaconus fuit. Sibi autem commissa fuit dispensatio
dominici sanguinis, ut patet in legenda sua. Ergo diaconus potest
dispensare.
2. Praeterea, dispensatio hujus sacramenti ad populi curationem
pertinet. Sed diaconus potest habere curam animarum. Ergo et ipse
est dispensator hujus sacramenti.
1. Sed contra est quod dicit canon dist. 93: non oportet diaconum
panem dare, idest corpus Christi.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod aliquis possit licite recipere
dispensationem sacramenti a fornicario vel excommunicato vel haeretico
sacerdote. Augustinus enim dicit: neque in homine bono, neque in
homine malo aliquis sacramenta Dei fugiat. Ergo potest a quolibet
sacerdote hoc sacramentum recipere.
2. Praeterea, virtus divina praevalet malitiae humanae. Sed
sacramentum divina virtute continet gratiam, et causat. Ergo
quantumcumque sit malus ille qui dederit, vel haereticus, consequitur
gratiam qui ab eo sacramentum recipit.
3. Praeterea, iniquitas sacerdotis non potest ipsum corpus Christi
inquinare. Sed hoc sacramentum ex ipso opere operato, quod est corpus
Christi, gratiam confert. Ergo etiam si aliquis sit excommunicatus
vel haereticus, sacramentum ab eo perceptum gratiam confert.
1. Sed contra est quod dicit canon: nullus Missam audiat sacerdotis
quem scit concubinam indubitanter habere. Ergo peccat qui recipit
sacramentum a concubinario sacerdote.
2. Praeterea, nullus debet recipere sacramentum praeter
institutionem Ecclesiae; quia indignus accederet. Sed aliqui
secundum institutionem Ecclesiae sunt suspensi. Ergo non licet ab eis
sacramenta recipere.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod sicut in corpore
naturali sunt quaedam membra principalia, per quae virtutes et
operationes vitae a principio vitae ad cetera membra decurrunt; ita et
in Ecclesia sacerdotes et alii ministri sunt quasi membra principalia
quibus mediantibus sacramenta vitae populo dispensari debent; et ideo
laicis, quantumcumque sanctis, sicut nec consecratio, ita nec
dispensatio hujus sacramenti competit.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis in essentia sua sacramentum sit
perfectum sine usu sacramenti, tamen perfectionem quantum ad effectum
sine usu non habet; et ideo etiam usus sacramenti hujus ad
dispensationem ministrorum Ecclesiae pertinet.
Ad secundum dicendum, quod in hoc sacramento ad reverentiam ipsius non
solum exigitur sanctificatio morum, sed etiam sacramentalis
sanctificatio: quia et ipse calix in quo sanctitas morum esse non
potest, consecratur propter reverentiam sacramenti; et similiter in
dispensante hoc sacramentum debet esse utraque sanctificatio; unde et
manus sacerdotis unctione sanctificantur, sicut et calix. Et quia
laicus hanc sanctitatem non habet, ideo non potest hoc sacramentum
dispensare.
Ad tertium dicendum, quod sicut Baptismum conferre competit sacerdoti
ex officio, tamen laicus in casu necessitatis non peccat baptizans;
ita tangere corpus Christi ex officio soli sacerdoti competit; sed in
casu necessitatis potest et debet laicus corpus Christi tangere, etiam
si sit peccator, ut si in aliquo loco immundo jaceret. Sed non est
simile de dispensatione sacramenti: quia receptio hujus sacramenti non
est necessitatis; unde ei qui non potest sacramentaliter manducare,
dicendum est: crede et manducasti.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod dispensatio hujus sacramenti
proprie ad sacerdotem pertinet, eo quod ipse repraesentat Christum,
qui fuit mediator Dei et hominum; unde cum hoc sacramentum sit ad
reconciliandum nos Deo, oportet per sacerdotem, qui est mediator
inter Deum et populum, dispensari. Sed sicut sacerdos, ut dictum
est, participat aliquid de virtute perfectiva, quae est episcopi, ita
diaconus participat aliquid de dispensatione hujus sacramenti: competit
enim ei ex officio sanguinem domini dispensare, sed non corpus: quia
dispensator corporis oportet quod ipsum corpus tangat, non autem
dispensator sanguinis: diacono autem non licet corpus Christi
tangere, cum non habeat manus sacratas; et ideo non debet corpus
dispensare nisi de mandato presbyteri vel episcopi, vel presbytero
longe posito in casu necessitatis. Vel ideo dispensat sanguinem et non
corpus, quia per sanguinem significatur redemptionis mysterium, quod a
capite Christi in membra diffunditur officio ministrorum; unde et
sanguini aqua, quae populum significat, admiscetur; sed incarnatio,
quam corpus Christi significat, non est humano ministerio facta.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis fuerit dispensator sanguinis,
non tamen legitur fuisse dispensator corporis; unde et adhuc hodie in
quibusdam Ecclesiis sanguis per diaconum ministris altaris
dispensatur.
Ad secundum dicendum, quod diaconus potest habere curam animarum
quantum ad ea quae jurisdictionis sunt, sed non quantum ad ea quae sunt
ordinis: dispensatio autem sacramentorum ad ordinem pertinet.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod si aliquis cum peccato ad hoc
sacramentum accedit, magis cedit ei in nocumentum quam in profectum.
Quicumque autem contra ordinationem Ecclesiae accedit, per
inobedientiam peccat. Simoniaci autem et schismatici et excommunicati
ex statuto Ecclesiae a dispensatione hujus sacramenti sunt suspensi:
quia sunt extra unitatem Ecclesiae, in qua sacramenta conferuntur; et
similiter interdictum est concubinariis sacerdotibus propter
spiritualitatem maximam quae in hoc sacramento requiritur. Unde si
aliquis ab aliquo praedictorum sacramentum suscipiat, peccat, et sic
gratiam non consequitur. Tamen differt de fornicariis et aliis
praedictis: quia aliis non debet homo communicare in divinis scienter,
quantumcumque sint occulti; sed concubinarii sacerdotes non sunt
vitandi, nisi sint notorii. Et dicuntur notorii tribus modis: vel
propter sententiam, quia convicti sunt; vel per confessionem in jure
factam; vel per rei evidentiam, sicut quando est ita manifestum quod
nulla potest tergiversatione celari. Ab aliis autem peccatoribus licet
sacramenta recipere.
Ad primum ergo dicendum, quod inquantum est malus, non fugitur, sed
propter Ecclesiae prohibitionem. Vel dicendum, quod Augustinus
dicit quod sacramenta non sunt fugienda, quia cognoscendum est etiam ab
eis verum perfici sacramentum.
Ad secundum dicendum, quod quamvis sacramentum virtutem suam non
amittat, tamen in eo qui indigne accedit contra obedientiam Ecclesiae
faciens, effectum non habet.
Et similiter dicendum ad tertium.
|
|