|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod haeresis non dicat
perversitatem fidei. Haeresis enim, ut dicit Isidorus, idem est
quod divisio. Divisio autem unioni opponitur; unio autem fit per
caritatem, quia amor est unitiva virtus, ut dicit Dionysius. Ergo
haeresis non pertinet ad perversitatem fidei, sed magis ad
perversitatem odii.
2. Praeterea, schisma divisionem importat; et ita videntur
schismatici haeretici esse. Sed schismatici non semper habent fidei
perversitatem. Ergo haeresis non consistit in perversitate fidei.
3. Praeterea, simoniaci non errant in fide. Sed tamen simoniaci
sunt haeretici: quia, ut dicit Gregorius in registro: qui per
pecuniam ordinatur, haereticus promovetur. Ergo haeresis non importat
errorem in fide.
4. Praeterea, superstitio religioni opponitur, non fidei. Sed
haeresis superstitio dicitur. Ergo non pertinet ad fidei
perversitatem, sed magis ad perversitatem religionis.
5. Praeterea, Hieronymus dicit, quod ex verbis inordinate prolatis
incurritur haeresis. Sed fides non consistit in verbis oris, sed in
assensu cordis. Ergo haeresis non dicit perversitatem fidei.
6. Praeterea, multa sunt de his quae ad fidem pertinent, in quibus
sunt contrariae opiniones; et sic oportet alteram earum esse falsam;
nec tamen aliqua judicatur haeretica. Ergo tota ratio haeresis non
consistit in perversitate fidei.
7. Praeterea, Judaei habent perversam fidem, nec tamen haeretici
dicuntur. Ergo omnis haeresis non consistit in perversitate fidei.
8. Praeterea, multi habent perversam fidem qui non habent novam
opinionem, sicut Manichaei. Sed habere novam opinionem est de
essentia haeresis, sicut patet per definitionem Augustini. Ergo et
cetera.
9. Praeterea, multi habent perversam opinionem in iis quae sunt
fidei, qui ex hoc nullum commodum temporale sperant. Sed hoc est de
essentia haeresis, ut patet per Augustinum. Ergo et cetera.
1. Sed contra, haeresis est peccatum. Ergo alicui virtuti
opponitur. Sed nulla cognitio inter virtutes computatur nisi fides.
Ergo cum haeresis ad cognitionem pertineat, ut ex definitione
Augustini patet; ubi supra, videtur quod haeresis sit perversitas
fidei.
2. Praeterea, hoc patet ex communi usu loquendi.
Respondeo dicendum, quod nomen haeresis Graecum est, et electionem
importat secundum Isidorum; unde et haeretica divisiva dicuntur. Et
quia in electione fit divisio unius ab altero, electio prohaeresis
dicitur, ut patet 9 Metaphys. Divisio autem contingit alicui parti
per recessum a toto. Prima autem congregatio quae est in hominibus,
est per viam cognitionis, quia ex hac omnes aliae oriuntur; unde et
haeresis consistit in singulari opinione praeter communem opinionem.
Unde et philosophi qui quasdam positiones habebant praeter communem
sententiam aliorum, sectas vel haereses proprias constituebant. Sed
quia nullus denominatur ab eo quod inest sibi imperfecte, sed solum
quando confirmatur in illo (sicut non dicitur iracundus cui inest
passio irae, sed qui passibilis est de facili ab ea; neque qui habet
dispositionem dicitur sanus), ideo neque haereticus nominatur nisi qui
in singulari opinione firmam habet stabilitatem; unde etiam competit ei
nomen haeresis, secundum quod in electionem sonat: quia quod in
electione fit, quasi ex habitu firmato procedit. Competit ei etiam
nomen haeresis, secundum quod Latinum est, ab haerendo dictum: quia
suae opinioni vehementer inhaeret. Et quia congregatio corporis
mystici per unitatem verae fidei primo constituitur, ideo haereticus
secundum nos dicitur qui a communi fide, quae Catholica dicitur,
discedit, contrariae opinioni vehementer inhaerens per electionem.
Ad primum ergo dicendum, quod amor facit completam unionem; sed
principium unionis est ex cognitione; et ideo divisio quae est in
fide, haeresim constituit.
Ad secundum dicendum, quod schisma importat divisionem oppositam
caritatis unioni: dicuntur enim schismatici qui concordiam non servant
in Ecclesiae observantiis, ut Ecclesiae praelatis obediant, volentes
per se Ecclesiam constituere singularem: et isti in principio
perversum dogma non habent, sed ab Ecclesiae fundamento recedentes in
vaniloquium vertuntur, et perversum aliquod confingunt, et sic in fine
in haeresim labuntur; unde Hieronymus dicit, quod haeresis et schisma
differunt sicut genus et species.
Ad tertium dicendum, quod simoniaci quandoque dicuntur per
similitudinem haeretici: quia sicut haereticus contra fidem sentit,
ita simoniacus operatur ac si contra fidem sentiret, dum pretio sacra
vult adipisci vel dare, ac si aestimaret donum spiritus sancti pecunia
possideri.
Ad quartum dicendum, quod fides est primum eorum quae ad religionem
requiruntur: quia omnis religio, sive cultus Dei, est quaedam fidei
protestatio; et ideo veritas fidei dicitur veritas quae secundum
pietatem est, Tit. 1; ideo etiam ea quae haeresis sunt, ad
superstitionem pertinent.
Ad quintum dicendum, quod fides principaliter consistit in corde et
primo, sed secundario in ore: quia corde creditur ad justitiam, ore
confessio fit ad salutem; Rom. 10, 10; et similiter haeresis
principaliter consistit in corde, secundum quod Hilarius dicit:
intellective sensus in animo est, sed secundario in ore. Unde
Hieronymus dicit, quod ex verbis inordinate prolatis incurritur
haeresis, non quia haeresis per se in his consistat, sed quia sunt
occasio et causa erroris.
Ad sextum dicendum, quod in fide sunt aliqua ad quae explicite
cognoscenda omnis homo tenetur; unde si in his aliquis errat,
infidelis reputatur, et haereticus, si pertinaciam adjungat. Si
autem sunt aliqua ad quae explicite credenda homo non tenetur, non
efficietur haereticus in his errans; ut si aliquis simplex credat,
Jacob patrem fuisse Abrahae, quod est contra veritatem Scripturae
quam fides profitetur, quousque hoc sibi innotescat, quod fides
Ecclesiae contrarium habet: quia non discedit per se loquendo a fide
Ecclesiae nisi ille qui scit hoc a quo recedit, de fide Ecclesiae
esse. Et quia quaedam sunt quae in fide Ecclesiae implicite
continentur, ut conclusiones in principiis; ideo in his diversae
opiniones sustinentur, quousque per Ecclesiam determinatur quod
aliquid eorum contra fidem Ecclesiae est, quia ex eo sequitur aliquid
contrarium fidei directe.
Ad septimum dicendum, quod dividi non convenit nisi parti; et ideo
illi qui nunquam fuerunt de fide Ecclesiae, non reputantur haeretici,
si perversam fidem habeant, ut Judaei vel Pagani: quia nunquam
fuerunt partes hujus totius quod est Ecclesia.
Ad octavum dicendum, quod omnis opinio quae non habet initium a
doctrina Christi, quae est fundamentum, nova reputatur,
quantumcumque secundum tempus sit antiqua. Vel dicendum, quod
Augustinus loquitur quantum ad primos haeresum inventores.
Ad nonum dicendum, quod illi qui haeresim confingunt de novo, constat
quod aliquod expectant commodum, saltem principatum: volunt enim
habere sequaces. Hoc etiam in omnibus ex superbia procedit, quae est
amor propriae excellentiae, quod a communi via discedunt animi levitate
aut perversitate.
|
|