|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod haeresis non sit
maximum peccatum. Maxima enim peccata videntur esse principalia
peccata: quia illud est maximum in unoquoque genere quod est
principale. Sed haeresis non est principale vitium. Ergo non est
maximum.
2. Praeterea, secundum philosophum in 8 Ethic., pessimum
opponitur optimo. Sed fides cui opponitur haeresis, non est optima
virtutum. Ergo nec haeresis est maximum peccatum.
3. Praeterea, illud quod excusat, non est maximum peccatorum. Sed
haeresis vel infidelitas excusat; 1 Tim., 1, 13: sed
misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate mea.
Ergo haeresis non est maximum peccatum.
4. Praeterea, secundum mensuram peccati est mensura poenae. Sed
secundum Hieronymum, peccatum schismatis est magis punitum quam
aliquod aliud peccatum: quia absorpti sunt a terra; ut patet Numer.
16. Ergo haeresis non est maximum peccatum.
5. Praeterea, peccatum in spiritum sanctum est gravius ceteris
peccatis. Sed haeresis non est hujusmodi. Ergo non est gravissimum.
1. Sed contra, in epistola Clementis dicitur, quod primum locum in
poenis habent qui aberrant a Deo. Sed tales sunt haeretici. Ergo et
cetera.
2. Praeterea, Ambrosius dicit: gravissime peccas, si ignoras.
Sed haeretici ignorantiam Dei habent. Ergo gravissime peccant.
3. Praeterea, Dionysius dicit, quod ille qui habet participationem
quamdam sacratissimarum consummationum, non est aequalis universaliter
indocto, et non participanti aliquam divinarum teletarum, idest
consecrationum. Sed tales sunt haeretici. Ergo alii peccatores non
sunt eis aequandi in malo.
Respondeo dicendum, quod unumquodque dicitur malum quia nocet. Unde
cum haeresis plus noceat quam aliquod aliud peccatum, quia subvertit
fundamentum omnium bonorum, sine quo nihil boni remanet; ideo haeresis
est ex genere suo maximum peccatorum, quamvis ex accidenti aliquod
peccatum possit esse gravius; sicut si multum cresceret contemptus Dei
in aliquo quod etiam ex genere suo esset veniale. Sed de eo quod est
secundum accidens, non est curandum in arte, ut philosophus dicit in
5 Ethic.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut secundum philosophum in 7
Ethic., bestialitas ponitur extra numerum aliarum humanarum
malitiarum, quia humanum modum transcendit; ita a sanctis ponitur
haeresis extra numerum peccatorum, quae in fidelibus inveniuntur,
quasi gravius eis; et ideo non computatur inter vitia capitalia, nec
inter eorum filias: quia vitia capitalia, secundum Isidorum in
Glossa Deuteronom. 7, signantur per septem populos, qui in terra
promissionis non remanserunt. Tamen si ad aliquod de septem
capitalibus reduci debeat, poterit ad superbiam reduci, ut per
definitionem Augustini in littera positam patet.
Ad secundum dicendum, quod verbum philosophi intelligendum est in his
quae non sunt ordinata ad invicem, in quibus destructo uno alterum non
destruitur. Sed in ordinatis ad invicem destructio prioris semper est
pejor, sive illud sit melius, sive non; quia eo remoto consequentia
removentur; sicut aegritudo est pejor quam sanitas.
Ad tertium dicendum, quod sicut fides habet aliquid in affectu, ita
et haeresis; et quamvis ex illa parte qua habet ignorantiam in
intellectu, aliquo modo excusare possit; tamen secundum quod habet
duritiam in affectu ad non obediendum primae veritati, nihil prohibet
eam esse maximum peccatorum.
Ad quartum dicendum, quod quamvis schisma fuerit gravius punitum
quantum ad novitatem poenae (quod expediebat ut praelati Ecclesiae non
contemnerentur), tamen infidelitas est magis punita quantum ad
multitudinem punitorum, ut patet Exod. 20.
Ad quintum dicendum, quod haeresis, secundum quod pertinaciam
importat, species est peccati in spiritum sanctum, quia est impugnatio
veritatis agnitae.
|
|