|
Qui intus sunt nomine et sacramento, etsi non vita. Hoc dicit
propter schismaticos et haereticos, qui secundum ipsum non possunt
consecrare. Et quid majus corpore et sanguine? Videtur corpus
mysticum; quia significatur per ipsum. Et dicendum, quod in his quae
sunt tantum ad significandum, verum est quod signatum praevalet signo,
non autem in aliis quae ex consequenti significant. Et ideo dicendum,
quod corpus Christi mysticum, si accipiatur cum ipso capite, est
melius quam corpus Christi verum, si tamen corpus Christi verum
accipiatur sine divinitate cui est unitum; alias non; quia Deus et
omnes creaturae non sunt aliquid melius quam Deus tantum. Si autem
accipiatur corpus Christi mysticum absque capite, sic corpus Christi
verum est nobilius. Illi vero qui excommunicati sunt, vel de haeresi
manifeste notati, non videntur hoc sacramentum posse conficere.
Sciendum, quod in hoc opinio Magistri discordat a communi opinione;
et ideo contrariae opinioni adhaerendum est. Missa enim dicitur, eo
quod caelestis missus ad consecrandum vivificum corpus adveniat.
Praeter hanc rationem nominis assignat Hugo tres alias rationes.
Primo, quia Missa dicitur quasi transmissa, eo quod populus fidelis
per ministerium sacerdotis, qui mediatoris vice fungitur inter Deum et
hominem, preces, vota et oblationes Deo transmittit. Secundo ipsa
hostia sacra Missa vocari potest; quia transmissa est prius a patre
nobis, ut scilicet nobiscum esset, postea a nobis patri, ut apud
patrem pro nobis esset. Tertio Missa ab emittendo dicitur, ut quidam
dicunt; quia ut sacerdos hostiam consecrare incipit, per manum diaconi
et ostiarii catechumenos et non communicantes foras Ecclesiam mittit.
Quarta causa ponitur in littera. Jube ergo haec perferri per manus
sancti Angeli tui in sublime altare tuum. Angelus sacris mysteriis
interesse credendus est, non ut consecret, quia hujusmodi potestatem
non habet, sed ut orationes sacerdotis et populi Deo repraesentet,
secundum illud Apoc. 8, 4: ascendit fumus aromatum in conspectu
domini de manu Angeli, quae sunt orationes sanctorum. Petit ergo
sacerdos ut haec, idest significata per haec, scilicet corpus
mysticum, per manus Angeli, idest ministerio Angelorum, perferantur
in altare sublime, idest in Ecclesiam triumphantem, vel in
participationem divinitatis plenam; quia Deus ipse altare sublime
dicitur; Exod. 20, 26: non ascendes ad altare meum per gradus;
idest, in Trinitate non facies gradus. Vel per Angelum ipse
Christus intelligitur, qui est magni consilii Angelus, Isai. 9,
6, juxta 70, qui corpus suum mysticum Deo patri conjungit, et
Ecclesiae triumphanti. Oblationem ejus consecrare, idest consecratam
Deo repraesentare, ut accepta sit in conspectu Dei quantum ad illos
qui offerunt; quia quantum ad id quod continetur, semper est Deo
accepta. Maledicam benedictionibus vestris. Hostiae benedictio non
est principaliter a sacerdote, sed a Deo; unde haec auctoritas non
est ad propositum. Et intentionem adhiberi oportet. De intentione
idem dicendum est quod supra de Baptismo, dist. 6, qu. 1, art.
2, quaestiunc. 1. Illud etiam sane dici potest, quod a brutis
animalibus corpus Christi non sumitur; etsi videatur. Quomodo hoc
sit verum, supra, dist. 10, dictum est. Debet autem ille cujus
negligentia hoc accidit quod mus species comedat, secundum canones,
quadraginta diebus poenitere; et mus si capi potest, comburi debet,
et cinis in sacrarium projici. Si autem amissa fuerit hostia, vel
pars ejus, ut inveniri non possit, debet viginti duobus diebus
poenitere. Si autem per negligentiam aliquid de sanguine stillaverit
in tabulam quae terrae adhaeret, lingua lambetur, et tabula radetur.
Si vero non fuerit tabula, terra radetur, et igni comburetur, et
cinis in altari condetur; et sacerdos quadraginta diebus poeniteat.
Si autem super altare calix stillaverit, sorbeat minister stillam, et
tribus diebus poeniteat. Si super linteum altaris, et ad aliud stilla
pervenerit, quatuor diebus poeniteat. Si usque ad tertium linteum,
octo diebus poeniteat. Si usque ad quartum, viginti diebus
poeniteat, et linteamina quae stilla tetigit, tribus vicibus lavet
minister calice subtus posito; et aqua ablutionis sumatur, et juxta
altare condatur. Tutum est etiam ut pars illa lintei abscindatur et
comburatur, et cinis in altari condatur. Si autem aliquis per
ebrietatem vel voracitatem Eucharistiam vomuerit, quadraginta diebus
poeniteat; clerici, vel monachi, sexaginta; episcopus nonaginta.
Si autem infirmitatis causa vomuerit, septem diebus poeniteat.
Dicunt autem quidam, quod poena irrogata fuit ad cautelam, ut
negligentia magis caveretur; et ideo circumstantiis pensatis potest
minui vel addi ad poenam praedictam. Sed tutius est ut praedictam
peragat. Debet autem secundum quosdam illis diebus jejunare, et a
communione cessare. Alii vero dicunt, quod his diebus injungenda est
poenitentia arbitraria pensatis conditionibus personae et negotii; et
hoc probabilius videtur. Et haec de Eucharistia dicta sufficiant.
|
|