|
Postquam determinavit Magister de confirmatione et Eucharistia, quae
sunt sacramenta procedentium, ordinata ad perfectionem in bono; hic
incipit determinare de poenitentia, quae ordinatur ad amotionem mali,
quod per actum procedentium in vita ista provenit; et dividitur in
partes duas: in prima determinat de his quae pertinent ad essentiam
sacramenti; in secunda determinat quaedam accidentia sacramenti hujus,
sicut tempus, et hujusmodi; 20 dist., ibi: sciendum est etiam,
quod tempus poenitentiae est usque ad extremum articulum vitae. Prima
in duas: in prima determinat de sacramento poenitentiae; in secunda de
ministro hujus sacramenti, 18 dist., ibi: hic quaeri solet, si
peccatum omnino dimissum est a Deo per cordis contritionem, ex quo
poenitens votum habuit confitendi. Prima in duas: in prima determinat
de poenitentia communiter; in secunda descendendo ad partes ejus, 16
dist., ibi: in perfectione autem poenitentiae tria observanda sunt.
Prima in duas: in prima determinat quid sit de ratione poenitentiae,
et excludit errorem quorumdam addentium ad rationem verae poenitentiae
quod non est de ratione ipsius; in secunda determinat de integritate
ipsius, dist. 15, ibi: et sicut praedictis auctoritatibus illorum
error convincitur qui poenitentiam saepius agendam non putant (...)
ita iisdem eorum oppositio eliditur qui pluribus irretitum peccatis
asserunt de uno vere poenitere (...) sine alterius poenitentia.
Prima in duas: in prima ostendit quid sit de ratione poenitentiae
secundum veritatem; in secunda excludit errorem, ibi: his verbis
quidam vehementius inhaerentes contendunt, vere poenitentem ultra non
posse peccare damnabiliter. Circa primum duo facit: primo ostendit
necessitatem poenitentiae; secundo inquirit quid sit poenitentia,
ibi: Baptismus tantum est sacramentum; sed poenitentia dicitur et
sacramentum, et virtus mentis. Circa quod duo facit: primo ponit ea
ex quibus poenitentia definiri potest; secundo ponit definitionem,
ibi: poenitentia est, ut ait Ambrosius, mala praeterita plangere,
et plangenda iterum non committere. Circa primum duo facit: primo
ponit genus; secundo tangit actum, ibi: poenitentia dicitur a
puniendo. Circa primum duo facit: primo ponit poenitentiam in genere
virtutis, et sacramenti; secundo, quia virtus indiget doctrina
hortante, et sacramentum doctrina instruente, ponit doctrinam de
poenitentia, ibi: a poenitentia coepit Joannis praedicatio.
Poenitentia dicitur a puniendo. Hic tangit poenitentiae actum; et
circa hoc duo facit: primo accipit actum ex nominis interpretatione;
secundo ostendit actus originem, ibi: poenitentiae virtus timore
concipitur. His verbis quidam vehementius inhaerentes contendunt,
vere poenitentem ultra non posse peccare damnabiliter. Hic excludit
errorem addentium ad rationem poenitentiae perseverantiam usque in
finem; et dividitur in partes duas: in prima ponit errorem; in
secunda excludit ipsum, ibi: sed Ambrosius dicit: haec vera
poenitentia est cessare a peccato. Circa primum duo facit: primo
ponit errorem dictum habere occasionem ex praedicta definitione;
secundo ostendit confirmationem ipsius secundum alias auctoritates,
ibi: quod etiam aliis muniunt testimoniis. Et ponit quatuor
auctoritates: prima est Isidori; secunda Augustini, ibi: item
Augustinus; tertia Gregorii, ibi: item Gregorius; quarta
Ambrosii, ibi: item Ambrosius. Sed Ambrosius dicit et cetera.
Hic excludit praedictum errorem; et circa hoc duo facit: primo
excludit errorem per Augustinum; secundo solvit auctoritates positas,
ibi: unde illa verba praemissa (...) recte sic accipi possunt.
Et hic circa hoc quatuor facit: primo solvit ad definitionem primo
positam, ex qua praedictus error sequi videbatur; secundo ad
auctoritatem Isidori, ibi: ille autem irrisor est, et non
poenitens; tertio ad auctoritatem Augustini, ibi: item illud,
inanis est poenitentia quam sequens culpa coinquinat, sic intelligendum
est; quarto ad auctoritatem Ambrosii, ibi: illud autem quod
Ambrosius ait. Auctoritas autem Gregorii habet similem solutionem
aliis. Circa tertium horum tria facit: primo solvit auctoritatem
Augustini prius inductam; secundo inducit aliam ad idem, ibi: ita
etiam intelligendum est illud quod idem Augustinus alibi ait; tertio
solvit eam, ibi: de poenitentia perfectorum, vel ad salutem
sufficienti, intelligendum est quod supra dixit. Circa quartum duo
facit: primo solvit auctoritatem Ambrosii; secundo probat auctoritate
et exemplis, quod poenitentia possit iterari; cujus contrarium
auctoritas Ambrosii dicere videbatur; ibi: quod autem poenitentia non
semel tantum agatur (...) pluribus sanctorum testimoniis probatur.
Hic est duplex quaestio. Prima de ipsa poenitentia. Secunda de
effectu ipsius. Circa primum quaeruntur quinque: 1 quid sit
poenitentia; 2 de comparatione ipsius ad alia; 3 de subjecto
ipsius; 4 de continuatione; 5 de solemnitate ejus.
|
|