|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod poenitentia non sit
sacramentum. In omni enim sacramento novae legis est aliquod
materiale, quod est causa gratiae, ut patet ex definitione Hugonis de
sacramento, supra, dist. 1, art. 5, quaestiunc. 5, posita.
Sed nihil tale est in poenitentia. Ergo non est sacramentum novae
legis.
2. Praeterea, sicut Magister dixit, in 1 dist., omnia
sacramenta novae legis consistunt in rebus et verbis. Sed in
poenitentia non sunt aliqua verba determinata, quae sint de essentia
sacramenti. Ergo non est sacramentum.
3. Praeterea, omne sacramentum a ministris Ecclesiae exhibetur.
Poenitentia autem non: immo ab intrinseco oritur, quia timore
concipitur, ut in littera habetur. Ergo non est sacramentum.
4. Praeterea, omnia sacramenta nostra sunt actiones quaedam
hierarchicae. Sed Dionysius, non determinat de poenitentia inter
alias hierarchicas actiones. Ergo non est sacramentum.
1. Sed contra est, quia septem sunt sacramenta novae legis, ut
praedictum est, quod non esset, poenitentia amota. Ergo poenitentia
est sacramentum.
2. Praeterea, sacramenta, secundum Hugonem, sunt quaedam
medicinae, quae peccatorum vulneribus adhibentur. Sed peccatum
praecipue poenitentia sanatur. Ergo poenitentia est sacramentum.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod poenitentia non sit virtus. Quia
gratiae sacramentales differunt a virtutibus, ut supra, dist. 1,
dictum est; unde nec Baptismus nec aliquod aliorum sacramentorum
ponitur virtus. Sed poenitentia est sacramentum. Ergo non est
virtus.
2. Praeterea, ut in 2 Lib., dist. 26, quaest. 1, art.
4, dictum est, gratia et virtus differunt per essentiam. Sed
poenitentia est gratia, ut ex littera habetur. Ergo non est virtus.
3. Praeterea, nulla passio est virtus, neque virtus cum passione
est, ut quidam philosophus dicit. Sed poenitentia est passio, quia
est dolor. Ergo non est virtus.
4. Praeterea, omnis virtus est per ordinem ad bonum. Sed
poenitentia dicitur per ordinem ad malum. Ergo non est virtus.
5. Praeterea, omnis virtus est dispositio perfecti, ut patet in 7
Phys. Sed poenitentia non est dispositio perfecti, sed imperfecti,
sicut et verecundia: quia utraque praesupponit malum in eo cui insunt.
Ergo poenitentia non est virtus, sicut nec verecundia, ut dicit
philosophus in 4 Ethic.
1. Sed contra, legis praecepta non debent esse nisi de actibus
virtutum: quia hoc intendit legislator, ut dicitur in 2 Ethic. Sed
poenitere cadit sub praecepto legis, ut patet in littera. Ergo
poenitentia est virtus.
2. Praeterea, non meremur nisi actibus virtutum. Sed poenitere est
meritorium, ut per se patet. Ergo poenitentia est virtus.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod sit virtus generalis. Contrarium enim
non expellitur nisi a suo contrario. Sed poenitentia expellit omne
peccatum. Ergo contrariatur omni peccato; ergo est generalis virtus.
2. Praeterea, omnis virtus specialis habet speciale objectum. Sed
poenitentia non habet: quia operatur in materia omnium virtutum et
vitiorum. Ergo non est virtus specialis.
3. Praeterea, poenitere de malis peractis consequitur ex hoc quod
homo habet rectam electionem; unde incontinens est poenitibilis, non
autem intemperatus, quia habet malam electionem. Sed quaelibet virtus
facit rectam electionem, ut dicitur in 3 Ethic. Ergo poenitere est
actus virtutis cujuslibet: ergo poenitentia non est specialis virtus.
4. Praeterea, omnis virtus specialis vel est cardinalis, vel pars
ejus, si sit moralis. Sed poenitentia, si sit virtus, non potest
esse nisi moralis, quia habet passionem annexam. Non autem est
cardinalis, neque continetur inter partes alicujus cardinalis virtutis
a philosophis enumeratas: quia de virtute poenitentiae nullam mentionem
fecerunt. Ergo non est specialis virtus.
1. Sed contra, sicut habitus distinguitur ex objectis, ita et
passiones. Sed poenitentia passio est distincta ab aliis passionibus.
Ergo poenitentia virtus est distincta ab aliis virtutibus.
2. Praeterea, omne quod perficit liberum arbitrium ad actum
determinatum, est virtus specialis. Sed detestari peccatum spe
veniae, ad quod perficit poenitentia, est actus specialis reducibilis
ad aliam virtutem. Ergo poenitentia est specialis virtus.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod sit virtus theologica. Omnis enim
virtus quae habet Deum pro objecto, est virtus theologica. Sed
poenitentia est hujusmodi, quia Deo reconciliat. Ergo est virtus
theologica.
2. Praeterea, contrariorum contrariae sunt causae. Sed
concupiscentia, quae opponitur caritati, est radix omnium malorum.
Ergo caritas est causa destructionis peccatorum, quod est
poenitentiae. Ergo poenitentia est caritas.
3. Praeterea, justificari est fidei, ut patet Rom. 3. Sed
justificatio est effectus poenitentiae. Ergo est idem quod fides; et
sic idem quod prius.
4. Praeterea, omnis virtus moralis consistit in medio circa suam
materiam. Sed poenitentia non consistit in medio suae materiae: quia
omne peccatum commissum detestatur. Ergo non est moralis virtus: ergo
est theologica.
1. Sed contra: objectum virtutis theologicae est Deus. Non autem
poenitentiae; sed magis peccatum commissum. Ergo et cetera.
2. Praeterea, poenitentia habet passionem adjunctam. Non autem
virtus theologica. Ergo et cetera.
Quaestiuncula 5
1. Ulterius. Videtur quod non reducatur ad justitiam. Quia
justitia est aequalitas quaedam, secundum philosophum. Sed poenitens
non potest aequalem recompensationem reddere pro offensa Dei. Ergo
non est justitia.
2. Praeterea, Luc. 6, super illud: beati qui nunc fletis,
dicit Glossa: ecce prudentia, qua ostenditur, quam haec terrena sint
misera, et quam beata caelestia. Sed lugere est actus poenitentiae ut
in littera dicitur. Ergo poenitentia est prudentia; non ergo
justitia.
3. Praeterea, Isidorus dicit: illa est perfecta compunctio quae
omnes carnalium desideriorum affectus repellit. Compunctio autem est
pars poenitentiae, ut dicetur infra, dist. 16. Cum ergo reprimere
carnalia desideria sit temperantiae, videtur quod poenitentia ad
temperantiam debeat reduci, non ad justitiam.
4. Praeterea, virtutes distinguuntur penes objecta. Sed idem est
objectum poenitentiae et verecundiae, scilicet peccatum. Ergo sunt
idem. Cum ergo verecundia ad temperantiam reducatur, videtur quod
similiter poenitentia, et non ad justitiam.
5. Praeterea, Chrysostomus dicit quod poenitentia cogit poenitentem
omnia sustinere libenter. Sed hoc est actus patientiae. Cum ergo
patientia ad fortitudinem reducatur, videtur quod similiter
poenitentia, et non ad justitiam.
1. Sed contra, Augustinus dicit quod poenitentia est quaedam
vindicta. Sed vindicatio per Tullium ponitur pars justitiae. Ergo
poenitentia virtus ad justitiam reducetur.
2. Praeterea, Isidorus dicit: tunc judicium quilibet de se sumit,
quando per dignam poenitentiam sua prava facta condemnat. Sed judicium
ad justitiam pertinet. Ergo et poenitentia.
Quaestiuncula 6
1. Ulterius. Videtur quod sit incompetens definitio poenitentiae,
quam Gregorius et Ambrosius ponunt: poenitentia est mala praeterita
plangere, et plangenda iterum non committere. Virtutes enim non sunt
actus, sed habitus, ut in 2 Lib., dist. 27, dictum est. Sed
plangere est actus. Ergo non debet poni ut genus poenitentiae, quod
est virtus.
2. Praeterea, quod pertinet ad corporalem immutationem non est de
essentia virtutis; unde philosophus dicit in 4 Ethic., quod
verecundia non est virtus, quia verecundati rubescunt. Sed plangere
dicit corporalem immutationem. Ergo non est de essentia poenitentiae,
quae est virtus; et ita non debet poni in definitione ejus.
3. Praeterea, stultum est dolere de eo quod non potest non esse.
Sed praeteritum non potest non esse. Ergo stultum est dolere vel
plangere de peccatis praeteritis. Sed nullus virtuosus est stultus,
ut patet in 4 Ethic. Ergo plangere praeterita non debet poni in
definitione virtutis.
4. Praeterea, in definitione non debet poni aliquid quod non
pertineat ad rationem definiti. Sed poenitentia secundum rationem
propriam respicit praeteritum. Ergo non debet poni in definitione
ejus: plangenda non committere, quod ad futurum pertinet.
5. Praeterea, in Lib. de ecclesiasticis dogmatibus, definitur
poenitentia sic: poenitentia vera est poenitenda non admittere, et
admissa deflere. Ergo videtur quod in praemissa definitione male
ordinantur partes definitionis.
6. Praeterea, quaeritur de aliis definitionibus, quomodo
poenitentiae conveniant, cum unius una debet esse definitio.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod, sicut supra, dist.
1, dictum est, sacramentum importat sanctitatem active per modum qui
nobis sanctificandis competit, ut scilicet adjungatur significatio
sanctificationis invisibilis per visibilia signa, prout nunc de
sacramentis loquimur. Unde ubicumque fit aliqua sanctificatio
significata aliquibus sensibilibus signis, ibi est sacramentum; et
ideo, cum hoc sit in poenitentia, constat quod poenitentia est
sacramentum.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut in corporalibus medicinis quaedam
sunt quae consistunt in sola passione vel receptione curati, ut sectio
vulneris, vel appositio emplastri; quaedam vero quae consistunt in
actu laborantis, sicut exercitationes et hujusmodi; ita etiam in
sacramentis quaedam non requirunt actum ejus qui sanctificatur quantum
ad substantiam sacramenti, nisi per accidens, sicut removens
prohibens, sicut patet in Baptismo et confirmatione et hujusmodi;
quaedam autem requirunt essentialiter et per se actum ejus qui
sacramentum recipit, ad essentiam sacramenti, sicut patet in
poenitentia et matrimonio. In illis ergo sacramentis quae sine actu
nostro complentur, est materia quae causat et significat, quasi
medicina exterius apposita. In illis autem sacramentis quae actum
nostrum requirunt, non est talis materia; sed ipsi actus exterius
apparentes hoc idem faciunt quod materia in aliis sacramentis. Quomodo
autem ea quae exterius geruntur, sint causa sanctificationis in
poenitentia, ex sequentibus apparebit. Verum in definitione hac
oportet quod materiale elementum accipiatur communiter pro causa
sensibili, sive sit materia aliqua corporalis, sive sit actus aliquis
sensibilis.
Ad secundum dicendum, quod in hoc sacramento sunt aliquae res,
scilicet ipsi exteriores actus, et aliqua verba, scilicet sacerdotis
absolventis, quae sunt forma hujus sacramenti, quibus exprimitur
absolutionis actus. Sed non requiritur tanta verborum determinatio
sicut in Baptismo et Eucharistia; quia non est hic aliqua materia
sanctificanda verbo vitae, sicut in illis sacramentis.
Ad tertium dicendum, quod etiam poenitentiae sacramentum a ministris
Ecclesiae exhibetur; quia sacerdotes absolvunt confitentes, et
satisfactionem injungunt. Sed quod habeant aliquod principium in
nobis, hoc est ex parte illa qua in hoc sacramento exigitur actus
noster, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod intentio Dionysii non fuit in ecclesiastica
hierarchia tradere notitiam sacramentorum; unde quaedam determinat quae
non sunt sacramenta, sicut consummationes monasticas, et exequias
mortuorum; sed monstrare quod exteriores ritus signant spirituales
actus. Et quia in poenitentia et matrimonio non est aliquis
determinatus ritus, eo quod non habeant materiam, sicut alia
sacramenta, ut dictum est; ideo de his duobus non determinavit; nec
sequitur quod non sint sacramenta.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod in poenitentia se habet homo et
ut recipiens et ut agens. Recipit quidem a Deo veniam et
reconciliationem per Ecclesiae ministros; et secundum hoc habet
rationem sacramenti. Sed ex parte actus sunt de ipsa diversae
opiniones. Quidam enim dicunt, quod est actus tantum virtutis, et
non est virtus. Sed hoc non potest esse; quia cum actus virtutum non
sint in dormiente, dormiens non posset dici poenitens; quod falsum
est: et ideo aliqui dixerunt, quod ex parte ista poenitentia est
virtus; sed non proprie loquendo, sed communiter, prout omnia
laudabilia virtutes dicuntur, etiam si sint passiones. Sed hoc non
est verum; quia secundum philosophum in 6 Ethic., principale in
virtute morali est electio; unde omnis habitus qui facit rectam
electionem, potest dici proprie loquendo virtus. Unde cum actus
poenitentiae non causetur tantum ex passione, sed magis ex electione,
etiam si nulla sit passio; constat quod poenitentia proprie loquendo
est virtus, et non improprie, sicut verecundia, et alia hujusmodi.
Ad primum ergo dicendum, quod non secundum idem poenitentia est virtus
et sacramentum; sed inquantum per poenitentiam recipit gratiam curantem
peccati vulnus, poenitentia potest esse sacramentum; inquantum autem
per habitum infusum ordinatur ad actum rectum, sic est virtus. Et
quia aliquis actus rectus non est de essentia Baptismi, ideo
Baptismus nullo modo dicitur virtus, nec etiam confirmatio eadem
ratione.
Ad secundum dicendum, quod poenitentia non est idem quod gratia per
essentiam; sed dicitur gratia, quia convenit cum gratia in proprio
effectu. Effectus enim proprius gratiae est justificare, et Deo
gratum reddere; et hoc etiam est effectus poenitentiae, ut infra
dicetur.
Ad tertium dicendum, quod poenitentia passio non est virtus, nec
actus virtutis; sed potest esse virtuti annexum; quia virtutes non
sunt quietes vel immobilitates, ut quidam dixerunt, ut dicit
philosophus in 2 Ethic.; sed habent et gaudium et tristitiam
adjunctam, prout sunt passiones quaedam. Actus enim poenitentiae,
prout est virtus, non est ex passione proveniens, sed ex debita
electione.
Ad quartum dicendum, quod bonum illud ad quod virtus ordinat
immediate, est actus perfectus ipsius; et ideo aliquae virtutes sunt
quae principalem actum habent in retrahendo ab aliquo, sicut dictum
est, in 3 Lib., dist. 23, de temperantia et modestia et
hujusmodi; et similiter actus perfectus poenitentiae est in retrahendo
ab aliquo malo; nec propter hoc sequitur quod non sit virtus.
Ad quintum dicendum, quod verecundia est timor de turpi; timor autem
futuri est; futurum autem non timetur nisi secundum quod habet
propinquam dispositionem in causa; et ideo verecundia ponit propinquam
dispositionem in eo qui verecundatur ad turpe committendum, prout
philosophus de verecundia loquitur; et ideo de necessitate ponit
imperfectionem in eo cui inest; sed poenitentia respicit turpe in
praeterito, cui potest succedere perfectio in praesenti; et ideo non
est actus imperfecti de necessitate.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quidam dixerunt, quod poenitere
non est actus alicujus specialis virtutis, sed omnis virtutis
communiter. Sed hoc non potest esse; quia aliud est de ratione
poenitentiae, prout nunc de ipsa loquimur, quod non est de ratione
virtutis communiter, scilicet de peccato commisso satisfacere. Et
ideo alii dicunt, quod poenitentia est specialis virtus, et
specificatur ex hoc quod detestatur peccatum commissum a se. Sed hoc
non potest specificare virtutem; quia cum virtus sit peccato
contrarium, maxime repugnat ei prout est in eodem subjecto; unde hoc
est omni virtuti commune quod vitium repellit a subjecto suo. Et ideo
alii dicunt, quod specificatur ex hoc quod detestatur peccatum a se
commissum sub spe veniae. Sed hoc non potest esse; quia nulla virtus
recipit speciem ex hoc quod imperatur ab alia virtute. Quod autem
dicitur: ex spe veniae, nihil aliud dicit quam imperium spei. Unde
ex hoc non haberet quod esset specialis virtus; sicut nec actus
castitatis, propter hoc quod a caritate imperatur, speciem recipit
virtutis specialis. Et ideo aliter dicendum, quod poenitentia accipit
specialem rationem objecti ex hoc quod respicit peccatum a se commissum
ut expiabile per poenitentis actum; et ita actus poenitentiae non est
detestari peccatum absolute, quia hoc est cujuslibet virtutis; sed
detestari aliquid expiabile per actionem ejus et quantum ad culpam et
quantum ad reatum; hoc enim nulla alia virtus facit.
Ad primum ergo dicendum, quod omnis virtus expellit peccatum oppositum
formaliter quantum ad suum actum primum, qui est informare subjectum;
sed actus secundus in aliis virtutibus, qui est operatio, non
ordinatur principaliter ad repellendum peccatum, sicut est in
poenitentia; et ideo poenitentia non formaliter, sed quasi effective
peccatum expellit; habet enim peccatum expellendum pro materia, et
operatur contra ipsum ut expellatur; unde non opponitur omni peccato
formaliter, sed alicui tantum, quod est impoenitentia; et propter hoc
non oportet quod sit generalis virtus.
Ad secundum dicendum, quod quamvis poenitentia habeat actum suum circa
materiam omnium vitiorum, et per consequens omnium virtutum, tamen
considerat specialem rationem objecti in materia circa quam operatur,
ut dictum est; sicut etiam magnanimitas habet quodammodo pro objecto et
materia, actus omnium aliarum virtutum in ratione magni; quia operatur
magna in omnibus virtutibus, ut dicitur in 4 Ethic., cap. 9; et
ideo, sicut magnanimitas est specialis virtus, ita et poenitentia.
Ad tertium dicendum, quod quamvis detestari absolute mala peracta
consequatur omnem virtutem, secundum quod habet electionem rectam;
tamen ad expiationem detestari, est proprium specialis virtutis.
Ad quartum dicendum, quod haec virtus reducitur ad aliquam cardinalium
virtutum, ut dicetur. Tamen philosophi de hac virtute ideo mentionem
non fecerunt, quia remissio peccati, sive expiatio, pertinet ad
providentiam Dei de humanis actibus, inquantum culpa offenditur, et
poenitentia placatur. Philosophi autem non consideraverunt virtutes
dirigentes in actibus humanis prout ordinantur ad Dei providentiam,
sed prout ordinantur ad bonum humanum; et ideo de poenitentia mentionem
non fecerunt; sed ex similitudine aliarum quas determinaverunt,
possumus nos istam accipere. Sicut enim est alicujus virtutis, ut
homo placet eum quem peccando offendit; ita etiam est alicujus
virtutis, ut homo Deum placet, quem peccando offendit.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod virtus theologica habet idem pro
objecto et pro fine. Hoc autem non est in poenitentia: quia objectum
ejus est peccatum commissum, quod intendit expiare; finis autem est
Deus, cui intendit reconciliari; et ideo non est virtus theologica,
sed inter morales virtutes numeranda est.
Ad primum ergo dicendum, quod in hoc quod dicit, quod poenitentia
reconciliat Deo, non tangitur relatio poenitentiae ad objectum suum,
sed magis ad finem; sed ordo ejus ad objectum tangitur in hoc quod
dicitur peccata commissa flere; et ideo ratio non sequitur.
Ad secundum dicendum, quod virtutes infusae tripliciter se habent ad
Deum. Quaedam enim habent Deum pro objecto et fine, sicut
theologicae. Quaedam non pro objecto in quod transeat earum actus,
sed pro fine proximo: sicut patet de latria, quae aliquas servitutis
protestationes quasi materiam habet, quas immediate ordinat in Deum
quasi in finem; et tales virtutes propinquissimae sunt theologicis:
unde et actus harum virtutum attribuuntur virtutibus theologicis, sicut
proximis imperantibus. Unde dicitur in Augustino, quod fide, spe et
caritate colitur Deus. Quaedam autem non habent Deum pro objecto,
neque pro fine proximo, sed ultimo; sicut temperantia quae habet
passiones pro materia, et quietem animi pro fine proximo; sed hanc
ulterius ordinat ad Deum. Poenitentia autem quamvis non habeat Deum
pro objecto, habet tamen Deum pro fine proximo: quia ad hoc in
peccata commissa destruenda movetur ut Deo reconcilietur; et ideo
actus ejus, scilicet peccatum expellere, vel justificare, quandoque
fidei, quandoque caritati ascribitur.
Unde patet solutio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod medium in justitia non eodem modo
accipitur, et in aliis virtutibus moralibus, ut in 3 Lib., dist.
33, dictum est. Accipitur enim justitiae medium per adaequationem
rei ad rem. Haec autem adaequatio fit in justitia commutativa, quando
ab eo qui plus habuit, aliquid subtrahitur; et ei qui minus habuit,
additur. Ille autem qui alterum offendit vel laesit, plus habuit; et
qui laesus est, habuit minus; inquantum huic subtractum est quod ei
debebatur, et ille usus est propria voluntate in hoc quod non debuit;
et ideo vindicativa justitia ab eo qui offensam fecit, quantum habuit
plus debito, tantum subtrahit ei, et dat illi qui est laesus, dum ad
honorem et in satisfactionem ejus alium punit. Sic ergo vindicativa
justitia constituit medium in offensis, quae sunt ejus materia, non
quidem tenendo medium in offensis, ut quasdam retineat et quasdam
abjiciat (sicut temperantia ponit medium in delectationibus); sed
omni offensae proportionando poenam debitam. Et similiter poenitentia
pro quolibet peccato commisso poenam infert sibi ipsi debitam; non
autem ita quod dimittat aliquod peccatum, et aliquod retineat.
Quaestiuncula 5
Ad quintam quaestionem dicendum, quod quia justitia aequalitas quaedam
est, ideo non potest esse vera adaequatio ubi non est perfecta ratio
justitiae, sed aliquis justitiae modus; sicut dicit philosophus in 5
Ethic., quod domini ad servum non est simpliciter justum, sed
dominativum justum. Cum ergo inter hominem et Deum sit maxima
distantia, non poterit ibi esse dicta proprie justitia hominis ad
Deum, sed aliquis justitiae modus quasi per similitudinem. Homo
autem efficitur debitor alteri homini dupliciter. Uno modo per hoc
quod ab eo sibi est datum, sicut in voluntariis communicationibus,
puta in emptionibus et venditionibus. Alio modo per hoc quod ei
subtraxit, sicut est in voluntariis communicationibus, ut est furtum,
percussio, et hujusmodi. Et similiter aliquis efficitur Deo debitor
per hoc quod ab eo aliquid recipit; et hac ratione Deo reddit debitum
honorem latria, sive religio. Alio modo ex hoc quod contra Deum
peccavit; et sic reddit Deo debitum poenitentia. Unde sicut religio
ponitur pars justitiae a Tullio, non quidem quasi species, sed quasi
pars potentialis, inquantum aliquem modum justitiae participat; ita
etiam poenitentia pars justitiae debet poni.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut dicit philosophus in Ethicis, ut
habetur ex Lib. 5, cap. 8, virtus non requirit semper aequale,
sed sufficit quod possibile est, ut in honoribus ad parentes et deos;
unde sicut latria est pars justitiae, quamvis non reddat aequalem
honorem beneficiis acceptis; ita et poenitentia, quamvis non possit
aliquid aequale reddere offensae praecedenti.
Ad secundum dicendum, quod sicut actus prudentiae conjungitur actibus
aliarum virtutum moralium, ita etiam conjungitur actui poenitentiae;
et secundum hoc procedit objectio. Vel dicendum, quod Glossa non
loquitur de luctu poenitentiae, sed de luctu quo spretis terrenis ad
caelestia suspiramus.
Ad tertium dicendum, quod poenitentia utitur temperantia ad finem
suum; et secundum hoc intelligenda est auctoritas Isidori; non quod
repellere carnalia desideria sit actus elicitus a poenitentia.
Ad quartum dicendum, quod verecundia est in alio genere quam
poenitentia: quia verecundia est timor, ut dicit philosophus: sed
poenitentia est dolor; et ideo non sunt idem, quamvis objectum
utriusque sit turpe factum.
Ad quintum dicendum, quod poenitentiae est sufferre difficilia
voluntarie assumpta; sed patientia est proprie in sustinendo difficilia
ab aliis illata; et ideo non sunt idem.
Quaestiuncula 6
Ad sextam quaestionem dicendum, quod poenitentia et vindicativa
justitia circa idem aliquo modo sunt, scilicet circa punitionem
offensae; sed differunt in duobus. Primo, quia vindicativa proprie
inest in judice poenam infligente, quam reus quandoque invite
sustinet; sed poenitentia est in ipso reo, qui voluntarius poenam
sustinet pro culpa commissa. Secundo, quia vindicativa respicit
offensam communiter; sed poenitentiae virtus respicit offensam Dei;
unde oportet quod poenitentia consistat in emendatione offensae
voluntarie assumpta, et talis qualis Deo competit. Sicut autem
hominibus, qui vident ea quae foris parent, fit offensae recompensatio
per aliqua exteriora; ita Deo, qui intuetur cor, oportet quod
incipiat recompensatio fieri in ipso cordis affectu. Fit autem bene
recompensatio praecedentis offensae exterius in duobus. Primo in hoc
quod aliquis exterius poenam subit pro offensa quam fecit; secundo in
hoc quod cavet in futurum ne similis offensa ab eo fiat; et haec duo
oportet quod homo in corde exhibeat per poenitentiam: primo dolorem
cordis pro malis quae fecit; secundo propositum de cetero talia non
committendi; et haec duo praedicta definitio comprehendit, quamvis non
in forma definitionis proponatur. Unde Magister ad formam debitam eam
reducens, tria ponit; scilicet genus, in hoc quod dicit quod est
virtus; dolorem de praeteritis, in hoc quod dicit: qua commissa mala
plangimus; et propositum de futura emendatione, in hoc quod dicit:
cum emendationis proposito. Alia vero quae dicuntur, ad idem
pertinent, ut in expositione litterae patebit.
Ad primum ergo dicendum, quod quia habitus per actus cognoscuntur,
ideo consuetum est apud auctores ut habitus per actus definiant,
ponentes actus loco habituum; sicut etiam differentiae accidentales
interdum in definitionibus ponuntur pro essentialibus propter earum
latentiam, ut dicit philosophus.
Ad secundum dicendum, quod illud quod pertinet ad corporalem
immutationem, non pertinet ad virtutem quasi essentialis actus ejus;
sed potest pertinere ad virtutem sicut materiale circa quod operatur
virtus, quia etiam passiones corporales sunt materia virtutum; et
secundum hoc dicendum, quod ipsius virtutis poenitentiae sensibilis
dolor vel corporalis fletus potest esse quoddam materiale, inquantum
haec Deo reddit poenitens quasi debitum pro offensa commissa; et ideo
si per planctum significatur actus poenitentiae, tunc nihil aliud dicit
quam detestationem; si autem dicat materiale poenitentiae, sic potest
etiam sensibilem vel corporalem fletum dicere.
Ad tertium dicendum, quod quamvis peccatum sit praeteritum quantum ad
actum, manet tamen quantum ad effectum vel reatus vel maculae vel
offensae divinae; et sic potest aliquis de peccato dolere inquantum est
praesens; dolor enim de praesenti est. Vel dicendum, et melius,
quod quamvis voluntas completa non sit de impossibili, est tamen de
ipso velleitas quaedam, idest voluntas conditionata: vellemus enim,
si esset possibile, quod hoc non fuisset. Et secundum hoc etiam
accipiunt ex conditione praedicta quamdam rationem praesentis, ut de
iis possit esse dolor, qui non est nisi de praesentibus.
Ad quartum dicendum, quod quamvis ad poenitentiam, inquantum est
poenitentia, non pertineat respectus ad futurum; tamen inquantum est
emendatoria offensae commissae in Deum, exigit respectum in futurum,
scilicet propositum de cetero cavendi; et hoc propositum intelligitur
in hoc quod dicit: flenda iterum non committere; idest, habere
propositum non committendi. Vel intelligitur quantum ad perfectam
poenitentiam, ut quod additur, non sit de essentia poenitentiae, sed
de perfectione, quia sine hoc non consequitur ultimum fructum suum;
vel ut referatur ad idem tempus, ut Magister dicit.
Ad quintum dicendum, quod Ambrosius ordinat partes definitionis
secundum ordinem ad poenitentiam; quia illud quod est magis essentiale
poenitentiae, primo ponit. Sed Augustinus ordinat per ordinem ad
poenitentem; quia hoc prius occurrit ut a proposito peccandi desistat,
quasi removens poenitentiae impedimentum.
Ad sextum dicendum, quod non est inconveniens de eodem dari diversas
definitiones secundum diversa quae in rebus inveniuntur. Definitio
igitur praemissa Gregorii et Ambrosii, quam Magister ad formam
definitionis reducit, completissima est, quia tangit et genus et actum
et objectum, et utrumque illorum quae ad emendationem Deo exhibendam
requiruntur. Et in idem redit definitio Augustini posita in littera,
scilicet: poenitentia est quaedam vindicta dolentis etc.: nisi quod
magis exprimit proximum genus ipsius; quia ponit ipsam non solum in
genere virtutis, sed in genere justitiae, in hoc quod dicit eam
vindictam; et differentias etiam magis proximas ad propriam speciem
ponit, in hoc quod addit rationem punitionis ad dolorem. Et in idem
redit definitio Ambrosii alia, quam ponit, quod poenitentia est dolor
cordis et amaritudo animae pro malis quae quisque commisit; nisi quod
non ponit unum eorum quae continent praedictae definitiones, scilicet
detestationem peccati commissi. Alia autem notificatio, qua dicitur,
quod poenitentia est res optima quae omnes defectus revocat ad
perfectum, datur per effectum poenitentiae, et dicitur esse optima res
non simpliciter, sed in genere declinationis a malo post peccatum
commissum. Et similiter etiam illa Damasceni definitio: poenitentia
est remotio ab eo quod est contra naturam, in id quod est secundum
naturam datur per effectum; et quasi in idem redeunt: quia peccatum
quod in prima descriptione dicitur defectus, in secunda dicitur contra
naturam esse; status autem gratiae vel virtutis, quae in prima
definitione dicitur perfectio, in secunda dicitur secundum naturam
esse, quia ad hoc natura est ordinata.
|
|