|
Quaestiuncula 1
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod virtus poenitentiae
timore non concipiatur. Quod enim est ex infusione, non habet causam
in subjecto. Sed poenitentia, cum sit virtus, de qua Augustinus
dicit, quod Deus eam in nobis sine nobis facit, est ex infusione.
Ergo non habet causam in suo subjecto; et ita timore non concipitur.
2. Praeterea, illud quod in esse perfectum prodit, non tantum
concipitur, sed etiam perfecte generatur. Sed poenitentia in esse
perfectum prodit, quia etiam defectus ad perfectum revocat. Ergo ejus
generatio non debet timore concipi.
3. Praeterea, plus provocatur homo ad poenitentiam ex expectatione
gloriae quam ex comminatione poenae; unde Joannes poenitentiam
praedicans dixit: poenitentiam agite; appropinquabit enim regnum
caelorum; Matth. 3. Sed expectatio gloriae pertinet ad spem, vel
caritatem, quam excitat; poenae autem comminatio ad timorem. Ergo
magis dicendum fuit, quod oriatur ex spe vel amore, quam ex timore.
4. Praeterea, si concipiatur timore; aut timore initiali, aut
servili, aut mundano, aut casto. Non mundano, quia ille magis ad
peccatum trahit; similiter etiam nec servili, quia ille non est simul
cum poenitentia; generans autem et generatum, sive concipiens et
conceptum, oportet esse simul; similiter nec initialis, aut castus,
aut filialis, quia isti non praecedunt poenitentiam; oportet autem
quod concipiens praecedat conceptum. Ergo nullo modo poenitentiae
virtus timore concipitur.
1. Sed contra, secundum Augustinum, timor introducit ad
caritatem. Sed introductio caritatis et aliarum virtutum est per
poenitentiam. Ergo poenitentia a timore initium sumit.
2. Praeterea, contrariorum contraria sunt principia. Sed
delectatio peccati ad peccatum attraxit. Ergo et acerbitas poenae a
peccato revocat. Revocatio autem fit per poenitentiam. Ergo timor,
qui poenam respicit, est poenitentiae principium.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod poenitentia sit prima virtutum. Matth.
3, super illud: poenitentiam agite, dicit Glossa: prima virtus est
per poenitentiam perimere veterem hominem, et vitia odire.
2. Praeterea, causa praecedit effectum. Sed poenitentia est causa
justificationis, in qua omnes virtutes infunduntur. Ergo est prior
aliis virtutibus.
3. Praeterea, in quolibet motu prius est recedere a termino quam ad
terminum pervenire. Sed poenitentia ordinatur ad recessum a malo,
omnes autem aliae virtutes ad consecutionem boni. Ergo poenitentia
praecedit omnes alias virtutes.
4. Sed contra, fides est causa timoris. Sed timor praecedit
poenitentiam sicut causa ejus. Ergo et fides; non ergo poenitentia
est prima virtus.
5. Praeterea, poenitentia ex recta electione procedit, ut supra
dictum est. Sed recta electio procedit ex qualibet virtute. Ergo
poenitentia est posterior omnibus virtutibus.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod poenitentia non sit fundamentum. Illud
enim quod sequitur ad fundamentum, non debet dici fundamentum, sed
superaedificatio. Sed fides, quae est fundamentum, ut habetur
Hebr. 11, praecedit poenitentiam, ut dictum est. Ergo
poenitentia non est fundamentum aliarum virtutum.
2. Praeterea, Eccl. 25, super illud: quam magnus est qui
invenit sapientiam etc., dicit Glossa: timor domini sanctus permanet
in saeculum; ipse est fidei fundamentum, et caritatis origo. Sed
poenitentia sequitur timorem. Ergo ipsa non est fundamentum aliarum
virtutum.
3. Praeterea, fundamenti non est fundamentum: quia sic iretur in
infinitum. Sed quaedam aliae virtutes sunt fundamentum, sicut
fortitudo, ut dicit Glossa, Luc. 12, super illud: ne terreamini
ab his qui occidunt corpus; et iterum, ut dicit Bernardus in Lib.
de Consider., humilitas est quoddam fundamentum stabile virtutum.
Ergo poenitentia non est fundamentum aliarum virtutum.
1. Sed contra est quod dicitur Hebr. 6, 1: non rursus jacientes
fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis.
2. Praeterea, fundamentum est prima pars aedificii. Sed primum
quod est in aedificatione spirituali, est aedificium Satanae
destruere; quod poenitentia facit. Ergo poenitentia est fundamentum.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod non sit secunda tabula. Secundum enim
non dicitur nisi respectu primi. Sed prima tabula in littera dicitur
Baptismus, respectu cujus poenitentia non est secunda, quia non est
secundum sacramentum, sed quarto loco Magister ipsum determinat.
Ergo poenitentia non est secunda tabula.
2. Praeterea, Act. 2, 38, dicit Petrus: poenitentiam
agite, et baptizetur unusquisque vestrum. Ergo poenitentia non est
secunda tabula post Baptismum, sed e converso.
3. Praeterea, Isai. 3, super illud: peccatum suum quasi Sodoma
praedicaverunt, dicit Glossa: secunda tabula post naufragium
poenitentia est; et consolatio miseriarum impietatem suam abscondere;
et est Glossa Hieronymi. Sed poenitentia non abscondit peccata, sed
magis revelat. Ergo non est secunda tabula.
1. Sed contra est quod Hieronymus dicit in littera: prima tabula
propter liberationem a primo naufragio. Sed Baptismus liberat a
peccato originali, quod est primum naufragium; poenitentia ab
actuali, quod est secundum. Ergo Baptismus est prima tabula; et
poenitentia, secunda.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod virtutem poenitentiae
Deus nobis infundit; sed dispositio aliqua ex parte nostra procedit,
et secundum hoc habet aliquam originem in nobis. Sed quia humani actus
non procedunt ex necessitate, sed ex libero arbitrio; ideo non potest
assignari causa ex parte nostra alicujus actus nostri, ex quo semper
procedat, sed ex quo ut in pluribus contingit propter dispositionem
existentem in nobis ad hoc, quae tamen non necessario inclinat; unde
omnes sermones morales sunt tales, ut philosophus in 1 Ethic.
dicit, quod ut in pluribus oportet eos intelligere. Cum autem
poenitentia sit revocatio a peccato, ut Damascenus dicit, oportet
originem ejus in nobis accipi secundum dispositionem existentis in
peccato. Ille autem qui in peccato est, non habet gustum sanum, ut
ex dulcedine divinae bonitatis a peccato revocetur; sed habet affectum
infectum amore sui inordinato; et ideo per poenas quae naturae suae
contrariantur et voluntati, a peccato revocatur, ut philosophus in
10 Ethic., dicit de talibus, quod proprias delectationes
prosequuntur, et fugiunt oppositas tristitias; boni autem, et vere
delectabilis neque intellectum habent, neque gustativi existunt; et
ideo in eis ut in pluribus ex timore poenitentia initium sumit; quamvis
etiam in aliquibus ex amore poenitentia inchoetur.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis non habeat causam in subjecto,
habet tamen dispositionem in ipso; et secundum hoc origo poenitentiae
hic assignatur.
Ad secundum dicendum, quod conceptio proprie dicitur generatio
alicujus intra uterum. Et quia primum esse poenitentiae est in corde,
postea autem prodit exterius per confessionem et satisfactionem; ideo,
ut primam ejus originem designaret, dicit, quod concipitur timore.
Ad tertium dicendum, quod bonitas Dei et gloria, quantum est de se,
magis nata sunt revocare a peccato; sed non quantum est ex parte eorum
qui in peccato sunt, qui praedictorum gustum non habent.
Ad quartum dicendum, quod poenitentia timore servili concipitur, qui
poenam respicit. Nec oportet quod timor servilis et poenitentia sint
simul: quia timor servilis non est causa esse ipsius poenitentiae, sed
generationis ejus; sicut etiam sumptio medicinae est causa sanitatis,
non tamen sunt simul.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod virtutes omnes simul
infunduntur quantum ad habitus; sed quod una dicatur prior altera, est
quantum ad ordinem consideratum in earum actibus. Cum autem per
virtutum actus homo tendat in Deum, oportet ordinem actuum considerari
secundum ordinem eorum quae in motu sunt. Motum autem voluntatis,
cujusmodi est motus virtutum moralium, praecedit motus cognitionis:
quia appetibile imaginatum vel intellectum movet appetitum, ut dicitur
in 3 de anima; et iterum aestimatio possibilitatis: quia electio,
quae est principalis motus virtutis, non fit de impossibili aestimato.
Motus autem appetitus in duobus consistit; scilicet in fuga mali, et
in prosecutione boni: et haec duo diversimode ordinantur. Quandoque
enim aliquis fugit malum propter desiderium boni, quandoque autem e
converso; et hic motus est ut frequentius in reversione peccatoris ad
Deum per poenitentiam, ut dictum est; et ideo motum poenitentiae
praecedit motus fidei: quia accedentem ad Deum oportet credere;
Hebr. 11, 6; et iterum motus spei conjunctus motui timoris, per
quem fit aestimatio de possibilitate veniae consequendae; et ideo dicit
Gregorius, quod poenitens movetur inter spem et timorem. Deinde ut
in pluribus sequitur motus poenitentiae, et deinde motus caritatis et
aliarum virtutum per ordinem. Quandoque etiam motus amoris motum
poenitentiae praecedit, ut dictum est; sed ille amor non est
caritatis, quia caritas amissa non recuperatur nisi per contritionem de
peccatis praecedentibus, quae est motus poenitentiae virtutis. Et
secundum hoc dicendum, quod poenitentia est prior quibusdam, scilicet
caritate, et sequentibus ipsam; et posterior aliis, scilicet fide et
spe.
Ad primum ergo dicendum, quod fides et spes non habent rationem
perfectae virtutis, nisi secundum quod sunt informatae caritate; et
secundum hoc poenitentiam sequuntur; et sic aliquo modo verum est quod
est prima inter omnes virtutes.
Ad secundum dicendum, quod fides informis et spes etiam sine gratia
habentur; et ideo eas in justificatione non oportet superaddi; et sic
poenitentia earum causa non est.
Ad tertium dicendum, quod finis qui est prior in intentione, est
ultimus in executione; et ideo, quamvis in motu corporali prius
recedatur a termino quam ad terminum perveniatur, tamen in motu
voluntatis est e contrario; quia propter bonum aliquod consequendum
voluntas recedit a contrario, vel ab impedimento ejus.
Quartum concedimus, secundum hoc tamen quod fides non est virtus.
Ad quintum dicendum, quod poenitentia de malo commisso, quamvis ex
electione boni possit provenire, tamen etiam ex alia causa quandoque
contingit, scilicet ex fuga mali poenae, ut dictum est; et quando
etiam ex electione boni contingit, primus poenitentiae motus non
provenit ex electione boni formata per aliquem habitum alterius
virtutis, sed per naturalem quemdam appetitum, vel etiam ex ipso
habitu poenitentiae virtutis bono; et ideo primus motus poenitentiae
praecedit motus aliarum virtutum. Sed non est inconveniens ut motus
aliarum virtutum quandoque causent aliquos motus poenitentiae; sicut
aliquis ex amore temperantiae, de luxuria praecedente motum
poenitentiae habet: quia etiam interdum ex virtute sequente motus
praecedentis virtutis oritur; sicut quis movetur in amorem Dei, qui
castitatem praecipit, ex hoc quod castitas ei placet.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod fundamentum dicitur in
spiritualibus ad similitudinem corporalis fundamenti; quod duas habet
proprietates. Prima est quod ipsum est prima pars aedificii; alia est
quod fundamento totum aedificium sustentatur; et ideo in spiritualibus
fundamentum dicitur aliquid vel ratione prioritatis, vel ratione
conservationis et sustentationis aliorum, aut etiam ratione utriusque.
Prioritas autem attenditur dupliciter. Uno modo quantum ad
disciplinam spiritualium; et sic illa quae primo occurrunt edocenda in
Christiana religione, fundamentum dicuntur, Hebr. 6. Alio modo
quantum ad vitam spiritualem; et sic fides dicitur simpliciter
fundamentum primum; sed timor et poenitentia in genere eorum quae ad
affectum pertinent quantum ad fugam mali; caritas autem quantum ad
prosecutionem boni, prout dicitur Ephes. 3, 17; in caritate
radicati et fundati. Sed ratione sustentationis, in prosperis dicitur
humilitas fundamentum, in adversis autem fortitudo. Poenitentia autem
et timor in recedendo a malo, diversimode sunt fundamenta: quia timor
est primum in isto toto genere quod est recedere a malo; sed
poenitentia quantum ad hanc speciem quae est recedere a malo commisso;
et ideo etiam timor praecedit poenitentiam; sicut principia generis
praecedunt principia speciei.
Et per hoc patet solutio ad objecta.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod locutio Hieronymi est
metaphorica. Illi enim qui prospero itinere mare navigant, prima
tabula sustentantur, scilicet ipsa navi integra; sed naufragium
passi, alicujus tabulae navis fractae auxilio ad portum salutis
ducuntur; et haec est secunda tabula quae est post naufragium: non
quod sit secunda post naufragium; sed quia existens post naufragium,
est secunda a prima quae erat ante naufragium. Unde consuetudo sua
est, ut patet ejus dicta legenti, ut omne illud quod praestat remedium
post aliquod periculum eveniens, secundam tabulam post naufragium
vocet. Gratia autem baptismalis, per quam in Ecclesia collocamur,
cujus figura fuit arca Noe, dicitur prima tabula ante naufragium.
Sed quia per peccatum mortale naufragium passis et a gratia innocentiae
cadentibus non restat aliquod remedium nisi poenitentia, ideo
poenitentia secunda tabula dicitur.
Ad primum ergo dicendum, quod alia sacramenta non subveniunt
naufragium passis per peccatum mortale sine poenitentia; et ideo non
possunt dici secunda tabula, sicut poenitentia, quae post lapsum
subvenit; unde quamvis non sit secundum sacramentum, est tamen secunda
tabula.
Ad secundum dicendum, quod Petrus non loquitur ibi de poenitentiae
sacramento, sed de poenitentia quae requiritur in Baptismo, quae ad
primam tabulam pertinet.
Ad tertium dicendum, quod illa absconsio peccati de qua Hieronymus
ibi loquitur, non contrariatur illi manifestationi quae fit in
poenitentia, sed illi quam faciunt illi qui effrontes in peccatis
existentes gloriantur cum male fecerint, et se de peccatis jactant; et
haec absconsio ad verecundiam pertinet; et secundum eamdem
similitudinem dicitur secunda tabula: quia prima tabula prosperae
navigationis est ut homo peccatum non committat; secunda, ut de
peccato commisso erubescat. Sed per hanc tabulam non datur sufficiens
remedium, nisi quatenus ad emendationem peccati et poenitentiam ducit;
et ita non proprie dicitur secunda tabula sicut poenitentia; tamen
secunda tabula dici potest: quia tabula secunda in naufragio corporali
non semper a periculo liberat, etsi periculum, quantum est de se,
aliquo modo impediat.
|
|