|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod poenitentia sit in
qualibet vi. Nihil enim agit ubi non est. Sed poenitentia expellit
peccatum a qualibet vi. Ergo est in qualibet vi.
2. Item, videtur quod sit in concupiscibili. Quia poenitentia est
dolor. Sed dolor est in concupiscibili, sicut et gaudium. Ergo
poenitentia est in concupiscibili.
3. Item, videtur quod sit in irascibili. Quia poenitentia est
quaedam vindicta dolentis. Sed vindicta pertinet ad irascibilem, quia
ira est appetitus vindictae. Ergo poenitentia est in irascibili.
4. Item, videtur quod sit in memoria. Quia sicut timor est de
futuro, et gaudium de praesenti, ita memoria de praeterito. Sed
poenitentia est de malo commisso, quod est praeteritum. Ergo est in
memoria.
5. Item, videtur quod sit in ratione. Quia poenitentia est pars
justitiae. Sed justitia est in ratione. Ergo et poenitentia.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod in innocentibus poenitentia esse non
possit. Quia poenitere est commissa mala plangere. Sed innocentes
nullum malum commiserunt. Ergo in eis poenitentia non est.
2. Praeterea, poenitentia ex suo nomine importat poenam. Sed
innocentibus non debetur poena. Ergo non est in eis poenitentia.
3. Praeterea, poenitentia in idem coincidit cum vindicativa
justitia, ut supra dictum est. Sed omnibus existentibus
innocentibus, vindicativa justitia locum non haberet. Ergo nec
poenitentia; et ita non est in innocentibus.
1. Sed contra, omnes virtutes simul infunduntur. Sed poenitentia
est virtus. Cum ergo innocentibus in Baptismo infundantur aliae
virtutes; infunditur etiam poenitentia.
2. Praeterea, ille qui nunquam fuit infirmus corporaliter, dicitur
sanabilis. Ergo et similiter qui nunquam fuit infirmus spiritualiter.
Sed sicut sanatio in actu a vulnere peccati non est nisi per actum
poenitentiae, ita nec sanabilitas nisi per habitum. Ergo ille qui
nunquam habuit infirmitatem peccati, habet habitum poenitentiae.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod sancti homines qui sunt in gloria, non
habeant poenitentiam. Quia, sicut dicit Gregorius in moralibus,
beati peccatorum recordantur, sicut nos sani sine dolore dolorum
memoramur. Sed poenitentia est dolor cordis, ut dictum est. Ergo
sancti in patria non habent poenitentiam.
2. Praeterea, sancti in patria sunt Christo conformes. Sed in
Christo non fuit poenitentia, nec fides, quae est principium
poenitentiae. Ergo nec in sanctis in patria erit poenitentia.
3. Praeterea, frustra est habitus qui ad actum non reducitur. Sed
sancti in patria non poenitebunt actu; quia sic esset eis aliquid
contra votum. Ergo non erit in eis habitus poenitentiae.
4. Sed contra, poenitentia est pars justitiae. Sed justitia est
immortalis et perpetua, et in patria remanebit. Ergo et poenitentia.
5. Praeterea, in vitis patrum legitur a quodam patre dictum, quod
etiam Abraham poenitebit de hoc quod non plura bona fecit. Sed magis
debet aliquis poenitere de malo commisso quam de bono omisso, ad quod
non tenebatur; quia de tali bono loquitur. Ergo erit ibi poenitentia
de malis commissis.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod etiam Angelus, bonus seu malus, sit
susceptivus poenitentiae. Quia timor est initium poenitentiae. Sed
in eis est timor; Jac. 2, 19: Daemones credunt et
contremiscunt. Ergo in eis potest esse poenitentia.
2. Praeterea, philosophus dicit in 9 Ethic., quod poenitudine
replentur mali, et haec est maxima poena eis. Sed Daemones maxime
sunt pravi, nec aliqua poena eis deest. Ergo Daemones possunt
poenitere.
3. Praeterea, facilius movetur aliquid in id quod est secundum
naturam quam in id quod est contra naturam; sicut aqua quae per
violentiam est calefacta, etiam per seipsam ad naturalem proprietatem
redit. Sed Angelus potest mutari in peccatum, quod est contra omnem
naturam eorum. Ergo multo fortius potest revocari in id quod est
secundum naturam. Et hoc facit poenitentia. Ergo sunt susceptibiles
poenitentiae.
4. Praeterea, idem judicium est secundum Damascenum, de Angelis
et de animabus separatis. Sed in animabus separatis potest esse
poenitentia, ut quidam dicunt, sicut in animabus beatis quae sunt in
patria. Ergo et in Angelis potest esse poenitentia.
1. Sed contra, per poenitentiam homo reparatur ad vitam, peccato
dimisso. Sed hoc est impossibile in Angelis, ut in 2 Lib.,
dist. 7, qu. 1, art. 2, dictum est. Ergo non sunt
susceptibiles poenitentiae.
2. Praeterea, Damascenus, dicit quod homo fungitur poenitentia
propter corporis infirmitatem. Sed Angeli sunt incorporei. Ergo in
eis non potest esse poenitentia.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod quidam dicunt,
subjectum omnis virtutis esse liberum arbitrium. Sed hoc non potest
esse; quia omnis actus humanus ordinatus elicitive procedit ab aliqua
virtute humana; quaelibet autem potentia humana habet aliquem actum
ordinatum (et dico potentiam humanam rationem, vel quae rationi
obediat); et ideo in omni tali potentia potest esse virtus, quae
eliciat ordinatum actum illius potentiae; et de hoc in 3 Lib.,
dist. 33, qu. 2, art. 4, quaestiunc. 1, plura dicta sunt.
Et ideo quidam dicunt, quod poenitentia est in omnibus viribus. Sed
hoc non potest esse; quia unus habitus non potest esse nisi unius
potentiae, sicut una forma nisi unius materiae, et unum accidens non
nisi unius subjecti. Et ideo alii dicunt, quod est in irascibili;
quia, ut dicit Augustinus, est vindicta quaedam quam appetit ira.
Sed hoc non potest esse; quia vindictam expetere de altero, quod
arduitatem habet, ad irascibilem pertinet; sed vindictam pati non
videtur esse irascibilis. Et ideo quidam dicunt, quod poenitentia est
dolor, et propter hoc est in concupiscibili. Sed hoc etiam non
valet; quia ille dolor qui est in concupiscibili, est passio; dolor
autem qui est actus poenitentiae, non est passio. Et ideo dicendum
cum aliis, quod poenitentia est pars justitiae; et ideo, cum justitia
sit in ratione, non quidem quantum ad partem cognitivam, sed quantum
ad affectivam; et poenitentia in ratione est, inquantum est virtus;
sed poenitentia quae est passio, est in concupiscibili sicut in
subjecto, quia est dolor quidam. Sed haec passio est quasi materiale
in poenitentia virtute, quia poenitentia virtus hunc dolorem
recompensat pro peccatis commissis; sicut et poena quam patitur reus,
est materiale in vindicativa justitia.
Ad primum ergo dicendum, quod poenitentia non expellit omne peccatum
formaliter, sed quasi active; unde non oportet quod sit ut in subjecto
in qualibet vi ubi potest esse peccatum; sed quod ea quae sunt in illis
virtutibus, subjiciantur ei quasi materialia; et hoc poenitentia
habet, inquantum est in ratione, cui omnes aliae vires subduntur quasi
ab ipsa motae et regulatae.
Ad secundum dicendum, quod dolor qui est in concupiscibili, non est
actus poenitentiae virtutis, sed materiale, ut dictum est; sed dolor
qui est detestatio culpae commissae, est actus ejus; et hoc est
voluntatis, in qua est justitia, cujus actus est detestari
inaequalitatem praeexistentem, et eam ad aequalitatem reducere.
Ad tertium dicendum, quod exhibitio vindictae est materialis in
poenitentia, sicut etiam in justitia vindicativa; non enim exhibet
vindictam ex appetitu vindictae, sed ad aequalitatem restituendam.
Ad quartum dicendum, quod quamvis poenitentia sit de praeterito,
sicut memoria, tamen respicit affectum; memoria autem est potentia
pure cognoscitiva; et ideo in ea non potest esse poenitentia.
Quintum concedimus.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod habitus medius est inter
potentiam et actum. Et quia remoto priori, removetur posterius, non
autem e converso; ideo remota potentia ad actum, removetur habitus,
non autem remoto actu. Et quia subtractio materiae tollit actum,
propter hoc quod actus non potest esse sine materia in quam transit;
ideo habitus alicujus virtutis competit alicui cui non suppetit
materia, propter hoc quod suppetere potest, et ita in actum exire;
sicut pauper homo potest habere habitum magnificentiae, sed non actum,
quia non habet magnitudinem divitiarum, quae sunt materia
magnificentiae, sed potest habere: et ideo cum innocentes in statu
innocentiae non habeant peccata commissa, quae sunt materia
poenitentiae, sed possint habere; actus poenitentiae in eis esse non
potest; sed habitus potest; et hoc, si gratiam habeant, cum qua
omnes virtutes infunduntur.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis non commiserint, possunt tamen
committere; et ideo eis habitum poenitentiae habere competit. Sed
tamen habitus iste nunquam in actum exire potest, nisi forte respectu
venialium peccatorum, quia peccata mortalia tollunt ipsum. Nec tamen
est frustra, quia est perfectio potentiae naturalis.
Ad secundum dicendum, quod quamvis non sit eis debita poena in actu,
tamen in eis est possibile esse aliquid pro quo eis poena debeatur.
Ad tertium dicendum, quod remanente potentia ad peccandum, adhuc
haberet locum vindicativa justitia secundum habitum, quamvis non
secundum actum, si peccata actu non essent.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod virtutes cardinales in patria
remanebunt; sed secundum actus quos habent in fine suo, ut in 3
Lib., dist. 33, qu. 1, art. 4, in corp., dictum est; et
ideo cum poenitentia virtus, sit pars justitiae, quae est habitus
cardinalis, quicumque habet habitum poenitentiae in hac vita, habebit
in futura; sed non habebit eumdem actum quem nunc habet, sed alium,
scilicet gratias agere Deo pro misericordia relaxante peccata.
Ad primum ergo dicendum, quod illa auctoritas probat quod non habent
eumdem actum quem hic habet poenitentia; et hoc concedimus.
Ad secundum dicendum, quod Christus non potuit peccare, ut in 3
Lib., dist. 12, qu. 2, art. 1, dictum est, et ideo materia
hujus virtutis non competit sibi nec actu nec potentia; et propter hoc
non est simile de ipso et de aliis.
Ad tertium dicendum, quod poenitere, proprie loquendo, prout dicit
actum poenitentiae qui nunc est, non erit in patria; nec tamen habitus
frustra erit, quia alium actum habebit.
Quartum concedimus.
Sed quia quinta ratio probat quod etiam idem actus poenitentiae erit in
patria qui modo est; ideo dicendum ad quintum, quod voluntas nostra in
patria erit omnino conformis voluntati Dei; unde sicut Deus voluntate
antecedente vult omnia esse bona et per consequens nihil esse mali, non
autem voluntate consequente; ita etiam est de beatis; et talis
voluntas improprie dicitur ab illo sancto patre poenitentia.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod poenitentia in nobis dupliciter
accipitur. Uno modo secundum quod est passio; sic enim nihil aliud
est quam dolor vel tristitia de malo commisso. Et quamvis secundum
quod est passio, non sit nisi in concupiscibili, tamen aliquis
voluntatis actus similitudinarie poenitentia dicitur, quo quidem
detestatur quod facit; sicut etiam timor et aliae passiones dantur in
intellectivo appetitu, ut in 3 Lib., dist. 26, qu. 1, art.
5 dictum est. Alio modo accipitur secundum quod est virtus; et hoc
modo detestari malum commissum cum emendationis proposito et in tentione
expiandi, vel Deum placandi de offensa commissa, est actus ejus.
Detestatio autem mali competit alicui secundum quod habet ordinem
naturalem ad bonum. Et quia in nulla creatura talis inclinatio
totaliter tollitur; ideo etiam in damnatis talis detestatio manet, et
per consequens poenitentia passio, vel similis ei, ut dicitur Sap.
5, 3: intra se gementes, et poenitentiam agentes. Et haec quidem
poenitentia, cum non sit habitus, sed passio vel actus, nullo modo in
beatis Angelis esse potest, in quibus peccata commissa non
praecesserunt; sed in malis Angelis est, cum sit eadem ratio de ipsis
et de animabus damnatorum; quia secundum Damascenum, quod est homini
mors, hoc est Angelis casus. Sed peccatum Angeli est
irremissibile, ut in 2 Lib., dist. 7, qu. 1, art. 2,
dictum est. Et quia peccatum, ut est remissibile vel expiabile, est
propria materia istius virtutis quae poenitentia dicitur; ideo cum
materia non possit eis competere, non adest eis potentia exeundi in
actu; et ideo nec habitus eis convenit; et ideo Angeli susceptivi
poenitentiae virtutis esse non possunt.
Ad primum ergo dicendum, quod ex timore in eis generatur aliquis
poenitentiae motus, sed non quae sit virtus.
Et similiter dicendum ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod quidquid in eis est naturale, totum est
bonum, et ad bonum inclinans; sed liberum arbitrium in eis est in
malitia obstinatum. Et quia motus virtutis et vitii non consequitur
inclinationem naturae, sed magis motum liberi arbitrii; ideo non
oportet quod quamvis naturaliter inclinetur ad bonum, motus virtutis in
eis sit, vel esse possit.
Ad quartum dicendum, quod non est eadem ratio de Angelis sanctis et
animabus sanctis; quia in animabus sanctis praecessit vel praecedere
potuit peccatum remissibile, non autem in Angelis; et ita, quamvis
sint similes quantum ad statum praesentem, non tamen quantum ad statum
praeteritum, quem poenitentia respicit directe.
|
|