|
Quaestiuncula 1
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod de ratione verae
poenitentiae sit quod usque in finem vitae continuetur. Poenitentia
enim est quasi quaedam recompensatio Deo facta pro offensa commissa.
Sed offensa fuit infinita; unde aeterna poena debetur pro peccato
mortali. Ergo et poenitentia delens hanc culpam, ad hoc quod sit
vera, oportet quod usque in finem duret.
2. Praeterea, nihil destruitur nisi a fortiori se. Sed poenitentia
est fortius quam peccatum, quia expellit ipsum. Cum ergo vera
poenitentia non possit discontinuari nisi per peccatum, videtur quod si
fuerit vera, nullo modo a statu poenitentiae quis cadere possit.
3. Praeterea, facilius est peccatum impedire ne fiat, quam peccatum
factum destruere. Sed poenitentia destruit peccatum factum. Ergo
multo fortius impedit ne aliquod peccatum committatur; et sic idem quod
prius.
1. Sed contra, Baptismus est efficacius sacramentum quam
poenitentia, qui etiam totaliter poenam tollit. Sed gratia
baptismalis tollitur per peccatum sequens. Ergo multo fortius
poenitentia.
2. Praeterea, nulla virtus potest remanere sine caritate; et ea
habita, omnes habentur. Sed caritatem semel habitam contingit
amitti, ut in 3 Lib., dist. 33, qu. 1, art. 1, dictum
est. Ergo et poenitentiam.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod necesse sit dolorem poenitentiae per
gaudium interrumpi. Gaudium enim et dolor sunt affectiones
contrariae. Sed contraria non sunt nata esse in eodem. Ergo, cum
oporteat poenitentem aliquando de sua poenitentia gaudere, ut in
littera dicitur, oportet quod dolor per illud gaudium interrumpatur.
2. Praeterea, sicut mali dolent de suo gaudio, ita boni gaudent de
suo dolore. Sed philosophus in 9 Ethic. dicit, quod mali de hoc
quod delectati sunt, postmodum dolent; quod non potest esse simul dum
delectantur. Ergo nec boni simul cum dolent, possunt gaudere de hoc
quod dolent.
3. Praeterea, si dicatur quod dolor est causa gaudii, et sic
possunt esse simul; contra. Contrarium non est causa sui contrarii.
Sed dolor est contrarium gaudio. Ergo non potest esse causa ipsius.
1. Sed contra, Galat. 5, super illud: fructus autem spiritus,
dicit Glossa interlinealis quod virtutes fructus dicuntur, quia suos
possessores sancta delectatione delectant. Sed poenitentia est
virtus. Ergo in suo actu, qui est dolere, habet delectationem.
2. Praeterea, secundum philosophum in 2 Ethic., signum generati
habitus oportet accipere fientem in opere delectationem. Sed
poenitentia est habitus quidam. Ergo actus ejus habet delectationem;
ergo non interrumpitur per gaudium.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod poenitentia iterari non possit. Sicut
enim Baptismus habet efficaciam a passione Christi, ita poenitentia,
et omnia alia sacramenta. Sed quia passio Christi est una, ideo
Baptismus iterari non potest. Ergo nec poenitentia potest iterari.
2. Praeterea, sicut dicit Gregorius, facilitas veniae incentivum
praebet delinquendi. Sed Deus non debet alicui dare peccandi
occasionem. Ergo non debet dare locum poenitentiam iterandi.
3. Praeterea, spiritualis curatio, quae per poenitentiam fit,
signatur per corporales curationes, quas dominus miraculose fecit.
Sed in illis curationibus non legitur quod aliquem bis sanaverit.
Ergo nec per poenitentiam aliquis bis potest spiritualiter curari.
1. Sed contra est quod dicitur Eccli. 2, 23: secundum
magnitudinem ejus, sic et misericordia illius cum eo est. Ergo et
misericordia; non ergo coarctatur per unam poenitentiam, ut postmodum
ad se conversis non parcat.
2. Praeterea, Matth. 12, dicitur: qui peccat in patrem vel
filium, remittetur ei. Sed contingit quod post peractam poenitentiam
aliquis peccet per infirmitatem, quod est in patrem peccare; et per
ignorantiam, quod est in filium peccare. Ergo tale peccatum
remittetur; ergo poenitentia potest iterari.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem quod opinio ista quae posuit
quod nullus homo a vera poenitentia possit excidere, est erronea, et
conformis illi quae in 3 Lib. posita est, dist. 26, qu. 1,
art. 1, quod caritas semel habita non possit amitti. Sed tamen de
caritate videbantur magis moveri, considerantes efficaciam ejus, ex
qua apparebat quod non posset per aliquod peccatum vinci. Sed de
poenitentia videbantur moveri, quia ad integritatem poenitentiae
requiritur continuatio usque in finem vitae. Sed utrumque frivolum
est. Primo, quia quantumcumque aliqua virtus efficaciam habeat,
flexibilitatem a libero arbitrio non tollit, dum est in statu viae.
Similiter illud quod futurum est, non potest esse de substantia vel de
integritate alicujus virtutis, nisi secundum quod est praesens in
apprehensione vel in voluntate; quia virtus quantum ad habitum non
expectat aliquid in futurum; habitus enim virtutis est de rebus
permanentibus, non de successivis; unde totam perfectionem suam habet
simul in instanti; quae tota simul in unum actum potest effluere, quia
actus sunt similes habitibus, ut dicitur in 3 Ethic. Et sic quod
futurum est, non est de integritate vel essentia ipsius. Unde cum
poenitentia sit virtus, et secundum quod est sacramentum, non se
extendat ultra actum virtutis; non est de integritate poenitentiae
essentiali futuri continuatio, nisi ut sit in proposito; et ideo
potest esse vera poenitentia, et tamen ab ea postmodum aliquis
excidet.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut offensa habuit infinitatem, ita
etiam et unus contritionis actus habet quamdam infinitatem, tum ex
virtute gratiae quae dat operibus infinitum valorem, ut scilicet per ea
homo infinitum bonum mereatur; tum ex merito Christi, quod operatur
in omnibus sacramentis, et in omnibus meritis.
Ad secundum dicendum, quod nec poenitentia nec aliqua virtus agit de
necessitate, sed ex libertate arbitrii; et ideo quamvis poenitentia
sit fortior quam peccatum, et per hoc possit peccatum expellere; tamen
homo poenitentiae virtutem habens, potest sponte se peccato subjicere.
Ad tertium dicendum, quod aliquando homo vincitur a debiliori, qui
fortiorem vincit, quia non tantam curam adhibet; et similiter
poenitens propter negligentiam a peccato nondum commisso vincitur, qui
per poenitentiam a peccato commisso liberatus fuit.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod gaudium et tristitia secundum
genus sunt contraria; non tamen quodlibet gaudium cuilibet tristitiae
opponitur, sed ei quae est de eodem. Si autem de contrariis sunt vel
de diversis, unum potest esse causa alterius, vel materiale ad ipsum;
qui enim de praesentia gaudet, eo ipso sequitur quod de absentia
tristatur. Similiter etiam quando de aliquo tristari est nobis utile
vel decens, tristitia potest esse materia gaudii. Si ergo gaudium et
tristitia directe contraria accipiantur, sic non possunt simul esse in
eodem secundum idem; si autem sint de diversis vel contrariis, sic
quidem quantum ad causam suam possunt simul esse, quia potest esse
voluntas de uno et voluntas de altero; et similiter si unum sit ratio
alterius. Sed quantum ad sensum qui requiritur in utroque, quia
gaudium non est sine perceptione convenientis, neque tristitia sine
perceptione nocivi, impossibile est quod utrumque simul intense insit:
quia anima quando intense occupatur circa unum, retrahitur ab altero;
sed imperfecte possunt esse simul; ita tamen quod unum nunc sit
perfectius, et aliud postmodum. Dolor autem qui est in poenitentia,
est de peccato commisso; unde simul cum hoc non potest esse gaudium de
eodem; sed potest esse gaudium de spe veniae, quam per dolorem
concipit; vel etiam hoc ipso quod in exhibendo dolorem pro peccatis
commissis, facit quod debet; et ideo detestatio peccati commissi,
quae est causa doloris, et voluntas detestandi, quae est causa
gaudii, sunt simul; volens enim detestatur. Et quia unum est ratio
alterius, ideo anima ad utrumque converti potest simul, inquantum ex
eis quodammodo fit unum. Quando autem ex aliquibus duobus fit unum,
unum est ut materiale, et alterum ut formale; et ideo anima ad unum
illorum convertitur per prius, et ad alterum per posterius; et propter
hoc non potest inesse utrumque secundum sui completam rationem, sed
quandoque unum, quandoque alterum. Quando enim plene convertitur ad
spem veniae vel ad decentiam doloris, tunc gaudium est principaliter,
et dolor de peccato ex consequenti: quando autem principaliter
convertitur ad peccatum commissum, tunc est e contrario.
Ad primum ergo dicendum, quod dolor de peccato et gaudium de dolore
non sunt affectiones contrariae, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod objectum gaudii est aliquid conveniens;
sed objectum tristitiae est contrarium nocivum; unde dolor de quo quis
gaudet, non est contrarius gaudenti, sed conveniens; sed gaudium de
quo quis dolet, est contrarium dolenti; et ideo simul cum quis
gaudet, non potest esse dolor de gaudio secundum idem; sed simul cum
quis dolet, potest esse gaudium de illo.
Ad tertium dicendum sicut ad primum.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod erroneum est dicere quod
poenitentia non possit iterari, et misericordiae divinae contrarium.
Causa autem quare iteratur, cum Baptismus non iteretur, est
quadruplex. Prima est, quia poenitentia non imprimit characterem
sicut Baptismus: character enim indelebilis est. Secunda, quia
Baptisma est contra morbum non iterabilem, scilicet originale
peccatum; poenitentia autem contra actuale peccatum, quod iteratur.
Tertia causa est, quia Baptismus habet totam efficaciam a passione
Christi sine actu nostro; et ideo, quia passio est una tantum, et
Baptismus unus; sed poenitentia etiam requirit actum nostrum, ut
prius dictum est, et ideo ratione ejus iterationem suscipit. Quarta,
quia Baptismus est generatio spiritualis, sed poenitentia est quaedam
sanatio spiritualis: semel autem aliquid generatur, sed pluries curari
sive sanari potest, quamdiu in hac vita vivit.
Et sic patet solutio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod sicut justus dominus summe justitiam
diligit, ita summe peccatum odit; et ita, quantum ex ipso est,
paratus est ipsum destruere semper, dummodo ex parte hominis non
remaneat, qui poenitentiam negligit vel contemnit. Nec obstat quod
quidam ex hoc sumunt occasionem delinquendi: quia ex contrario sumerent
occasionem desperandi, quod esset gravius.
Ad tertium dicendum, quod quamvis non sit scriptum quod idem infirmus
frequentius a domino sit curatus, tamen nec etiam factum negatur; et
praeterea hoc occulta fide videmus, quod frequenter homines
infirmantur, et divina virtute, quae omnia restaurat, curantur.
|
|