|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod per poenitentiam
virtutes non restituantur. Virtutes enim de quibus loquimur, non
causantur ex actibus nostris; quia secundum Augustinum, Deus eas in
nobis sine nobis operatur. Sed poenitentia in actu nostro consistit.
Ergo per poenitentiam virtutes non restituuntur.
2. Praeterea, nihil restituit virtutem nisi quod est causa
virtutis, sicut restituentia sanitatem sunt causa sanitatis. Sed
poenitentia non est causa omnium aliarum virtutum; alias esset nobilior
aliis virtutibus, quia causa praeeminet effectui. Ergo poenitentia
non restituit virtutes.
3. Praeterea, quod non est, non potest aliquid restituere; et quod
habetur, non potest restitui, sicut neque quod est, fieri. Sed
poenitentia non prius quam omnes virtutes habetur, quia omnes virtutes
simul infunduntur. Ergo non potest poenitentia virtutes restituere.
4. Praeterea, habitus virtutis non manet cum habitu vitii; quia
contraria non sunt simul in eodem. Sed post contritionem adhuc manet
habitus vitii, quod patet ex inclinatione ad pristinos actus. Ergo
poenitentia non statim omnes virtutes restituit.
5. Praeterea, nullus habet virtutem nisi qui sine difficultate et
cum delectatione operatur ea quae sunt virtutis. Sed post primam
contritionem etiamsi sit vera, adhuc remanet difficultas ad opera
virtutis agenda. Ergo virtutes per primum actum poenitentiae non
restituuntur.
1. Sed contra est quod Ambrosius dicit, quod poenitentia res optima
est, quae omnes defectus revocat ad perfectum. Sed hoc non esset,
nisi virtutes amissas restitueret. Ergo per poenitentiam virtutes
restituuntur.
2. Praeterea, effectus poenitentiae est justificatio, ut infra
dicetur. Sed justitia generalis, ex qua aliquis justificari dicitur,
omnes virtutes includit, ut dicit Glossa super illud Psalm. 118:
feci judicium et justitiam. Ergo omnes virtutes per poenitentiam
restaurantur.
3. Praeterea, non remittitur peccatum sine gratia. Sed per
poenitentiam peccatum dimittitur. Ergo gratia restituitur. Sed simul
cum gratia omnes virtutes infunduntur. Ergo poenitentia omnes virtutes
restituit.
Respondeo dicendum, quod gratia et virtutes in anima causantur ex
influentia divini luminis; quae quidem influentia impeditur per
peccatum, quod animam a Deo avertit, sicut nubes interposita inter
nos et solem, radium ejus a nobis prohibet. Unde dicitur Isaiae
59, 2: peccata nostra diviserunt inter nos et Deum nostrum. Et
quia per poenitentiam peccata dimittuntur, ut dictum est, in primo
poenitentiae actu quantum ad offensam; ideo sicut ventus auferens
nubem, nobis lumen solis restituit, ita poenitentia tamquam removens
prohibens, gratiam gratum facientem et omnes virtutes nobis restituit.
Ad primum ergo dicendum, quod solus Deus est per se causa gratiae et
virtutum infusarum in nobis; sed nihil prohibet etiam actus nostros
esse causas per accidens, sicut removens prohibens, sicut sunt causae
etiam gratiae baptismalis, inquantum prohibent fictionem; et hoc modo
per poenitentiam virtutes restituuntur.
Ad secundum dicendum, quod causa per accidens non oportet quod sit
nobilior effectu, sed solum causa per se. Poenitentiam autem causam
per accidens posuimus virtutum, per hoc quod est removens prohibens,
scilicet peccata.
Ad tertium dicendum, quod sicut in eodem instanti in quo obstaculum
luminis primo remotum est, lumen consequitur, et tamen remotio
obstaculi est causa illuminationis; ita in eodem instanti in quo est
actus poenitentiae, peccatum aufertur, et virtus restituitur; et
tamen nihil prohibet per poenitentiam virtutes restitui.
Ad quartum dicendum, quod, sicut in 3 Lib., dist. 33, qu.
1, art. 2, quaestiunc. 4, dictum est, virtus infusa et
acquisita non sunt ejusdem speciei: unde cum habitus ex frequentia
operum peccati generatus virtuti acquisitae contrarius sit, non
contrariatur directe virtuti infusae, quae habet oppositionem ad
peccatum ex parte illa qua est offensa Dei; unde non oportet quod
statim virtutibus infusis restitutis, habitus vitiorum totaliter
tollantur, quamvis impediantur, et etiam diminuantur.
Ad quintum dicendum, quod facilitas operandi opera virtutum potest
esse ex duobus; scilicet ex consuetudine praecedente; et hanc
facilitatem non tribuit virtus infusa statim in sui principio: et
iterum ex forti inhaesione ad objectum virtutis; et hanc est invenire
in virtute infusa statim in sui principio.
|
|