|
Quaestiuncula 1
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod per poenitentiam etiam
bona opera prius in statu peccati mortalis facta ad vitam reputentur.
Dicit enim Adamantius, supra Josue: sunt in Ecclesia credentes
quidam, et acquiescentes divinis praeceptis, erga servos Dei
religiosi et officiosi, et ad ornatum Ecclesiae vel ministerium satis
prompti; sed in conversatione propria obscoenis vitiis involuti, nec
omnino deponentes veterem hominem cum actibus suis, nihil adhibent
emendationis morum et innovationis. In istis ergo Christus salutem
concedit; sed quamdam insaniae notam non evadent. Sed magis videtur
quod eis qui per poenitentiam emendationem adhibent, illa opera bona
valeant ad salutem. Ergo poenitentia opera sine caritate facta
vivificat ad salutem.
2. Praeterea, plus appropinquat caritati et gratiae bonum ex genere
et bonum virtutis moralis, quam bonum naturale. Sed gratia sequens
per poenitentiam restituta, naturalia perficit, et secundum quosdam
ipsa naturalia gratuita fiunt. Ergo multo fortius bona ex genere, vel
ex circumstantia, aut etiam actus virtutis acquisitae, sine caritate
facta, per poenitentiam vivificantur, ut prosint ad vitam.
3. Praeterea, remota causa, removetur effectus. Sed causa quare
illa opera non valeant ad vitam erat caritatis defectus et gratiae.
Ergo cum poenitentia caritatem et gratiam et omnes virtutes restituat,
etiam opera bona sine caritate facta vivificabit.
1. Sed contra, ante vivum non generatur aliquid vivum, vel habens
potentiam ad vitam. Sed homo sine caritate non vivit spirituali vita.
Ergo non potest aliquod opus facere spiritualiter vivum; sed est
mortuum, non habens potentiam ad vitam; et ita non est vivificabile.
2. Praeterea, omnia vivificabilia sunt aliquo modo meritoria, quia
ad minus in potentia. Si ergo opera extra caritatem facta possent
aliquo modo vivificari, aliquis sine caritate posset aliquo modo mereri
vitam aeternam; quod falsum est.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod opera in caritate facta per peccatum
sequens mortificari non possint. Quia quod non est, non potest
mortificari. Sed opera quae in caritate facta fuerant, transeunt, et
post peccatum sequens non sunt. Ergo non possunt mortificari.
2. Praeterea, poena non debet excedere culpam. Sed in aliquo qui
multa bona facit ex maxima caritate, poena culpam excederet, si per
unum peccatum mortale parvum, forte ex surreptione factum, omnia bona
praecedentia perderet. Ergo peccatum sequens non mortificat omnia bona
prius in caritate facta.
3. Praeterea, illud quod est mortuum, non potest actum vitae habere
respectu alicujus. Sed opera in caritate facta etiam post peccatum
facientis, actum vitae habent in aliis sanctis; unde dicitur Apocal.
2, unus alterius coronam accipere. Ergo peccatum sequens bona
praecedentia non mortificat.
1. Sed contra est quod dicitur Ezech. 18, 24: si averterit se
justus a justitia sua, omnium quae operatus est, non recordabor
amplius.
2. Praeterea, vita operum ex vita operantis dependet. Sed per
peccatum mortale ille qui prius opera fecerat in caritate,
mortificatur. Ergo et opera ab ipso facta mortificantur.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod opera mortificata per peccatum, per
poenitentiam non vivificentur. Hugo de sancto Victore dicit, quod
nemo debet in spe correctionis peccare; quia quod semel amittitur,
ipsum amplius non recuperatur. Sed opera in caritate facta, sunt per
peccatum amissa, ut dictum est. Ergo non possunt amplius per
poenitentiam recuperari.
2. Praeterea, nihil vivificatur nisi quod natum est habere vitam.
Sed vita non est operum, sed opera facientis. Ergo opera non possunt
vivificari per poenitentiam.
3. Praeterea, quod non est, non potest vivificari. Sed opera
mortificata, non sunt. Ergo non possunt vivificari per poenitentiam.
4. Praeterea, illud quod moritur, non solum cadit a vita, sed
etiam a potentia vitae; quia principia vitae corrumpuntur, sine quibus
non est potentia ad vitam. Sed opera praecedentia in caritate facta,
sunt per peccatum sequens mortificata. Ergo non manet in eis potentia
ad vitam; et sic non possunt iterum vivificari.
1. Sed contra, Joel. 2, super illud: reddam vobis, dicit
Glossa: non patiar perire ubertatem quam cum perturbationibus animi
amisistis. Sed ubertas illa fuit multitudo bonorum operum. Ergo illa
per poenitentiam restituuntur.
2. Praeterea, poenitentia revocat omnes defectus ad perfectum, ut
dictum est, art. praec. Sed hoc non esset, nisi opera mortificata
restitueret ad vitam. Ergo per poenitentiam vivificantur.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod poenitentia de ratione
sui ordinatur ad remotionem mali. Unde quod aliqua bona per
poenitentiam restituuntur, hoc non est nisi per accidens, inquantum
removet prohibens, ut dictum est. Causa autem quae est removens
prohibens, exigit causam per se aliquam respectu effectus, cujus ipsa
est causa per accidens. Vivificationis autem operum extra caritatem
factorum non potest poni aliqua causa per se; quia vita operum ex vita
operantis dependet; et ideo a gratia vel caritate habent opera quod
vivant. Gratia autem vel caritas quam poenitentia restituit, non
potest operibus praecedentibus vitam conferre; quia habitus non format
actum nisi qui ab eo procedit; et ita patet quod per poenitentiam opera
extra caritatem facta vivificari non possunt.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut Isidorus verba Adamantii ibidem
exponere videtur, per salutem intelligitur signum salutis, quod etiam
peccatores in sacramentis suscipiunt. Vel dicendum, quod concedit eis
salutem in spe, sed non in re.
Ad secundum dicendum, quod potentiae naturales sunt magis propinquae
caritati et gratiae quantum ad rem, quam actus virtutum acquisitarum,
inquantum sunt subjectum gratiae et caritatis; sed quantum ad
similitudinem speciei manifestum est quod est e contrario. Et
praeterea, potentiae naturales manent, non autem actus virtutum
acquisitarum. Unde illi qui dicebant naturalia fieri gratuita, non
intelligebant quantum ad actus qui transeunt, sed quo ad potentias et
habitus, qui manent.
Ad tertium dicendum, quod causa quare opera illa sunt mortua, est,
quia non sunt a caritate elicita; et ideo causa mortis ab eis non
tollitur per poenitentiam, ut dictum est.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod illud proprie vivere apparet
quod ex se aliquem motum habet; et inde vitae nomen proprie ad illa
omnia trahitur quae ex se habent operationem aliquam sine aliquo
principio extra, sicut quae intelligunt et sentiunt, vel moventur vel
appetunt vel nutriuntur. Et inde est quod nomen vitae transumitur ad
omnia illa quae habent debitam operationem vel effectum; et illa quae
privantur hac, dicuntur mortua; sicut dicimus aquam vivam quae est in
impetu surgendi. Proprius autem effectus humanorum operum est quod per
ea homo ad ultimum finem humanae vitae perveniat, scilicet
beatitudinem; et ideo illa opera hominis proprie viva dicuntur quae
hominem ad vitam aeternam perducere possunt; illa autem mortua, quae
hoc faciendi potestatem amiserunt, cum prius eam habuerint. Et ideo
opera bona ex caritate facta, in eo qui gratiam habet, viva sunt; in
eo autem qui gratia caret, opera non ex caritate facta mortua sunt.
Opera autem prius ex caritate facta, in eo qui gratiam dimittit, per
peccatum mortificata sunt; quia peccatum sequens impedit quod homo per
illa opera non possit ad vitam introduci.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut opera peccati transeunt actu, sed
manent reatu; ita opera bona in caritate facta, quamvis actu
transeant, tamen manent in merendo; et secundum hoc possunt
mortificari.
Ad secundum dicendum, quod per ingratitudinem meretur homo accepta
beneficia amittere; et ideo per quantumcumque parvum peccatum mortale,
quo homo Deo ingratus de beneficiis perceptis fit, omnia bona
praecedentia perdit, quantumcumque fuerint ad fructum vitae aeternae;
nec propter hoc poena culpam excedit.
Ad tertium dicendum, quod illud quod est in se mortuum, non potest
respectu alterius actum vitae habere. Sed accipiendo vivum
metaphorice, ut dictum est, nihil prohibet quod in se vivum est,
respectu unius esse vivum, et respectu alterius esse mortuum; quia
respectu unius habet effectum suum, sed respectu alterius non habet,
propter indispositionem ipsius; sicut oculis aegris odiosa est lux,
quae pueris est amabilis.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod opera in caritate facta, ut
dictum est, etsi transeant actu, manent tamen quantum ad meritum in
Dei acceptatione; et secundum quod sic manent, habent efficaciam,
quantum in ipsis est, inducendi facientem ad vitam aeternam; et sic
dicuntur viva manere. Sed quod hunc effectum in peccatore non
habeant, est per accidens, propter peccatum quod facit peccatorem
indispositum ad percipiendum effectum praecedentium meritorum, non
autem quod ab ipsis operibus aliquid dematur, cum in suo fieri
efficaciam praedictam obtinuerint hoc ipso quod ex caritate sunt
elicita, quod eis sequens peccatum auferre non potest; et ideo remota
indispositione a peccatore per poenitentiam, opera illa praecedentia
effectum suum in ipso iterum habere incipiunt; et secundum hoc
vivificari dicuntur. Quidam autem dicunt quod non vivificantur per
poenitentiam sequentem, quia non manent, ut vivificari possint. Sed
eadem ratione posset dici quod nec eis qui in justitia perseverant, ad
vitam praecedentia opera valeant; quia quod non est, non potest
aliquid valere.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum Hugonis est intelligendum
quantum ad bona amissa, quae nunquam recuperantur, quia tempus amissum
non recuperatur; et ideo ejus jactura est gravissima, ut Seneca
dicit; non autem loquitur de bonis mortificatis.
Ad secundum dicendum, quod opus dicitur vivum metaphorice, inquantum
habet effectum debitum, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod quamvis non maneant actu, manent tamen
merito in divina acceptatione; sicut peccata transeunt actu, et manent
reatu.
Ad quartum dicendum, quod, sicut dictum est, opera prius viva non
moriuntur in se, sed moriuntur per accidens quo ad justum: et ideo
remoto illo accidente vivificari dicuntur.
|
|