|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod praedicti effectus non
sint poenitentiae inquantum est virtus. Diversorum enim diversi sunt
effectus. Sed virtus et gratia differunt, ut in 2 Lib., dist.
26, quaest. 1, art. 2, dictum est. Ergo cum remittere
peccatum, et alia praedicta, quae poenitentiae attribuuntur, sit
effectus gratiae, non erunt effectus poenitentiae inquantum est
virtus.
2. Praeterea, quod convenit poenitentiae inquantum est virtus,
convenit cuilibet virtuti. Sed remittere peccatum non convenit
cuilibet virtuti: quia ad minus virtutibus acquisitis non convenit.
Ergo nec poenitentiae convenit inquantum est virtus.
3. Praeterea, poenitentia, secundum quod est virtus, contra fidem
dividitur. Sed remissio peccatorum est per virtutem fidei: Act.
15, 9: fide purificans corda eorum. Ergo non est per poenitentiam
inquantum est virtus.
4. Praeterea, poenitentia alia et alia ratione est virtus, et
sacramentum. Sed remittere peccatum convenit ei inquantum est
sacramentum; quia sic est medicina contra morbum peccati ordinata.
Ergo non competit ei secundum quod est virtus.
5. Praeterea, poenitentia, inquantum delet peccatum, dicitur vel
est secunda tabula respectu Baptismi. Sed Baptismus liberat a
peccato inquantum est sacramentum. Ergo et poenitentia inquantum est
sacramentum, non inquantum est virtus.
1. Sed contra, poenitentia ex actu proprio habet quod a peccato
liberet, ut dictum est. Sed ad actum proprium comparatur inquantum
est virtus. Ergo inquantum est virtus, peccatum remittit.
2. Praeterea, oppositum tollitur per suum oppositum. Sed inquantum
est virtus, opponitur peccato. Ergo inquantum est virtus, tollit
peccatum.
3. Praeterea, omne peccatum ex voluntate committitur; quia nisi sit
voluntarium, non est peccatum, ut Augustinus dicit. Sed ex eisdem
causis aliquid generatur et corrumpitur, ut in 2 Ethic. dicitur.
Ergo oportet quod per voluntatem remittatur. Sed poenitentia habet
rationem voluntatis inquantum est virtus. Ergo per eam, inquantum est
virtus, peccata remittuntur.
Respondeo dicendum, quod in peccato duo possunt considerari; scilicet
ipsa inordinatio quae in actu est, et macula quae ex actu inordinato
consequitur in anima; et secundum hoc peccatum dupliciter remittitur.
Quia enim ex ipsa actus inordinatione homo, quantum in se erat,
injuriam Deo faciebat; ideo ex parte illa peccatum remittitur,
secundum quod inaequalitas praedicta injuriae ad aequalitatem justitiae
reducitur; quod facit poenitentia, inquantum est virtus quaedam, per
suum actum, ut prius dictum est. Sed ex parte maculae peccatum
remittitur per gratiam, quae formaliter maculam tollit, sicut albedo
nigredinem; et per consequens per alias virtutes gratia formatas. Et
quia poenitentia est talis virtus, ideo etiam ipsa formaliter peccatum
remittit ex parte habitus; et hoc est quod quidam dicunt, quod
remittit peccatum inquantum est gratia. Non enim potest dici gratia
nisi inquantum est gratia informata, vel propter similitudinem
effectus, ut prius dictum est. Sed ut est sacramentum, etiam ex
parte ista effective peccatum tollit; quia gratiam tribuit, sicut
inducens albedinem aufert nigredinem; et secundum hoc poenitentia,
inquantum est sacramentum novae legis, est causa instrumentalis
gratiae, ut in 1 dist., qu. 1, art. 4, quaestiunc. 1,
dictum est. Deus autem remittit sicut causa gratiae efficiens, et
Christus homo sicut causa meritoria gratiae, et sacerdos sicut
minister Dei et sacramentorum dispensator. Et quia omnes alii
effectus consequuntur ex poenitentia inquantum peccata remittit, ut
dictum est, ideo similis est ratio de omnibus illis effectibus
poenitentiae.
Ad primum ergo dicendum, quod non eodem modo est effectus gratiae et
virtutis, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod non quaelibet virtus est gratia informata,
nec quaelibet virtus habet actum ordinatum ad praedictam aequalitatem
inter Deum et hominem restituendam, ut dictum est; et ideo non
oportet quod quaelibet virtus peccata remittat. Hoc enim poenitentiae
convenit non inquantum est virtus simpliciter, sed inquantum est virtus
quaedam.
Ad tertium dicendum, quod fides dicitur purificare cor, eo quod
primus motus ad justificationem est fidei, et est etiam poenitentiae
principium; unde quod est poenitentiae, etiam fidei attribui potest.
Ad quartum dicendum, quod sicut alia ratione poenitentia est virtus et
sacramentum; ita et praedictus effectus alio modo competit sibi
inquantum est sacramentum, et inquantum est virtus, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod Baptismus remittit peccatum tantum uno
modo, quia est tantum sacramentum; sed poenitentia pluribus, quia est
virtus et sacramentum.
|
|