|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non omnia sacramenta sint
instituta in remedium contra aliquem animae defectum. Sacramentum enim
a sanctitate dicitur. Sed sanctitas non semper importat remedium
contra defectum, sed etiam confirmationem in bono. Ergo non omne
sacramentum est ad remedium institutum.
2. Praeterea, omne remedium contra aliquem defectum ad purgationem
pertinet. Sed Dionysius, distinguit sacramenta quae pertinent ad
perfectionem, scilicet confirmationem et Eucharistiam, ab illis quae
pertinent ad purgationem, sicut est Baptismus. Ergo non omne
sacramentum est ad remedium.
3. Praeterea, hoc videtur ex definitione quam Magister ponit in
littera. Quibusdam enim attribuit remedium conferre et gratiam, sicut
Baptismo; quibusdam gratiam tantum, sicut confirmationi et ordini;
matrimonio autem remedii collationem tantum. Ergo non omne sacramentum
est ad remedium institutum.
1. Sed contra est quod Hugo de sancto Victore dicit, quod
sacramenta sunt vasa medicinalia. Sed omnis medicina est in remedium
alicujus morbi. Ergo et omne sacramentum est in remedium alicujus
defectus spiritualis.
2. Praeterea, sacramenta, ut dictum est, dist. 1, quaest. 1,
art. 4, quaestiunc. 1, habent efficaciam a passione Christi.
Sed passio Christi directe ordinatur ad tollendos defectus nostros.
Ergo et sacramenta in remedium ordinata sunt.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius. Videtur quod aliquod sacramentum sit tantum in
remedium, scilicet matrimonium. Solus enim consensus mutuus
matrimonium facit. Sed consensus non potest esse causa gratiae, quia
gratia non est ex actibus nostris. Ergo in matrimonio gratia non
confertur; et sic est in remedium tantum.
2. Praeterea, secundum Hugonem, sacramenta ex sanctificatione
invisibilem gratiam continent. Sed sanctificatio quae fit per
ministros Ecclesiae, non est de essentia matrimonii quantum ad
sacramenti necessitatem, sed solum est de solemnitate ipsius. Ergo
non confertur ibi gratia; et sic idem quod prius.
3. Praeterea, hoc Magister expresse in littera dicit.
1. Sed contra, definitio generis debet omnibus speciebus convenire.
Sed in definitione sacramenti novae legis ponitur: ut causa gratiae
existat. Ergo convenit matrimonio; et sic non est tantum in
remedium.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius. Videtur quod sacramenta non sint in remedium contra
poenam, sed solum contra culpam. Sacramenta enim efficaciam habent ex
hoc quod gratiam continent. Sed gratia non opponitur poenae, sed
culpae. Ergo sacramenta non ordinantur in remedium contra poenam.
2. Praeterea, sapientis medici est per causam curare effectum. Sed
causa poenae est culpa. Ergo cum Christus sit sapientissimus
medicus, non instituit aliqua sacramenta ad curandum poenam, nisi ea
quae curant et culpam.
3. Sed contra, extrema unctio contra infirmitatem videtur ordinari,
ut patet Jac. ult. Sed infirmitas poena est. Cum ergo extrema
unctio sit sacramentum, aliquod sacramentum ordinabitur contra poenam,
et non tantum contra culpam.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius. Videtur quod aliquod sacramentum ordinetur contra
culpam venialem. Quaedam enim sacramenta sunt nociva, nisi deposito
mortali accipiantur, sicut patet de Eucharistia et de ordine. Sed
dantur in remedium alicujus culpae. Ergo dantur contra venialem.
2. Praeterea, medicina spiritualis magis debet apponi contra culpam
quam contra poenam. Sed peccatum veniale culpa aliqua est. Cum ergo
aliqua sacramenta ordinentur contra poenam, multo fortius videtur quod
aliquod possit ordinari contra culpam venialem.
1. Sed contra, poenitentia ordinatur contra mortale et veniale
peccatum; quod patet per Magistrum qui infra, dist. 6, determinat
de poenitentia venialium, et Augustinum in Lib. de poenitentia.
Sed poenitentia sufficit contra mortale nec aliud sacramentum contra
mortale ordinatur. Ergo multo magis sufficit contra veniale; nec
oportet aliquod sacramentum speciale contra veniale ordinari.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod quandocumque ad
perfectionem alicujus rei oportet aliquid apponere ultra id quod
requirit ordo illius naturae secundum se consideratae hoc accidit ad
subveniendum alicui defectui illius rei; sicut quando ad sustentationem
corporis non sufficit cibum ministrare, nisi addantur aliqua
digestiva, signum est defectus in virtute digerente. Ex ordine autem
humanae naturae nihil aliud requiritur ad ejus perfectionem
spiritualem, nisi Deus influens, et gratia, et virtutes influxae.
Unde cum aliquae res corporales adhibentur ad hominis sanctificationem
ex quibus secundum ordinem naturae sanctificatio hominis non dependet,
signum est quod hoc sit ad subveniendum alicui defectui ipsius; et ideo
cum hoc inveniatur in omnibus sacramentis, omnia sacramenta in remedium
alicujus spiritualis defectus instituta sunt.
Ad primum ergo dicendum, quod ex hoc ipso quod ad sanctitatem homo
perducitur per ea quae naturae secundum se consideratae ordo non
requirit, signum est quod alicui defectui remedium adhibetur. Unde
quamvis sacramenta ex ratione sanctificationis non habeant quod sint in
remedium, habent tamen hoc ex officio, sive ex modo sanctificandi.
Ad secundum dicendum, quod defectus spiritualis dupliciter contingit,
sicut et corporalis. Uno modo ex positione contrarii, sicut quando
corpus est aegrum, et quando in anima est peccatum. Alio modo ex
subtractione ejus quod ad perfectionem necessarium erat vel corporis vel
animae; sicut quando corpus est debile ad exercenda corporalia opera,
et similiter quando spiritus ad exequenda spiritualia. Remedia ergo
quae dantur contra primum defectum, aliquid realiter tollunt; et ideo
purgationis rationem habent. Remedia autem quae sunt contra defectum
secundum, non tollunt aliquid secundum rem, sed solum aliquid
adjiciunt ad perfectionem; et ideo talia remedia non dicuntur purgare,
sed perficere. Et haec eadem sunt quae Magister dicit nos gratia et
virtute fulcire inquantum perfectiva sunt; nihilominus tamen in
remedium alicujus defectus sunt.
Unde patet solutio ad tertium.
Quaestiuncula 2
Ad secundam quaestionem dicendum, quod circa hoc sunt duae opiniones.
Una est quod in matrimonio gratia aliqua non confertur; sed tantummodo
sit in remedium contra concupiscentiam. Hoc autem non videtur
convenienter dictum: quia aut intelligitur esse in remedium
concupiscentiae, quasi concupiscentiam reprimens, quod sine gratia
esse non potest: aut quasi concupiscentiae in parte satisfaciens, quod
quidem facit ex ipsa natura actus, non intellecta etiam ratione
sacramenti; et praeterea concupiscentia non reprimitur per hoc quod ei
satisfit, sed magis augetur, ut philosophus dicit in 3 Ethicor.:
aut inquantum excusat concupiscentiae actum; quod sine matrimonio
deformis esset; et hoc quidem facit per bona matrimonii quae ei
conveniunt etiam inquantum est in officium, et ratione suae
sanctificationis, cum qua communicat cum sacramentis veteris legis; et
ita per hoc non haberet aliquid prae illis, ut cum sacramentis novae
legis computari debeat. Et propter hoc alii dicunt, quod matrimonium
consideratur in triplici statu. Primo ante peccatum et tunc erat
tantum in officium. Secundo sub lege, ubi ex ipsa sanctificatione sua
excusabilem reddebat matrimonii actum, qui absque hoc turpis fuisset.
Tertio sub statu gratiae, ubi ulterius gratiam confert ad
concupiscentiam reprimendam, ut scilicet unusquisque possideat vas suum
in honorem, et non in contumeliam, sicut et gentes quae ignorant
Deum, 1 Thessal. 4, et Tob. 6, dicitur, quod in illis qui in
timore Dei uxores accipiunt et amore filiorum ad cultum Dei magis quam
amore libidinis, Daemon potestatem non habet.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut res corporales quae sunt in aliis
sacramentis non habent ut propria virtute gratiam conferre possint, sed
ex institutione divina, ita etiam est de illis quae matrimonium
causant, quae ex ipsa institutione divina habent quod ad gratiam
instrumentaliter disponant, nisi sit defectus ex parte nostra.
Ad secundum dicendum, quod quaedam sacramenta sunt ad quorum
efficaciam praeexigitur sanctificatio materiae, ut patet in
confirmatione vel extrema unctione; quaedam vero non praeexigunt
praedictam sanctificationem, sicut patet in Baptismo. Unde
benedictio materiae quae fit a ministro, non est de necessitate, sed
de solemnitate sacramenti; et similiter est etiam de matrimonio.
Ad tertium dicendum, quod unumquodque denominatur ab eo ad quod est.
Gratia autem quae in matrimonio confertur, secundum quod est
sacramentum Ecclesiae in fide Christi celebratum, ordinatur directe
ad reprimendum concupiscentiam, quae concurrit ad actum matrimonii; et
ideo Magister dicit, quod matrimonium est tantum in remedium; sed hoc
est per gratiam quae in eo confertur.
Quaestiuncula 3
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod duplex est poena peccati.
Quaedam quae pro peccato infligitur, sicut poena Inferni, et
flagella quibus a Deo temporaliter punimur; quaedam ex ipso peccato
consequens immediate, et per consequens ad peccatum ordinans, sicut
est debilitatio naturae ad resistendum peccato, et hujusmodi. Contra
primam ergo poenam non datur sacramentum in remedium directe, sed ex
consequenti, ut scilicet curata causa, scilicet peccato, cesset
effectus, scilicet poena; sed contra secundam poenam datur directe
aliquod sacramentum, illa scilicet quae in remedium sunt contra
defectum contingentem ex subtractione necessarii, non ex positione
contrarii.
Ad primum ergo dicendum, quod poenae contra quas dictum est
sacramentum ordinari, etiam ad gratiam contrarietatem habent: quia ex
subtractione contingunt, et in contrarium gratiae ordinant.
Ad secundum dicendum, quod sicut est in medicina corporali, quod
curato morbo adhuc remanent aliquae reliquiae morbi ex morbo causatae,
contra quas oportet specialia medicamenta dari, ita etiam est in
medicina spirituali; et propter hoc contra praedictas poenas oportet
esse aliqua sacramenta.
Quaestiuncula 4
Ad quartam quaestionem dicendum, quod circa hoc est duplex opinio.
Quidam enim dicunt, aliqua sacramenta in remedium venialis dari,
sicut Eucharistiam, et extremam unctionem. Sed hoc non videtur
convenienter dictum: quia poenitentia purgativa est universaliter omnis
peccati actualis, mortalis et venialis; unde ad hoc non oportebat
aliquod sacramentum institui. Et praeterea etiam non existentibus
venialibus, adhuc necessitas illorum sacramentorum esset ad
consummandum in bonum, secundum doctrinam Dionysii. Et ideo aliter
dicendum, quod contra veniale non ordinatur aliquod sacramentum ad
curationem ipsius principaliter institutum, quamvis ex consequenti
multa sacramenta, contra venialia valeant. Veniale enim et culpa
est, et dispositio ad culpam, imperfectam tamen rationem habens
culpae, ita quod gratiam non excludit. Et ideo inquantum culpa est,
potest tolli per omnia sacramenta quae contra culpam tollendam
ordinantur; inquantum vero est dispositio ad culpam, ex ablata mortali
culpa remanens, potest tolli etiam per sacramenta illa quae contra
poenam ex culpa relictam et ad culpam inclinantem ordinantur.
Ad primum ergo dicendum, quod illa sacramenta quae gratiam in
suscipiente praeexigunt, non ordinantur directe contra culpam: quia
non sunt ad tollendum contrarium, sed ad supplendum defectum.
Ad secundum dicendum, quod sacramentum quod tollit mortalem culpam,
sufficit etiam ad tollendum venialem; et ideo contra veniale non
oportet aliquod sacramentum dari, sicut contra reliquias culpae, ad
quarum ablationem poenitentia non ex toto sufficit sine aliis
sacramentis.
|
|